V. 2 :
Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est
super matre sua, ita retributio in anima mea.
Poètes
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 13
Filius erat Saul unius anni cum regnare coepisset.
Duobus autem annis regnavit super
Israel.
(
S1, 13, 1) Per anticipationem dixit de Isboseth filio Saul. De
quo et in sequentibus ita scriptum est: « Quadraginta annorum erat
Isboseth cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit. »
Si ergo a morte Heli simul omne tempus concludatur quo Samuel et postea
Saul Israel rexerat, inveniuntur anni quadraginta, secundum Chronicorum
fidem, usque ad interfectionem Saul. Inde patet quod quando
Saul (secundum hanc computationem) regnare coepit, filium habuit unius
anni, hoc est primi anni; qui, posteaquam ille diem ultimum clausit,
regnum Israel duobus annis tenuit, donec, eo a latronibus occiso, totum
regnum simul ad David concessit. Sunt qui volunt de ipso Saul
dictum accipere, ut unius anni fuisset, cum regnare coepisset, id est
humilis, et mansuetus, secundum id quod Psalmista dicit:
Si non humiliter sentiebam, sicut ablactatus super matrem
suam;
(
Ps, 130, 2) [mauvais référencement: Ps, 130] duobus autem annis regnaverit, id est, rite regnum tenuerit, quod
in principio regni sui eum fecisse constat. Sed postquam per
inobedientiam a Deo desertus est, et Spiritus ejus ab eo recessit, licet
potestatem tenuerit, jam non regimen impendere, sed magis tyrannicam
vitam ducere visus est.
Et erant cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Bethel,
mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin.
(
Hier, sl) Machmas huc usque vicus grandis ostenditur in finibus Aeliae,
antiquum nomen retinens, octo ab ea millibus distans, juxta villam Rama,
et interpretatur humilitas. Gabaath in tribu Benjamin, urbs et
Phinees, filii Eleazar, ubi sepultus ipse Eleazar. Est autem
nunc Gabaath villa in duodecimo lapide Eleutheropoleos, ubi et sepulcrum
prophetae Habacuc ostenditur. Gabaath interpretatur collis
patruelis. Bene tria millia Israelitarum electa sunt ad
pugnandum contra Philisthaeos, quia si solummodo apti sunt ad spiritalem
militiam, ut pugnent contra hostes Ecclesiae, qui Trinitatis fidem
perfectam habent, in qua superiores hostibus suis resistere possunt.
(voir:
Hebr, sl)
In hoc ergo quod scriptor historiae, ubi de praelio Saul contra
Philisthaeos commemorat, subsequitur, dicens:
Quod cum vidissent viri Israel se in arcto
positos (afflictus est enim populus), absconderunt se in
speluncis, et in abditis, in petris quoque et antris, et in
cisternis. Hebraei autem transierunt Jordanem, in
terram Gad et Galaad
(
S1, 13, 6 et
S1, 13, 7), quaestio non indigna oboritur. Si se enim abscondit
Israel in praefatis locis, quid est quod ait:
Hebraei autem transierunt Jordanem
(
S1, 13, 7)? Quod ita solvitur. Abscon sis enim quibusdam
Israelitis, qui Saul et populum qui cum eo erat reliquerant, quaedam
pars illorum, qui hic Hebraei vocantur, timore perterriti defecerunt a
Saul et a viris qui cum eo erant, et descenderunt in castra Philisthiim.
Quem locum ad intelgendum clarius et manifestius sequentia
demonstrant in eo loco ubi ait:
Sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthiim heri et
nudiustertius ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut
essent cum Israel, qui erant cum Saul et Jonathan
(
S1, 14, 21). Omnes ergo Israelitae qui se absconderant in monte Ephraim,
audientes quod fecissent Philisthiim, sociaverunt se cum suis in
praelio.
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)