v. 1 :Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Ioannes discipulos suos.
v. 2 :Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.
v. 3 :Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
v. 4 :Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.
v. 5 :Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes,
v. 6 :quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum,
v. 7 :et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi.
v. 8 :Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.
v. 9 :Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
v. 10 :Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur.
v. 11 :Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi?
v. 12 :aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem?
v. 13 :Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?
v. 14 :Et erat eiiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum eiecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae.
v. 15 :Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum eiicit daemonia.
v. 16 :Et alii tentantes, signum de caelo quaerebant ab eo.
v. 17 :Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
v. 18 :Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum eius? quia dicitis in Beelzebub me eiicere daemonia.
v. 19 :Si autem ego in Beelzebub eiicio daemonia: filii vestri in quo eiiciunt? ideo ipsi iudices vestri erunt.
v. 20 :Porro si in digito Dei eiicio daemonia: profecto pervenit in vos regnum Dei.
v. 21 :Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet.
v. 22 :Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet.
v. 23 :Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit.
v. 24 :Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi.
v. 25 :Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.
v. 26 :Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus.
v. 27 :Factum est autem, cum haec diceret: extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti.
v. 28 :At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.
v. 29 :Turbis autem concurrentibus coepit dicere: Generatio haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae.
v. 30 :Nam sicut fuit Ionas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.
v. 31 :Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius, et condemnabit illos: quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic.
v. 32 :Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione hac, et condemnabunt illam: quia poenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus quam Ionas hic.
v. 33 :Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant.
v. 34 :Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
v. 35 :Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebrae sint.
v. 36 :Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
v. 37 :Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.
v. 38 :Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
v. 39 :Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisaei, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
v. 40 :Stulti! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit?
v. 41 :Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.
v. 42 :Sed vae vobis, pharisaeis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et praeteritis iudicium et caritatem Dei: haec autem oportuit facere, et illa non omittere.
v. 43 :Vae vobis, pharisaeis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.
v. 44 :Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.
v. 45 :Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, haec dicens etiam contumeliam nobis facis.
v. 46 :At ille ait: Et vobis legisperitis vae: quia oneratis homines oneribus, quae portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
v. 47 :Vae vobis, qui aedificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos.
v. 48 :Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulchra.
v. 49 :Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur:
v. 50 :ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,
v. 51 :a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.
v. 52 :Vae vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiae: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.
v. 53 :Cum autem haec ad illos diceret, coeperunt pharisaei et legisperiti graviter insistere, et os eius opprimere de multis,
v. 54 :insidiantes ei, et quaerentes aliquid capere de ore eius, ut accusarent eum.