Liber Quartus Regum

Caput 24

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
PrécédentSuivant

V. 6 : et regnavit Ioachin filius eius pro eo.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 595. 596. :

    Ierusalem populi Ioachim faciunt sepeliri,

    Et Ioachim nato dant diadema suo.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 21
    • Post Joacim autem regnavit Joachin filius ejus pro eo. Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerat pater ejus. In tempore illo, ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Hierusalem, et circumdata est urbs munitionibus. Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis, ut oppugnarent eam. Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse, et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus, et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui. Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiae,et concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini, juxta verbum Domini. Et transtulit omnem Hierusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia in captivitatem, et omnem artificem et clusorem, nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae. Transtulit quoque Joachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus, et judices terrae duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem, et omnes viros robustos septem millia, et artifices et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores; duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem. ( R4, 24, 6, R4, 24, 9, R4, 24, 10, R4, 24, 11, R4, 24, 12, R4, 24, 13, R4, 24, 14, R4, 24, 15 et R4, 24, 16) Quod refertur de Nabuchodonosor, quia transtulit omnem Hierusalem, et universosprincipes, et omnes fortes exercitusdecem millia in captivitatem, addidit Scriptura,dicens: et omnem artificem et clusorem. ( R4, 24, 14) Hoc est quod supra populo Israel Philistiim regnantes fecisse narrantur, cumdicitur: Porro faber ferrarius inveniebatur in omni terra Israel. Caverant enim Philistiim, ne forte facerent Hebraei gladium, aut lanceam. ( S1, 13) Sicutenim tunc illi caverant ne habentes fabros ferrarios Hebraei arma adrepugnandum facerent, ita nunc Chaldaei, destructa Hierusalem, et vastata omni terrarepromissionis, satagunt ut nullus in ea remaneat artifex, nullus clusor, qui velfoedata urbis moenia componeret, vel possit resarcire disrupta, quin potius quidquidapud gentem exterminatam artis invenerant, totum Babyloniam transferunt, ut vel adnihilum valeat ultra,vel illius civitatis utilitatibus proficiat, cum juxta deflendaehistoriae, quia multum negligentiae nostri temporis congruit, non opinor allegoriamesse reticendam. Constat namque quia Hierusalem et terra Israel, civitatem Christi, id est sanctamEcclesiam; Babylonii autem et Chaldaei, sive Philisthaei, civitatem diaboli, id estomnem malignorum, sive hominum, seu angelorum multitudinem designat. Servitque Israel Philisthaeis sive Chaldaeis, cum fideles quique nomine tenus inEcclesia consistentes, caeterorum ab immundis vel spiritibus vel hominibus decepti,aut avaritiae, aut luxuriae, aut alteri cuilibet peccato mentis collasubmittunt. Abducit autem Nabuchodonosor regem Hierusalem et universos principes fortesexercitus decem millia in captivitatem,cum et magistros populorum et eos quiinvincibili animo Domino servire, ac Decalogum legis fideliter videbantur in Dei acproximi amore conservare, subito sive illecebris mundi, seu adversitatibus subacti,aut majoribus se facinoribus polluunt, aut certe in haeresim declinando, aperteapostasiae notam incidunt. Arma vero quibus contra diabolum repugnantes libertatem a Deo nobis donatamdefendamus, quae sunt alia nisi eloquia Scripturarum? in quibus et ipsius Domini etsanctorum ejus exemplis, quo ordine bella vitiorum superari debeant, luce clariusdiscimus. Sed Philisthaei filios. Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritus animos fidelium a meditationesacrae lectionis, saeculariaillis negotia inserendo, retardant: ne vel ipsi per hujusexercitium resistendi fiduciam sumant, vel alios forte qui legere nesciunt, adresistendum vitiis exhortando, aut corripiendo accedant. Tollunt fabros armorum, cum eos qui sacra eloquia norunt, intantum sceleribusobruunt, ut dicere bona quae didicerant prorsus erubesCant. Transferunt omnemartificem et clusorem de Hierusalem in Babyloniam Cum eos qui multifaria virtutumoperatione pluribus prodesse, et civitatem Dei contra corruptiones tentationum muniresolebant, a proposito deflectunt, atque ingenium quod tuitioni sanctae Ecclesiaeimpendere debuerant, ad voluntatem potius regis vitiorum dispensare compellunt. Quod si clusorem hoc loco, non ostiorum sive murorum, sed auri potiusgemmarumqueintelligere voluerimus, ad unum profecto eumdemque spiritualis expositio finemrespicit. Dictum quippe est de sapientia quia aurum et multitudo gemmarum ei non valeatcomparari, atque ideo clusores horum non alios aptius quam doctores intelligerevalemus. Qui quandiu recte vivunt ac docent, in ornatum sanctae civitatis industriamsanctae artis impendunt. At si forte erraverint, quod nisi a rege Chaldaeorum captivi Babyloniamtransferuntur? et quoniam artificem clusorem ab Hierosolymis Babyloniam transmigrari,hoc est talentum verbi coelitus acceptum in terra defodi, id est scientiam spiritualemad peccatorum opera converti intelligendum est, omnesque viros fortes et bellatoressimul in captivitatem ductos, hoc esteos qui videbantur viri fortes esse etbellatores, astutia malignorum spiritum deceptos, atque in carcerem spiritualisBabyloniae captivatos, necesse est ut operam demus quatenus saevissimi regispotestatem evadamus, vigilemus et sobrii simus, timorem Dei semper ante oculosponamus, et mandatorum ejus oblivionem omnino fugiamus. Construamus nobis terram bonorum operum, et per profectum vitae in illamconscendamus, induti lorica justitiae et galea salutis, habentes scutum, fidei, et gladium spiritus quod est verbum Dei. ( Ep, 6) Custodiamus portas sensuum nostrorum, ne mors intret per fenestras. Omni custodia servemus cor nostrum, quia ipse ex vita procedit, et ante omnia spemnostram in regis coelestis bonitate ponamus,petentes ut ejus gratia a malis omnibusliberemus. Sicque erimus semper immunes ab hostibus spiritualibus, quia Dominus fortitudo plebis suae, et protector salutarium Christi sui est, ( Ps, 27, 8) [mauvais référencement: Ps, 26] qui salvat omnes sperantes in se.