Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 13 : Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • Superius de sola Anna dicebatur: Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat ( S1, 1, 24). Nunc autem de Helcana pariter, et de Anna subjungitur: Et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli ( S1, 1, 25). Tunc immolatus est vitulus, cum adductus est Samuel, et oblatus. Si ergo ibi erat tunc Helcana, et cum ducebatur, et cum offerebatur, quare non dictum est, adduxerunt eum secum, sicut dictum est, immolaverunt, et obtulerunt? Sed quia haec ad Ecclesiam et ad Christum retulimus, illi lactare, illi adducere pertinet, offerre et immolare sibi et Christo. Ipsa quippe institit verbo praedicationis, sed quibus doctrinam insinuat virtutem adimplendae operationis nequaquam subministrat. Litteram quippe Scripturae loquendo exhibet, sed ipsum bonum se petentibus nonnisi cum sponso dare potest. Immolatur ergo vitulus cum divina gratia cordi bona petentis infunditur, ut bona quae destinando deliberat studio boni operis hilariter impendat. Vitulus enim tunc immolatur, quia victima boni operis propositi ab omnipotenti Deo devotae mentis oblatione suscipitur, si id quod ei vovendo mens exhibet, totum Deo mactatur per hilaritatem. De hac immolatione vituli Dominus in Evangelio ait: Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater meus coelestis dabit spiritum bonum petentibus se? ( Lc, 11, 13 et Mt, 7, 11) Hinc Paulus ait: Qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet, unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus ( 2Co, 9, 6 et 2Co, 9, 7). Quid namque est destinare in corde, nisi proponere ex deliberatione? Dum ergo destinavit dixit, quasi vitulum adductum asseruit. Sed dum addidit, non ex tristitia, aut ex necessitate, quia hilarem datorem diligit Deus, adductum vitulum qualiter immoletur exposuit. Adducuntur ergo vituli cum ad agenda fortia bene proponenda praeparamur, sed vitulus immolatur cum deliberatio boni propositi Deo impenditur in oblatione magnae devotionis. Uterque autem, id est vir et uxor, vitulum immolasse perhibentur, quia eadem hilaritas fidelibus subditis praedicatoris voce ostenditur, atque in eorum cordibus divina gratia propagatur. Pariter ergo vitulum immolant cum in corde bene proficientis subditi divina convenit cum humana praedicatione. Tres autem vituli adducuntur, quia cum auxilium lapsis et stantibus ferre, et nobis ipsis opem custodiae proponimus, dum una bona intentione haec attendimus, tria quidem sunt respectu operis, sed unum in munere oblationis. Tria quidem sunt, quia erga nos, et proximos nostros diverso respectu et diversis temporibus exhibentur, sed unus sunt vitulus, quia simul proponuntur, et pari devotione oblationis Deo impenduntur, et una in eis hilaritas, et alia non habetur.