V. 8 :
Dominus fortitudo plebis suae, et protector salvationum christi sui est.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 21
Post Joacim autem regnavit Joachin filius ejus pro eo.
Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerat pater ejus.
In tempore illo, ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in
Hierusalem, et circumdata est urbs munitionibus.
Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis, ut
oppugnarent eam.
Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse, et mater ejus, et
servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus, et suscepit eum rex Babylonis
anno octavo regni sui.
Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiae,et
concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini,
juxta verbum Domini.
Et transtulit omnem Hierusalem, et universos principes, et omnes fortes
exercitus, decem millia in captivitatem, et omnem artificem et clusorem,
nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae.
Transtulit quoque Joachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et
eunuchos ejus, et judices terrae duxit in captivitatem de Hierusalem in
Babylonem, et omnes viros robustos septem millia, et artifices et clusores
mille, omnes viros fortes et bellatores; duxitque eos rex Babylonis captivos in
Babylonem.
(
R4, 24, 6,
R4, 24, 9,
R4, 24, 10,
R4, 24, 11,
R4, 24, 12,
R4, 24, 13,
R4, 24, 14,
R4, 24, 15 et
R4, 24, 16) Quod refertur de Nabuchodonosor, quia transtulit omnem Hierusalem, et
universosprincipes, et omnes fortes exercitusdecem millia in captivitatem, addidit
Scriptura,dicens:
et omnem artificem et clusorem.
(
R4, 24, 14) Hoc est quod supra populo Israel Philistiim regnantes fecisse narrantur,
cumdicitur:
Porro faber ferrarius inveniebatur in omni terra Israel.
Caverant enim Philistiim, ne forte facerent Hebraei gladium, aut
lanceam.
(
S1, 13) Sicutenim tunc illi caverant ne habentes fabros ferrarios Hebraei arma
adrepugnandum facerent, ita nunc Chaldaei, destructa Hierusalem, et vastata omni
terrarepromissionis, satagunt ut nullus in ea remaneat artifex, nullus clusor, qui
velfoedata urbis moenia componeret, vel possit resarcire disrupta, quin potius
quidquidapud gentem exterminatam artis invenerant, totum Babyloniam transferunt, ut
vel adnihilum valeat ultra,vel illius civitatis utilitatibus proficiat, cum juxta
deflendaehistoriae, quia multum negligentiae nostri temporis congruit, non opinor
allegoriamesse reticendam. Constat namque quia Hierusalem et terra Israel,
civitatem Christi, id est sanctamEcclesiam; Babylonii autem et Chaldaei, sive
Philisthaei, civitatem diaboli, id estomnem malignorum, sive hominum, seu angelorum
multitudinem designat. Servitque Israel Philisthaeis sive Chaldaeis, cum
fideles quique nomine tenus inEcclesia consistentes, caeterorum ab immundis vel
spiritibus vel hominibus decepti,aut avaritiae, aut luxuriae, aut alteri cuilibet
peccato mentis collasubmittunt. Abducit autem Nabuchodonosor regem
Hierusalem et universos principes fortesexercitus decem millia in captivitatem,cum
et
magistros populorum et eos quiinvincibili animo Domino servire, ac Decalogum legis
fideliter videbantur in Dei acproximi amore conservare, subito sive illecebris mundi,
seu adversitatibus subacti,aut majoribus se facinoribus polluunt, aut certe in
haeresim declinando, aperteapostasiae notam incidunt. Arma vero quibus
contra diabolum repugnantes libertatem a Deo nobis donatamdefendamus, quae sunt alia
nisi eloquia Scripturarum? in quibus et ipsius Domini etsanctorum ejus exemplis, quo
ordine bella vitiorum superari debeant, luce clariusdiscimus. Sed
Philisthaei filios. Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritus
animos fidelium a meditationesacrae lectionis, saeculariaillis negotia inserendo,
retardant: ne vel ipsi per hujusexercitium resistendi fiduciam sumant, vel alios forte
qui legere nesciunt, adresistendum vitiis exhortando, aut corripiendo
accedant. Tollunt fabros armorum, cum eos qui sacra eloquia norunt,
intantum sceleribusobruunt, ut dicere bona quae didicerant prorsus erubesCant.
Transferunt omnemartificem et clusorem de Hierusalem in Babyloniam Cum eos qui
multifaria virtutumoperatione pluribus prodesse, et civitatem Dei contra corruptiones
tentationum muniresolebant, a proposito deflectunt, atque ingenium quod tuitioni
sanctae Ecclesiaeimpendere debuerant, ad voluntatem potius regis vitiorum dispensare
compellunt. Quod si clusorem hoc loco, non ostiorum sive murorum, sed auri
potiusgemmarumqueintelligere voluerimus, ad unum profecto eumdemque spiritualis
expositio finemrespicit. Dictum quippe est de sapientia quia aurum et
multitudo gemmarum ei non valeatcomparari, atque ideo clusores horum non alios aptius
quam doctores intelligerevalemus. Qui quandiu recte vivunt ac docent, in
ornatum sanctae civitatis industriamsanctae artis impendunt. At si forte
erraverint, quod nisi a rege Chaldaeorum captivi Babyloniamtransferuntur? et quoniam
artificem clusorem ab Hierosolymis Babyloniam transmigrari,hoc est talentum verbi
coelitus acceptum in terra defodi, id est scientiam spiritualemad peccatorum opera
converti intelligendum est, omnesque viros fortes et bellatoressimul in captivitatem
ductos, hoc esteos qui videbantur viri fortes esse etbellatores, astutia malignorum
spiritum deceptos, atque in carcerem spiritualisBabyloniae captivatos, necesse est
ut
operam demus quatenus saevissimi regispotestatem evadamus, vigilemus et sobrii simus,
timorem Dei semper ante oculosponamus, et mandatorum ejus oblivionem omnino
fugiamus. Construamus nobis terram bonorum operum, et per profectum vitae
in illamconscendamus,
induti lorica justitiae et galea salutis, habentes scutum, fidei,
et gladium spiritus quod est verbum Dei.
(
Ep, 6) Custodiamus portas sensuum nostrorum, ne mors intret per fenestras.
Omni custodia servemus cor nostrum, quia ipse ex vita procedit, et ante omnia
spemnostram in regis coelestis bonitate ponamus,petentes ut ejus gratia a malis
omnibusliberemus. Sicque erimus semper immunes ab hostibus spiritualibus,
quia
Dominus fortitudo plebis suae, et protector salutarium Christi sui
est,
(
Ps, 27, 8) [mauvais référencement: Ps, 26] qui salvat omnes sperantes in se.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 24
Post Joachim autem regnavit Joachim, filius ejus, pro eo;
et fecit malum coram Domino juxta omnia quae
fecerat pater ejus. In tempore illo ascenderunt
servi Nabuchodonosor, regis Babylonis, in Jerusalem, et
circumdata est urbs munitionibus, venitque Nabuchodonosor,
rex Babylonis, ad civitatem cum servis suis, ut oppugnarent
eam. Egressusque est Joachim, rex Juda, ad regem
Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes
ejus, et eunuchi ejus; et suscepit eum rex Babylonis anno
octavo regni sui; et protulit inde omnes thesauros domus
Domini, et thesauros domus regiae, et concidit universa vasa
aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini,
juxta verbum Domini, et transtulit omnem Jerusalem, et
universos principes et omnes fortes exercitus decem millia,
in captivitatem, et omnem artificem et inclusorem; nihilque
relictum est, exceptis pauperibus populi terrae.
Transtulit quoque Joachim in Babylonem et matrem
regis, et uxores regis, et eunuchos ejus, et judices terrae
duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem.
Et omnes viros robustos, septem millia, et
artifices et inclusores mille omnes viros fortes et
bellatores, duxitque eos rex Babylonis captivos in
Babylonem
(
R4, 24, 9,
R4, 24, 10,
R4, 24, 11,
R4, 24, 12,
R4, 24, 13,
R4, 24, 14,
R4, 24, 15 et
R4, 24, 16), etc.
(voir:
Beda, sl)
Quod refertur de Nabuchodonosor, quia transtulerit omnem
Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem
millia in captivitatem, addiditque Scriptura dicens:
Et omnem artificem et inclusorem
(
R4, 24, 14), hoc est quod supra eidem populo Israel Philisthiim, regnantes
fecisse narrantur, cum dicitur:
Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra
Israel. Caverant enim Philisthiim, ne forte
facerent Hebraei gladium aut lanceam
(
S1, 13, 19). Sicut enim tunc caverant ne habentes fabros ferrarios Hebraei
arma ad repugnandum facerent, ita nunc Chaldaei, destructa Jerusalem, et
vastata omni terra repromissionis, satagunt ut nullus in ea remaneat
artifex, nullus inclusor, qui vel foedata urbis moenia componere, vel
possit resarcire diruta. Quin potius quidquid apud gentem
exterminatam artis invenerant, totumque Babyloniam transtulerant, vel ad
nihilum valeat ultra, vel illius civitatis utilitatibus proficiat. Cujus
tam deflendae historiae, quia multum negligentiae nostri temporis
congruit, non opinor allegoriam esse reticendam. Constat
namque, quia Jerusalem et terra Israel civitatem Christi, id est,
Ecclesiam sanctam, Babylon autem et Chaldaei sive Philisthaei civitatem
diaboli, id est, omne malignorum sive hominum seu angelorum multitudinem
designant. Servitque Israel Philisthaeis sive Chaldaeis, cum
fideles quique nomine tenus in Ecclesia consistentes, ab immundis vel
spiritibus vel hominibus decepti, aut avaritiae aut luxuriae, aut alteri
cuilibet peccato mentis colla submittunt. Abducit autem
Nabuchodonosor Jerusalem et universos principes fortes exercitus, decem
millia, in captivitatem, cum et magistros populorum et eos qui
invincibili animo Domino servire, ac decalogum legis fideliter
videbantur in Dei ac proximi amore conservare, subito sive illecebris
mundi seu adversitatibus subacti, aut majoribus se facinoribus polluunt,
aut certe in haeresim declinando aperte apostasiae notam incidunt.
Arma vero quibus, contra diabolum repugnantes, libertatem a
Deo nobis donatam defendamus, quae sunt alia, nisi eloquia Scripturarum?
In quibus et ipsius Domini et sanctorum ejus exemplis, quo ordine bella
vitiorum superari debeant, luce clarius discimus. Sed Philisthaei filios
Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritus animos fidelium a
meditatione sacrae lectionis, saecularia illis negotia inserendo,
retardant, ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi fiduciam sumant,
vel alios forte, qui legere nesciunt, ad resistendum vitiis exhortando
aut corripiendo accendant. Tollunt fabros armorum, cum eos
qui sacra eloquia norunt in tantum sceleribus obruunt, ut dicere bona
quae didicerant, prorsus erubesCant. Transferunt omnem artificem et
inclusorem in Babyloniam de Jerusalem, cum eos qui multifaria virtutum
operatione pluribus prodesse et civitatem Dei contra irruptiones
tentationum munire solebant, a proposito deflectunt atque ingenium quod
tuitioni Ecclesiae sanctae impendere debuerant ad voluntatem potius
regis vitiorum dispensare compellunt. Quod si
inclusorem hoc loco non ostiorum sive murorum, sed auri
potius gemmarumque intelligere voluerimus, ad unum profecto eumdemque
spiritualis expositionis finem respicit. Dictumque quippe est de
sapientia, quia est aurum et multitudo gemmarum, atque ideo inclusores
horum, non alios aptius quam doctores intelligere valemus, qui quandiu
recte vivunt ac docent, in ornatum sanctae civitatis industriam suae
artis impendunt. At si forte erraverint, quid nisi a rege
Chaldaeorum captivi Babyloniam transferuntur? Et quoniam artificem et
inclusorem ab Jerosolymis Babyloniam transmigrari, hoc est, talentum
verbi coelitus acceptum in terra defodiri, id est, scientiam spiritualem
ad peccatorum opera converti intelligendum est, omnesque viros fortes et
bellatores simul in captivitatem ductos, hoc est, eos qui videbantur
viri fortes esse, et bellatores, astutia malignorum spirituum deceptos,
atque in carcerem spiritualis Babyloniae captivatos; necesse est ut
operam demus, quatenus saevissimi regis potestatem evadamus; vigilemus
et sobrii simus, timorem Dei ante oculos semper ponamus, et mandatorum
ejus oblivionem omnino fugiamus. Construamus nobis turrim
bonorum operum, et per profectum vitae in illam conscendamus,
induti lorica justitiae, et galea salutis, habentes scutum
fidei, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei
(
Ep, 6). Custodiamus portas sensuum nostrorum, ne mors intret per
fenetras nostras
(voir:
Jr, 9)
. Omni custodia servemus cor nostrum, quia ex ipso vita
procedit. Et ante omnia spem nostram in Regis coelestis bonitate
ponamus, petentes ut ejus gratia a malis omnibus liberemur.
Sicque erimus semper immunes ab hostibus spiritualibus, quia
Dominus fortitudo plebis suae, et protector salutarium
Christi sui est, qui salvat omnes sperantes in se
(
Ps, 27, 8 et
Da, 13, 60) [mauvais référencement: Ps, 27 et Ps, 17].
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)