Evangelium secundum Marcum

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
PrécédentSuivant

V. 17 : Hoc audito Iesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare iustos, sed peccatores.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 1
    • Districto siquidem judicio permittit mala fieri, sed misericorditer providet de his malis, quae per judicium irrogat, quae bona facere disponat. Nam quae major culpa, quam illa, qua omnes morimur? Et quae major bonitas, quam illa, per quam a morte liberamur? Et quidem, nisi Adam peccaret, Redemptorem nostrum carnem suscipere nostram non oporteret. Non enim venit vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam ( Mc, 2, 17) . Si ergo pro peccatoribus venit, si peccata deessent, eum venire non oporteret. Si peccata, ad quae delenda venisse creditur, per justitiam Dei permissa esse sentiuntur: dum pro peccatoribus Deus homo nasciturus erat, ex illo malo, quo morituri erant, bonum, quod malum illud vinceret, omnipotens Deus sese facturum providerat. Cujus profecto boni magnitudo, quis fidelis non videat quam mirabiliter excellat? Magna quippe sunt mala, quae per primae culpae meritum patimur, sed quis electus nollet pejora perpeti, quam tantum Redemptorem non habere? Eligatur ergo rex; sed reprobandus: eligatur velut indignatione, non voluntate Dei: subsequatur ergo rex juxta cor Dei; ut ex judicii ejus districtione vindictae malum procedat in reprobos; et bonum, quod ex malo facturus erat, per largitatem divinae gratiae redundet in pios, dum illi in malo, quod cupiunt, cadere permittuntur. Sed unde se illi praecipitant, agitur, ut alii nequaquam cadant. Sed quia his verbis judicium divinae districtionis asseritur, videamus jam, quanta dispensatione utitur, ne id male deliberantes agant, unde puniatur. Nam sequitur: Nunc ergo audi vocem eorum; verumtamen contestare eos, et praedic eis jus regis, qui regna turus est super eos ( S1, 8, 9).