Liber Primus Samuelis

Caput 13

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 19 : porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israhel caverant enim Philisthim ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 3
    • Quid est autem quod ait: In terra Sabaa, imminenti valli Seboim contra desertum? ( S1, 13, 18) Sed haec nomina locorum ad designandum situm termini, quem dixerat, posita sunt. Sabaa vero in lingua nostra, captiva dicitur: Seboim, capreae nuncupantur. Quae est autem ista captiva, nisi humana natura, quae in paradiso fuit posita, et nunc ad perferendas hujus mortalitatis aerumnas in hoc saeculum est ligata? Quae est autem terra captivae hujus, nisi peregrinatio vitae temporalis? Bene igitur, dum verti cuneus dicitur terra captivae memoratur: quia maligni spiritus in hac terra peregrinationis nostrae praelia contra nos movere possunt; in illa vero vita nostra non possunt. Sed electorum praesens conversatio quamvis in hoc captivitatis exsilio posita sit, si iter termini perfecte custodit, post termini hujus angustias, ad altitudinem immortalitatis pervenit. Unde et termini hujus terrae valli Seboim, id est caprearum imminere perhibentur. Vallis quippe caprearum, est mors pretiosa sanctorum: quia unde moriendo deponuntur, inde ad gaudia aeterna sublevantur. Capreas quidem velocia animalia esse, et magnos saltus dare quis nesciat? Recte ergo sanctarum animarum dignitatem capreae designant, quae in morte corpora deserunt, sed quasi magnos saltus dantes, per ingentia merita ad superna regna conscendunt. Dicat ergo, quia terminus terrae captivae imminet valli Seboim: quia etsi damnata est humana conditio, sic tamen est in Dei filio exaltata, ut cum ad vitae temporalis terminum ducitur, in morte datur, ut in aeternae vitae celsitudinem sublevetur. Dicat ergo: Quia tertius cuneus ad iter se vertit termini in terra captivae, quae imminet valli caprearum: ut malignos spiritus ad hoc electorum extrema bona pervertere conari asserat, ut ad superna gaudia non conscendant. Quae etiam vallis sita contra desertum dicitur. Quid deserti nomine hoc loco, nisi infernum accipitur? Desertum quidem recte intelligitur, ubi electorum nullus invenitur. Desertum etiam dicitur, in quo aerumnarum solatia nulla sentiuntur. Vallis ergo caprearum contra desertum sita perhibetur: quia sanctorum mors diversum omne ab inferni meritis habet, et conveniens aliquid, et dignum inferni poenis non habet. Sequitur: Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel. Caverant enim Philistiim ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam. Descendebat ergo omnis Israel ad Philistiim, ut exacueret unusquisque vomerem, aut ligonem, et securim, et sarculum. ( S1, 13, 19 et S1, 13, 20)
  • Liber 5, Caput 3
    • Haec profecto omnia describuntur, ut modus subsecuturae victoriae insinuetur. Armati quippe ab inermibus victi sunt, ut totum, quod vincitur, omnipotentis Dei laudibus tribuatur. Nos autem si more nostro spiritualiter ista prosequimur, mysteriis vacua non inveniemus. Quid est ergo, quod dicitur: Faber ferrarius non inveniebatur in Israel: ( S1, 13, 19) nisi quia ad spiritualia bella non per saeculares litteras, sed per divinas instruimur. Faber quippe ferrarius in Israel non invenitur, quia fideles Domini videntes, arte saecularis scientiae contra malignos spiritus nequaquam praeliantur. Fabri namque arte adjutivincerent, si saecularis eloquentiae jaculis, occultis hostibus praevalerent. Quae profecto saecularium librorum eruditio, et si per semetipsam ad spiritualem sanctorum conflictum non prodest, si divinae Scripturae conjungitur, ejusdem Scripturae scientia subtilius eruditur. Ad hoc quidem tantum liberales artes discendae sunt, ut per instructionem illarum divina eloquia subtilius intelligantur. A nonnullorum cordibus discendi desiderium maligni spiritus tollunt: ut et saecularia nesciant, et ad sublimitatem spiritalium non pertingant. Bene ergo dicitur: Caverant Philistiim ne forte facerent Hebraei gladium, et lanceam. ( S1, 13, 19) Aperte quidem daemones sciunt, quia dum saecularibus litteris instruimur, in spiritualibus adjuvamur. Cum ergo nos ea discere dissuadent, quid aliud, quam ne lanceam aut gladium faciamus praecavent? Dicat ergo historica, et studium electorum propheta insinuet, et exponat: Descendebat Israel ad Philistiim, ut exacueret unusquisque vomerem suum, aut ligonem. ( S1, 13, 20) Ad Philistaeos descendimus, quando ad discendos saeculares libros animum inclinamus. Et descensus dicitur, quia Christiana simplicitas in alto est. Sed quid est, quod saeculares litterae dicuntur in plano esse, modus vero docendi sublimis? Quia cum coelestia nulla narrent, et miro dicendi ordine, quae proponuntur, explicant, et narrando sublimantur, et carnalia dicendo deponuntur. Quem profecto dicendi, sive intelligendi modum qui scire appetit, descendat ad Philistiim, vomerem et ligonem acuat, ut ad saecularium etiam carnalia audienda deponatur, qui eorum eloquentia instrui penitus nititur. Hanc quippe saecularem scientiam omnipotens Deus in plano anteposuit, ut nobis ascendendi gradum faceret, qui nos ad divinae Scripturae altitudinem levare debuisset. Idcirco eam praemittere voluit, ut in ipsa nos instrueret ad spiritualia transire. Unde et Moyses, qui nobis divinorum eloquiorum principia edidit, non prius divina didicit, sed ut capere, vel exprimere divina posset, in omni Aegyptiorum scientia rudem animum informavit. Isaias etiam prophetis aliis eloquentior extitit: quia nec, ut Jeremias Anathotites, nec, ut Amos armentarius, sed nobiliter instructus atque urbanus fuit. Paulus quoque vas electionis ante ad Gamalielis pedes instruitur, quam rapiatur in paradisum, vel ad coeli tertii altitudinem sublevetur (voir: Ac, 22) . Et ideo fortasse per doctrinam aliis apostolis excellit: quia futurus in coelestibus, terrena prius studiosus didicit.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 12
    • Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel. Caverant enim Philistim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam. Descendebat ergo omnis Israel ad Philistim, ut acueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculum. Retusae itaque erant acies vomerum, et ligonum, et tridentum, et securium, ( S1, 13, 19, S1, 13, 20 et S1, 13, 21) et reliqua. Philistim qui et Allophyli, licet plurimis in locis sanctarum Scripturarum, aliudatque aliud, multis modis allegorice significent, hoc in loco omniumhaereticorumpraefigurant catervas; quae pari consensu impietatis, adversus Ecclesiam Deiconspirantes, propter multitudinem populi sibi consentientis, et mundi hujuspotestatibus fidentes, eamdem Ecclesiam Dei a suis fidelibus depopulari conantur;quorum multitudinem infirma membra Ecclesiae pertimescentes, plerique ex ipsisabjurata fide ab Ecclesiae unitate discedentes, eisdem haereticis sociantur. Alii vero sub silentio sese occultantes, dum fidem suam palam confiteri metuunt,quasi in speluncis et cavernis terrae latitant. Philistim, quorum ingens numerus esse perhibetur, omnium haereticorum magistrosfigurasse non dubium est. Qui propter varias sectas, quasi discolores equi, uno impietatis vinculocolligati, in hujus mundi camposdissolutis habenis, ad decipiendos et opprimendos quospossunt, discurrunt. Sex millia equites, elatos exprimunt mundi, qui de carnali potentia tumidi,haereticorum adjutores existunt. Reliqua vulgi multitudo ingentem innuit vulgi plebem, quam haeretici callidispersuasionibus deceptam sibi aggregant. Sexcenti viri, qui cum Saul remansisse narrantur, catholicorum virorum formampraetendisse possunt, qui per unitatem fidei Christo Domino, velut Saul, adhaerentes,nullis malorum persuasionibus, seu terroribus, ab eo recedunt. Fabri ferrarii allegorice viros significant spiritales in Ecclesia, qui temporepacis (cum desint qui inquietent) per securitatem mentis, seu incuriam, ab spiritaliinquisitione torpentes,quasi non sint, dum inexercitati ad respondendum hostibus fideiparati nequaquam sunt. Vomeres vero atque ligones, seu caetera ferramenta, spiritaliter testimonia, seusententias indicant sacrae legis; quibus testimoniis sacerdotes Ecclesiae, in paceejusdem Ecclesiae, ad eruditionem tantummodo populi fidelis, quasi ad agriculturam,juxta historiae simplicitatem, utuntur. Quae testimonia, acsi ferramenta sint (si quando, permittente Deo, haereticorumbella adversus Ecclesiam consurrexerint), ad exercendos videlicet atque probandosfideles suos, viri ecclesiastici, subtili inquisitione ea perscrutando, et spiritaliacumine acuendo, velut in gladios vertunt; per quos et hostes fidei prosternunt, ettam se quam caeteros fideles ab eorumpersecutione, sive persuasione defendunt. Praecepta quippe divinae legis atque testimonia, et ferramenta sunt in paceEcclesiae, et arma in tempore belli. Et ut manifestius fiat quod profertur: In pace Ecclesiae praesules ejus seusacerdotes, simplici praedicatione populum sibi creditum fide informantes, non alta deDeo, neque incapabilia illis proponunt, sed ut simpliciter credant in Patrem et Filiumet Spiritum sanctum, essentialiter unum et verum Deum, trinum vero personaliter. Si autem quicunque haereticus sabellianae partis assertor dicat, quia in Deumsicut una deitas, ita et una persona credenda est, non tres, id est, ut ipse credaturPater, qui et Filius: et ipse Filius, qui Pater, sicut Sabellius impie praedicabat;quid tunc agendum erit viris ecclesiasticis,nisi ut et ipsa sacra Scriptura contrahujusmodi assertorem probare queant, quomodo Deus omnipotens unus sit in natura,trinus vero in personis. Rursum tempore quieto, nil amplius doctoribus Ecclesiae catholicae plebibus quipraesunt praedicare convenit, quam ut credant Patrem et Filium et Spiritum sanctumunius substantiae atque deitatis; Filium vero non aliunde quam de Patris substantiagenitum, sine initio, ac per omnia Patri similem et coaequalem; Spiritum vero sanctum,ex Patre et Filio procedentem, unius substantiae cum iis a quibus procedit. Si vero contra hujusmodi veridicam praedicationem provenerit ut quispiam arianaepartis assertor dicat: Non ita est ut praedicatis; sed sicut tres personas in Deumconfitemini, ita ettres substantias in eum vobis credere oportet. Filium quoque non de substantia Patris substitisse, sed ex nihilo creatum;similiter et Spiritum sanctum non Deum, sed creaturam credere oportet. Quid contra hujusmodi impium praedicatorem vir ecclesiasticus facturus erit? nisiut ex utroque Testamento proferat documenta, atque velut ferramenta acuat divinatestimonia, per quae et illa quae praedicat, defendere valeat, et contradicentesrefutare. Rursum tempore tranquillo, nil amplius de Dei Filio sacerdotibus Ecclesiaepraedicare convenit, quam ut credatur verus Deus ex substantia Patris sine temporeineffabiliter natus, et verus homo pro nostra redemptione de substantiamatristemporaliter creatus et natus, gemina substantia singulari vero persona;consubstantialem Patri secundum Divinitatem, consubstantialem vero matri juxtahumanitatem; unum eumdemque in singularitate personae. Contra quam fidem si e contrario diversi occurrant: unus videlicet qui ita duasnaturas in Filio Dei confundat atque permisceat, ut inter Deum et hominem nullam essedifferentiam astruat, sed hoc esse Deitatem, quod et humanitatem in eo, sicut etEuthitiani, et eorum similes haeretici impie defendere contendunt. Rursum alius ex adverso prosiliat, qui sicut duas in eo naturas, ita et duaspersonas affirmare velit, sicut Nestoriani. Iterum tertius vel quartus occurrat, unus videlicet, qui eumdem Filium Dei dicatin veritate Deum esse,hominem vero in phantasia fuisse, quemadmodum Manichaei etPriscillianistae dicere ausi sunt. Alius autem qui illum purum hominem fuisse, absque Deo, contendat, sicutPhotiniani. Rursum alii atque alii existant, qui eum, hoc est Filium Dei, nihil de matreassumpsisse, nec ejusdem naturae fuisse, ex qua et nos sumus, sed nescio quamimaginariam carnem in mundo gestasse; et caeteri plurimi, quos omnes memorare nimisprolixum est, et non necessarium: contra quos omnes hostes fidei, quid ecclesiasticisviris agendum est? nisi ut ex utroque Testamento diversas sententias atque testimonia,quasi varia ferramenta liment, exacuant, atque elucident, per quae et ea quae creduntac praedicant defendere queant, et adversarios suos, aut confodiendosibi substernere,aut certe terrendo in fugam convertere. Hoc quippe modo, et contra diversas quaestiones, quae in Ecclesia per contentionisvitium oriuntur, Dei sacerdotibus omni circumspectione agendum est. Et adversus varias haereticorum novitates omni studio vigilandum, ne fidesEcclesiae, velut aedificii fundamentum, per eorumdem haereticorum impetum, quasiimpulsu ventorum labatur atque subruatur. Quod autem ait Scriptura de Israeliticis viris: Descendebat ergo omnis Israel ad Philistim, ut acueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim, ( S1, 13, 20) etc.; hoc non absurde intelligi datur, quia controversia haereticorum exercitia suntcatholicorum; et malorum contentio bonorum acuit sensum; et adversitasimpiorumsinistra sunt arma justorum. Quod tamen haeretici, velut Philistim, omnibus modis cavent, ne pro eorumoccasione, viri catholici arma possint habere spiritalia.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 13
    • Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel. Caverant enim Philisthiim ne forte facerent Hebraeis gladium et lanceam ( S1, 13, 19), etc. Quod autem Philisthaei, quo facilius Hebraeos possent superare, prohibuerunt ne faber ferrarius esset in omni terra Israel, ne forte facerent gladium aut lanceam, significat quod diabolus partim per paganos, partim per haereticos, partim per falsos Christianos prohibere studet ne sint doctores in Ecclesia qui, spiritualia arma fabricantes, accommodent pugnantibus Christianis. Pagani enim (ut in historiis legimus) prohibuerunt ne Christiani liberalibus studiis, quae illi pro maximo ducebant, imbuerentur. Haereticos similiter legimus persuasisse principibus gentium ut catholicae fidei defensores in exsilium truderent, quo facilius plebem pastore destitutam a veritate avertere possent. Nunc etiam idem hostis antiquus simili modo in pace Ecclesiae eos qui populis praesunt, quoscunque potest, ab instantia eruditionis avertere satagit, ne subditis dogma veritatis impendant, quatenus illos incautos lenius decipere possit. Per invidiam enim diaboli mors introivit in totum orbem terrarum. ( Sg, 2) Imitantur eum enim qui sunt ex parte ejus. Unde et duplici reatu diabolus constringitur, hoc est superbiae et invidiae: superbiae, qua ipse cecidit; invidiae, qua alios dejicere contendit. Philisthiim enim interpretantur duplex ruina, et Hebraei, transeuntes. Non enim hic habemus domum manentem, sed aeternam requirimus in coelis. ( He, 13)
  • Liber 4, Caput 24
    • Post Joachim autem regnavit Joachim, filius ejus, pro eo; et fecit malum coram Domino juxta omnia quae fecerat pater ejus. In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor, regis Babylonis, in Jerusalem, et circumdata est urbs munitionibus, venitque Nabuchodonosor, rex Babylonis, ad civitatem cum servis suis, ut oppugnarent eam. Egressusque est Joachim, rex Juda, ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus; et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui; et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiae, et concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini, juxta verbum Domini, et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes et omnes fortes exercitus decem millia, in captivitatem, et omnem artificem et inclusorem; nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae. Transtulit quoque Joachim in Babylonem et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus, et judices terrae duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem. Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices et inclusores mille omnes viros fortes et bellatores, duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem ( R4, 24, 9, R4, 24, 10, R4, 24, 11, R4, 24, 12, R4, 24, 13, R4, 24, 14, R4, 24, 15 et R4, 24, 16), etc. (voir: Beda, sl) Quod refertur de Nabuchodonosor, quia transtulerit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia in captivitatem, addiditque Scriptura dicens: Et omnem artificem et inclusorem ( R4, 24, 14), hoc est quod supra eidem populo Israel Philisthiim, regnantes fecisse narrantur, cum dicitur: Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel. Caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam ( S1, 13, 19). Sicut enim tunc caverant ne habentes fabros ferrarios Hebraei arma ad repugnandum facerent, ita nunc Chaldaei, destructa Jerusalem, et vastata omni terra repromissionis, satagunt ut nullus in ea remaneat artifex, nullus inclusor, qui vel foedata urbis moenia componere, vel possit resarcire diruta. Quin potius quidquid apud gentem exterminatam artis invenerant, totumque Babyloniam transtulerant, vel ad nihilum valeat ultra, vel illius civitatis utilitatibus proficiat. Cujus tam deflendae historiae, quia multum negligentiae nostri temporis congruit, non opinor allegoriam esse reticendam. Constat namque, quia Jerusalem et terra Israel civitatem Christi, id est, Ecclesiam sanctam, Babylon autem et Chaldaei sive Philisthaei civitatem diaboli, id est, omne malignorum sive hominum seu angelorum multitudinem designant. Servitque Israel Philisthaeis sive Chaldaeis, cum fideles quique nomine tenus in Ecclesia consistentes, ab immundis vel spiritibus vel hominibus decepti, aut avaritiae aut luxuriae, aut alteri cuilibet peccato mentis colla submittunt. Abducit autem Nabuchodonosor Jerusalem et universos principes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem, cum et magistros populorum et eos qui invincibili animo Domino servire, ac decalogum legis fideliter videbantur in Dei ac proximi amore conservare, subito sive illecebris mundi seu adversitatibus subacti, aut majoribus se facinoribus polluunt, aut certe in haeresim declinando aperte apostasiae notam incidunt. Arma vero quibus, contra diabolum repugnantes, libertatem a Deo nobis donatam defendamus, quae sunt alia, nisi eloquia Scripturarum? In quibus et ipsius Domini et sanctorum ejus exemplis, quo ordine bella vitiorum superari debeant, luce clarius discimus. Sed Philisthaei filios Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritus animos fidelium a meditatione sacrae lectionis, saecularia illis negotia inserendo, retardant, ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi fiduciam sumant, vel alios forte, qui legere nesciunt, ad resistendum vitiis exhortando aut corripiendo accendant. Tollunt fabros armorum, cum eos qui sacra eloquia norunt in tantum sceleribus obruunt, ut dicere bona quae didicerant, prorsus erubesCant. Transferunt omnem artificem et inclusorem in Babyloniam de Jerusalem, cum eos qui multifaria virtutum operatione pluribus prodesse et civitatem Dei contra irruptiones tentationum munire solebant, a proposito deflectunt atque ingenium quod tuitioni Ecclesiae sanctae impendere debuerant ad voluntatem potius regis vitiorum dispensare compellunt. Quod si inclusorem hoc loco non ostiorum sive murorum, sed auri potius gemmarumque intelligere voluerimus, ad unum profecto eumdemque spiritualis expositionis finem respicit. Dictumque quippe est de sapientia, quia est aurum et multitudo gemmarum, atque ideo inclusores horum, non alios aptius quam doctores intelligere valemus, qui quandiu recte vivunt ac docent, in ornatum sanctae civitatis industriam suae artis impendunt. At si forte erraverint, quid nisi a rege Chaldaeorum captivi Babyloniam transferuntur? Et quoniam artificem et inclusorem ab Jerosolymis Babyloniam transmigrari, hoc est, talentum verbi coelitus acceptum in terra defodiri, id est, scientiam spiritualem ad peccatorum opera converti intelligendum est, omnesque viros fortes et bellatores simul in captivitatem ductos, hoc est, eos qui videbantur viri fortes esse, et bellatores, astutia malignorum spirituum deceptos, atque in carcerem spiritualis Babyloniae captivatos; necesse est ut operam demus, quatenus saevissimi regis potestatem evadamus; vigilemus et sobrii simus, timorem Dei ante oculos semper ponamus, et mandatorum ejus oblivionem omnino fugiamus. Construamus nobis turrim bonorum operum, et per profectum vitae in illam conscendamus, induti lorica justitiae, et galea salutis, habentes scutum fidei, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei ( Ep, 6). Custodiamus portas sensuum nostrorum, ne mors intret per fenetras nostras (voir: Jr, 9) . Omni custodia servemus cor nostrum, quia ex ipso vita procedit. Et ante omnia spem nostram in Regis coelestis bonitate ponamus, petentes ut ejus gratia a malis omnibus liberemur. Sicque erimus semper immunes ab hostibus spiritualibus, quia Dominus fortitudo plebis suae, et protector salutarium Christi sui est, qui salvat omnes sperantes in se ( Ps, 27, 8 et Da, 13, 60) [mauvais référencement: Ps, 27 et Ps, 17].

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 30
    • Et transtulit omnem Jerusalem ( R4, 24, 14), etc. Quod referens de Nabuchodonosor, qui transtulerit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem ( R4, 24, 14); addidit Scriptura, dicens: Et omnem artificem et clusorem ( R4, 24, 14). Hoc est quod supra eidem populo Israeli Philisthiim regnantes fecisse narrantur, cum dicitur: Porro faber ferrarius non inveniebatur in Jerusalem et in omni terra Israel. Caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam ( S1, 13, 19) . Sicut enim tunc illi caverant, ne habentes fabros ferrarios Hebraei, arma ad repugnandum facerent; ita nunc Chaldaei, destructa Jerusalem et vastata omni terra repromissionis, satagunt ut nullus in ea remaneat artifex, nullus inclusor, qui vel foedata urbis moenia componere, vel possit resarcire dirupta; quin potius quidquid apud gentem exterminatam artis invenerant, totum in Babyloniam transferunt; ut vel ad nihilum valeat ultra, vel illius civitatis utilitatibus proficiat. Cujus tam deflendae historiae, quia multum negligentiae nostri temporis congruit, non opinor allegoriam esse reticendam. Constat namque, quod Jerusalem et terra Israel civitatem Christi, id est, Ecclesiam sanctam; Babylon autem et Chaldaei sive Philisthaei, civitatem diaboli, id est, omne malignorum sive hominum seu angelorum multitudinem designant; servitque Israel Philisthaeis sive Chaldaeis, cum fideles quique nomine tenus in Ecclesia consistentes, caeterum ab immundis vel spiritibus vel hominibus decepti, aut avaritiae, aut luxuriae, aut alteri cuilibet peccato mentis colla submittunt. Abducit autem Nabuchodonosor Israel, et universos principes, fortesque exercitus, decem millia, in captivitatem ( R4, 24, 14), cum aut magistros populorum, et eos qui invincibili animo Domino servire, ac decalogum legis fideliter in Dei ac proximi videbantur amore conservare, subito sive illecebris mundi, seu adversitatibus subacti, aut majoribus se facinoribus polluunt, aut certe in haeresim declinando, apertae apostasiae notam incidunt. Arma vero, quibus contra diabolum repugnantes, libertatem a Deo nobis donatam defendamus, quae sunt alia, nisi eloquia Scripturarum? In quibus et ipsius Domini, et sanctorum ejus exemplis, quo ordine bella vitiorum superari debeant, luce clarius discimus. Sed Philisthaei filios Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritus animas fidelium a meditatione sacrae lectionis, saecularia illis negotia inserendo retardant, ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi fiduciam sumant, vel alios forte qui legere nesciunt, ad resistendum vitiis exhortando aut corripiendo accedant. Tollunt fabros armorum, cum eos qui sacra eloquia norunt, in tantum sceleribus obruunt, ut dicere bona quae didicerant, prorsus erubescant. Transferunt omnem artificem et inclusorem in Babyloniam de Jerusalem, cum eos qui multifaria virtutum operatione pluribus prodesse, et civitatem Dei contra irruptiones tentationum munire solebant, a proposito deflectunt; atque ingenium quod tuitioni sanctae Ecclesiae impendere debuerant, ad voluntatem potius regis vitiorum dispensare compellunt. Quod si inclusorem hoc loco non ostiorum sive murorum, sed auri potius gemmarumque intelligere voluerimus, ad unum profecto, eumdemque spiritualis expositio finem respicit. Dictum quippe est de sapientia, quia aurum est et multitudo gemmarum ( Pr, 20, 15); atque ideo inclusores horum non alios aptius quam doctores intelligere valemus, qui quandiu recte vivunt ac docent, in ornatum sanctae civitatis industriam suae artis impendunt. At si forte erraverint, quid nisi a gente Chaldaeorum captivi Babyloniam transferuntur? Et quoniam artificem et inclusorem ab Jerosolymis Babyloniam transmigrare, hoc est talentum verbi coelitus acceptum in terram defodi, id est, scientiam spiritualem ad peccatorum opera converti. Obsecro, lector, ut si quid tibi in his explanatiunculis gratum dixi, ad laudem donantis Dei referas. Sin autem alias, ita imperitiae vel praesumptioni meae veniam tribuas, ut ipse cum omnibus quibuscunque potes crebrae meditationi, continuae observationi, opportunae praedicationi divinarum insistas Scripturarum; communique labore satagamus, ut nos negotiatores dominicae pecuniae fideles, nos artifices et inclusores spiritualium gemmarum sive moeniorum, nos propugnatores sanctae civitatis, nos coelestium inveniamur fabri armorum; nobis reversus a nuptiis summus Paterfamilias dicere dignetur: Quia super pauca fuistis fideles, super multa vos constituam, intrate in gaudium Domini vestri ( Mt, 25, 21 et Mt, 25, 23). Amen.

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 12
    • Ungitur post haec, jubente Domino, rex prior a propheta in regnum; qui etipse quidem, in id quod unctus est, imaginem Christi portavit: unde et beatusDavid, et ipse Christus nuncupatus, ait ad eum qui se finxerat Saulumoccidisse: Quomodo non timuisti injicere manum tuam in Christum Domini? Hinc est quod ab humero sursum Saul supereminebat omnibus, quiacaput nostrum sursum est supra nos, quod est Christus. In id autem quod reprobatus postea et rejectus est succedente in regnumDavid, populi, ut praedictum est, Israel personam gestavit; qui populus regnumadeptum fuerat amissurus, Christo Domino nostro per novum Testamentum, noncarnaliter, sed spiritaliter regnaturo. Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset; duobus autem annis regnavit super Israel ( S1, 13, 1). Uno anno postquam rex electus est a Samuele, in domestica domo sedensdissimulavit se esse regem, reliquis duobus annis publice judicavit omnemIsrael, tenens obedientiam cum humilitate, et hoc fuit illud tempus antequammandatum Domini transgrederetur in Amalech; reliquo vero tempore quo vixit etimperavit, transgressor mandati Domini exstitit. Post haec exspectans Saul Samuelem in Galgalis, videns quod tardaret, obtulitholocaustum. inter caetera Non sic accipiendum est, ac si ipsum Saulem in aeternum Deus praeparaveritregnaturum, et hoc postea noluerit servare peccanti, neque enim eum nesciebat;sed praeparaverit regnum ejus, in quo figura esset regni aeterni. Ideo addidit: Et nunc regnum tuum non stabit tibi. Stetit ergo, et stabit quod in illo significatum est, sed non huic, quia nonin aeternum ipse fuerat regnaturus, nec progenies ejus, ut saltem per posterosalter alteri succedentes, videretur impleri quod dictum est, In aeternum. Et quaeret, inquit, Dominus sibi hominem. Sive David, sive ipsum mediatorem significans novi Testamenti, quipraefigurabatur in chrismate, etiam quo unctus est ipse David et progeniesejus. Non autem quasi nesciat ista, sibi hominem Deus quaerit, sed hominibus morehominum loquitur, quia sic loquendo nos quaerit: non solum enim Deo Patri,verum ipsi quoque unigenito ejus, qui venit quaerere quod perierat, usque adeojam eramus noti, ut in ipso essemus electi ante constitutionem mundi. Quaeret sibi, ergo dixit, suum habebit. Unde in Latina lingua hoc verbum accipit praepositionem, et Acquiritdicitur, quod satis apertum est quid significet: quamquam et sine additamentopraepositionis, quaerere intelligatur acquirere; ex quo lucra vocantur etquaestus. Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni Israel; caverant enim Philistiim ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam ( S1, 13, 19). Sicut enim tunc Philistiim caverant ne forte facerent Hebraei gladium autlanceam, et ne haberent fabros ferrarios qui arma ad repugnandum facerent, itaChaldaei, destructa Hierusalem, et vastata omni terra repromissionis,satagebant ut nullus in ea remaneret artifex, nullus clusor, qui vel foedataurbis moenia componere, vel posset resarcire dirupta; quin potius quidquid apudgentem exterminatam artis invenerant, totum in Babyloniam transferunt, ut velad nihilum ultra valeat, vel illius civitatis utilitatibus proficiat. Arma quibus contra diabolum repugnantes, libertatem a Domino nobis donatamdefendamus, quae sunt alia, nisi eloquia Scripturarum in quibus et ipsiusDomini, et sanctorum ejus exemplis, quo ordine bella vitiorum superari debeant,luce clarius discimus? Sed Philistaei filios Israel fabris armorum privant, cummaligni spiritus animos fidelium a meditatione sacrae lectionis, saeculariaillis negotia inserendo, retardant; ne vel ipsi per hujus exercitium resistendifiduciam sumant; vel alios forte qui legere nesciunt, ad resistendum vitiisexhortando aut corripiendo accendant.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Cur in eodem libro scribitur: Quod faber ferrarius non inveniebatur in tota terra Israel; et quod retunsae erant acies vomerum et ligonum, et tridentium et securium, usque ad stimulum corripendum. ( S1, 13, 19 et S1, 13, 21) [mauvais référencement: S1, 13, 20] Et reliqua. Unde haec sine fabro ?
  • Liber 1, Caput 1
    • Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel. Caverant enim Philistiim, ne forte facerent Hebraei gladium, aut lanceam ( S1, 13, 19), et ne haberent fabros ferrarios, qui arma ad repugnandum facerent. Ita Chaldaei destructa Hierusalem, et vastata omni terra promissionis satagerunt; ut nullus in ea remaneret artifex, nullus clausor, qui vel foedata urbis moenia componere, vel posset resarcire dirupta. Quin potius quidquid apud gentem exterminatam artis invenerant, totum in Babylioniam transferunt, ut vel ad nihilum valeat ultra, vel illius civitatis utilitatibus proficiat. Arma quibus contra diabolum repugnantes libertatem a Deo nobis donatam defendamus, quid sunt alia, nisi eloquia scripturarum, in quibus et ipsius Domini, et sanctorum ejus exemplis, quo ordine bella vitiorum superari debeant, luce clarius discimus? Sed Philistaei filios Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritus animos fidelium a meditatione sacrae lectionis, saecularia illis negotia inserendo, retardant, ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi fiduciam sumant, vel alios forte qui legere nesciunt, ad resistendum vitiis, exhortando, aut corripiendo accendant. Tollunt fabros armorum, cum eos, qui sacra eloquia norunt, in tantis sceleribus obruunt, ut dicere bona, quae didicerant, prorsus erubescant.
  • Liber 4, Caput 2
    • Hoc est quod supra eidem populo Israel Philistiim regnantes fecisse narrantur, cum dicitur: Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel: caverant enim Philistiim, ne forte facerent Hebraei gladium, aut lanceam ( S1, 13, 19). Sicut enim tunc illi caverunt, ne habentes fabros ferrarios Hebraei, qui arma ad repugnandum facerent: ita nunc Chaldaei, destructa Hierusalem et vastata omni terra repromissionis, sategerunt, ut nullus in ea remaneret artifex, nullus clusor, qui vel foedata urbis moenia componere, vel possit resarcire diruta: quin potius quidquid apud gentem exterminatam, artis invenerant, totam Babyloniam transferunt, ut vel ad nihilum ultra valeat, vel illius civitatis utilitatibus proficiat. Cujus tam deflendae historiae, quae multum negligentiae nostri temporis congruit, non opinor allegoriam esse reticendam. Constat namque, quia Hierusalem, et terra Israel civitatem Christi, id est Ecclesiam sanctam: Babylon autem, et Chaldaei, sive Philistaei civitatem diaboli, id est omnem malignorum, sive hominum, sive Angelorum multitudinem designat: servitque Israel Philistaeis, sive Chaldaeis, cum fideles quique nomine tenus in Ecclesia consistentes, caeterum ab immundis vel spiritibus, vel hominibus decepti, aut avaritiae, aut luxuriae, aut alteri cuilibet peccato mentis colla submittunt. Abducit autem Nabuchodonosor Hierusalem, et universos principes, fortesque exercitus decem millia in captivitatem, cum et magistros populorum, et eos qui invincibili animo Domino servire, ac decalogum legis fideliter in Dei ac proximi videbantur amore conservari, subito sive illecebris mundi, seu adversitatibus subacti, aut majoribus polluunt se facinoribus, aut certe in haeresim declinando, apertae apostasiae nomen incidunt. Arma vero, quibus contra diabolum repugnantes, libertatem a Deo nobis donatam defendimus, quid sunt aliud, nisi eloquia Scripturarum, in quibus et ipsius Domini, et sanctorum ejus exemplis, quo ordine bella vitiorum superari debeant, luce clarius discimus? Sed Philistaei filios Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritus animos fidelium a meditatione sacrae lectionis, saecularia illis negotia inserendo, retardant: ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi fiduciam sumant, vel alios forte, qui legere nesciunt, ad resistendum vitiis, exhortando aut corripiendo accendant. Tollunt fabros armorum, cum eos, qui sacra eloquia norunt, in tantum sceleribus obruunt, ut dicere bona, quae didicerint, prorsus erubescant. Transferunt omnem artificem et clusorem in Babyloniam de Hierusalem, cum eos, qui multifaria virtutum operatione pluribus prodesse, et civitatem Dei contra irruptiones tentationum munire solebant, a proposito deflectunt, atque ingenium, quod tuitioni sanctae Ecclesiae impendere debuerant, ad voluntatem potius regis vitiorum, dispensare compellunt. Quod si clusorem hoc loco, non ostiorum, sive murorum, sed auri potius, gemmarumque intelligere voluerimus, ad unum profecto, eumdemque spiritalis expositio finem respicit. Dictum quippe est de Sapientia: Quia aurum est, et multitudo gemmarum ( Pr, 20, 15): atque ideo clusores horum, non alios aptius, quam doctores intelligere valemus, qui quandiu recte vivunt, ac docent, in ornatum sanctae civitatis industriam suae artis impendunt. At si forte erraverint, quid nisi a rege Chaldaeorum captivi Babyloniam transferuntur? Artificem et clusorem ab Hierosolymis Babyloniam transmigrare, est talentum verbi coelitus acceptum in terra defodi, id est scientiam spiritualem ad peccatorum opera converti.