V. 18 :
porro alius ingrediebatur per viam Bethoron tertius autem verterat se ad iter termini
inminentis valli Seboim contra desertum
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 3
Satis replicatum est, quod Gabaa collis interpretatur.
Collis vero non summitas, sed montium est altitudo summitati
vicina. Quid vero in isto colle, nisi alta et perfecta vita
intelligitur fidelium subditorum? Haec nimirum quamvis
praedicatorum celsitudini aequa non sit, tamen ab aliorum meritis valde
cernitur esse sublimis. Unde et de quibusdam praecipuis
electis in Apocalypsi legitur:
Nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta
quatuor millia.
(
Ap, 14, 3) Quos et clarius demonstrans, ait:
Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines
enim sunt, et sequuntur agnum, quocunque ierit.
(
Ap, 14, 4) Dum ergo spiritualia praelia describuntur, populus
inventus in Gabaa Benjamin specialiter recensetur, quia virginum chorus
contra immundorum spirituum ferocitatem tanto violentior est, quanto
nullo eorum vulnere saucius, nulla eorum suggestionis sorde
pollutus. Liber quippe et integer, expeditus est ad occursum,
fortis ad ictum. An non in colle filii dextrae sunt, quos
integritatis suae merito dilectus Jesu respicit, dicens:
Vidi supra montem Sion agnum stantem, et cum eo centum
quadraginta quatuor millia?
(
Ap, 14, 1) Sed et nisi valde fortes essent, ad tantam celsitudinem fatigati
ascendere nequaquam possent. Item nisi omnium cogitationum
liberi essent, post agnum ubique currere non valerent. Quia
ergo in occulti certaminis triumpho virgo quisque mirabilis est, dum
ordo congressionis describitur, sub typo populi Gabaa, virginitatis
specialis dignitas memoratur. Sequitur:
Porro Philistiim conscenderant in Magmas.
Et egressi sunt ad praeliandum de castris Philistiim tres
cunei: unus cuneus pergebat contra viam Ephraim, ad terram
Saul; porro alius ingrediebatur per viam Bethoron; tertius
autem vertit se ad viam termini in terra Sabaa, imminenti
valli Seboim, contra desertum.
(
S1, 13, 16,
S1, 13, 17 et
S1, 13, 18)
Liber 5, Caput 3
Quid est autem quod ait:
In terra Sabaa, imminenti valli Seboim contra
desertum?
(
S1, 13, 18) Sed haec nomina locorum ad designandum situm termini,
quem dixerat, posita sunt. Sabaa vero in lingua nostra,
captiva dicitur: Seboim, capreae nuncupantur.
Quae est autem ista captiva, nisi humana natura, quae in paradiso fuit
posita, et nunc ad perferendas hujus mortalitatis aerumnas in hoc
saeculum est ligata? Quae est autem terra captivae hujus,
nisi peregrinatio vitae temporalis? Bene igitur, dum verti
cuneus dicitur terra captivae memoratur: quia maligni spiritus in hac
terra peregrinationis nostrae praelia contra nos movere possunt; in illa
vero vita nostra non possunt.
Sed electorum praesens conversatio quamvis in hoc captivitatis exsilio
posita sit, si iter termini perfecte custodit, post termini hujus
angustias, ad altitudinem immortalitatis pervenit.
Unde et termini hujus terrae valli Seboim, id est caprearum imminere
perhibentur.
Vallis quippe caprearum, est mors pretiosa sanctorum: quia unde
moriendo deponuntur, inde ad gaudia aeterna sublevantur.
Capreas quidem velocia animalia esse, et magnos saltus dare quis
nesciat? Recte ergo sanctarum animarum dignitatem capreae
designant, quae in morte corpora deserunt, sed quasi magnos saltus
dantes, per ingentia merita ad superna regna conscendunt.
Dicat ergo, quia terminus terrae captivae imminet valli Seboim: quia
etsi damnata est humana conditio, sic tamen est in Dei filio exaltata,
ut cum ad vitae temporalis terminum ducitur, in morte datur, ut in
aeternae vitae celsitudinem sublevetur. Dicat ergo:
Quia tertius cuneus ad iter se vertit termini in terra
captivae, quae imminet valli caprearum: ut malignos
spiritus ad hoc electorum extrema bona pervertere conari asserat, ut ad
superna gaudia non conscendant. Quae etiam vallis sita contra
desertum dicitur. Quid deserti nomine hoc loco, nisi infernum
accipitur? Desertum quidem recte intelligitur, ubi electorum
nullus invenitur. Desertum etiam dicitur, in quo aerumnarum
solatia nulla sentiuntur. Vallis ergo caprearum contra
desertum sita perhibetur: quia sanctorum mors diversum omne ab inferni
meritis habet, et conveniens aliquid, et dignum inferni poenis non
habet. Sequitur:
Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra
Israel. Caverant enim Philistiim ne forte
facerent Hebraei gladium aut lanceam. Descendebat
ergo omnis Israel ad Philistiim, ut exacueret unusquisque
vomerem, aut ligonem, et securim, et sarculum.
(
S1, 13, 19 et
S1, 13, 20)
Commentaires
Gregorius I (540-604)