V. 20 :
Porro si in digito Dei eiicio daemonia: profecto pervenit in vos regnum
Dei.
Poètes
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 2
Dixit ergo Elias ad Eliseum: Postula quod vis ut
faciam tibi antequam tollar a te. Dixitque Eliseus: Obsecro
ut fiat spiritus tuus duplex in me. Qui
respondit: Rem difficilem postulasti. Attamen si
videris me, quando tollar a te, erit tibi quod petisti.
Si autem non videris, non erit
(
R4, 2, 9 et
R4, 2, 10). Quem enim in hoc loco significat Elias, nisi caput nostrum,
Dominum scilicet Redemptorem? Et quem Eliseus, nisi corpus ejus, quod
est Ecclesia? Dat locum postulandi Elias noster, cum in Evangelio dicit:
Petite, et dabitur vobis
(
Mt, 7, 7) [mauvais référencement: Mt, 7]. Et item:
Petite, inquit, et accipietis, ut gaudium vestrum sit
plenum
(
Jn, 16, 24) [mauvais référencement: Jn, 16]. Hac ergo fiducia accepta, a Domino postulat Eliseus, hoc est,
populus Christianus, ut fiat Spiritus Christi duplex in eis, hoc est,
duplex gratia Spiritus sancti in remissione utique peccatorum et
collatione virtutum. Redemptor igitur noster,
qui non habuit peccatum, neque peccatum fecit, nec dolus
inventus est in ore ejus (
1P, 2, 22) [mauvais référencement: Jn, 8]
, remissione peccatorum non eguit. Opera autem virtutum
in Spiritu sancto fecit, sicut ipse in Evangelio dicit Judaeis:
Si ego in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in
vos regnum Dei
(
Lc, 11, 20) [mauvais référencement: Lc, 11]. Inseparabilia sunt igitur opera sanctae Trinitatis, id est
Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Veritate attestante, quae ait:
Quia quae Pater facit, haec eadem et Filius similiter
facit
(
Jn, 5, 19) [mauvais référencement: Jn, 5]. Et Apostolus:
Haec, inquit, omnia operatur unus atque idem Spiritus,
dividens singulis prout vult
(
1Co, 12). Bene quidem postulat Ecclesia ut Spiritum duplicem accipiat
Christi, quia et remissione peccatorum indiget, qua non eguit Christus,
et munere virtutum, quas ex plenitudine sua per Spiritum sanctum tribuit
Christus.
Qui ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit
dona hominibus
(
Ep, 4); illis videlicet hominibus qui spem suam firmiter in illum
ponunt. Hinc est quod Elias dicit ad Eliseum:
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)