V. 25 :
Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem
habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant?
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 20
Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem, et obstupuit Achimelech
eo quod venisset David solus,
(
S1, 21, 1) et reliqua. Achimelech ipse est Aia filius Achitob, filii Phinees,
filii Heli. Achimelech interrogat, utrum David, num pueri sui, quos in
illum et illum locumcondixisse dixerat, mundi essent? David vero aenigmatice
pluraliter de seipsorespondit, dicens:
Et fuerunt vasa puerorum sancta
(
S1, 21, 5), scilicet a concubitu conjugali. Quod vero ait:
Porro via haec polluta est,
(
S1, 21, 5) et in Hebraeo legitur, « Porro via laica est, » sic intelligendum est ac
sidiceret: In lege praeceptum est ut extraneus non comedat ex eis, et tu
interrogasutrum mundi sint pueri? Qui, etiamsi mundi essent, nequaquam eis vesci
deberent. Idcirco via est laica, quia tu laicaliter
interrogas.
Sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis.
(
S1, 21, 5) Ipsa utique in vasis, id est mente sua sanctificari dicit, quia nisinecessitate
corporis et periculo vitae urgente, nequaquam vesceretur eis. Non tamen
aperte eosdem legitur David panes comedisse, sicut Hebraeitradunt. Sed lege
Evangelium, ubi Dominus de hacsententia Judaeis loquitur, dicens:
Nunquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit
ipse et qui cum eo erant, quomodo introiit domum Domini sub Abiathar principe
sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi
sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant?
(
Mc, 2, 25 et
Mc, 2, 26) [mauvais référencement: Mc, 2] Sed requirendum quid est quod hic Achimelech sacerdos legitur, a quo Davidpanes
accepit, et Dominus in Evangelio Abiathar nominat? Quod enim Dominus Abiatharprincipem
sacerdotum pro Achimelech appellat, nihil habet dissonantiae: Ambo etenimfuerunt
illic, cum veniens David panes petiit et accepit, Achimelech videlicetprinceps
sacerdotum et Abiathar filius ejus. Occiso autem Achimelecha Saule cum
viris domus suae generis sacerdotalis octogintaquinque, fugit Abiathar ad David; et
comes factus totius exsilii ejus. Postea regnante eo, summi sacerdotii et
ipse gradum accepit, ac toto tempore regniillius in pontificatu perseverans, multo
majoris excellentiae quam pater suus effectusest. Ideoque dignus fuit cujus
memoriam Dominus, etiam vivente patre, quasi summisacerdotis faceret. Sed
hoc quod ait superius: Via haec polluta est, sed sanctificabitur in vasis, itanonnulli
edisserunt. Mentiendo enim iter polluitur, dum a rege missum me fingo, et
hoc necessitatemortis, sed sanctificabitur in illis, quorum causa etiam fugio, quia
illorum non solummei periculi causa mentior: nam ipsi hujus rei causa
salvabuntur. Hactenus historiam nunc spiritalemintelligentiam tangamus:
David fugiens Saul adAchimelech sacerdotem, qui interpretatur frater meus rex
venit: similiterChristus Judaeorum persecutionem declinans, quorum typum Saul
tenuit, ad apostolostransiens, quibus interpretatio nominis Achimelech congruit, quos
Dominus, Rex regum,fratres vocare dignatus est, dicens:
Ite, nuntiate fratribus meis,
(
Mt, 28, 10) [mauvais référencement: Mt, 28]
cum quibus et desideratum cibum sumpsit:
Desiderio enim desideravi hoc pascha manducare.
(
Lc, 22, 15) [mauvais référencement: Lc, 22] David ad Achimelech solus venit, et Christus in passione sua solus
relictusest. Quod autem ait David: « Illum et illum in locum condixi pueris
meis, » hocindicabat, quod Dominus apostolos suos ante passionem suam informans ait:
«
Postquamresurrexero, praecedamvos in Galilaeam. » David ad Achimelech quinque panes
quaesivit,sed unum accepit: quia in quinque libris Mosaicae legis unitas
retinetur. David Goliath gladium sustulit, quia et Christus Dominus diaboli
arma abstulit:
Fortis enim spolia ipse diripuit.
(
Mt, 12, 29) [mauvais référencement: Mt, 12]
David per viam pollutam se venisse ad Achimelech professus est, quia
etChristus Dominus inter immundas Judaeorum actiones, impollutus
pertransivit. Quod autem ait:
Sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis meis,
(
S1, 21, 5) hoc indicabat quod sancti apostoli, qui Domini vasa erant, a
contagioneJudaeorum, fide purgante, corda sanctificarentur.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)