V. 19 :
Et fecit malum coram Domino, iuxta omnia quae fecerat Ioakim.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 21
Igitur Joachin captivato, constituit Nabuchodonosor Mathaniam patruum ejus
pro eo, imposuitque nomen ejus Sedeciam. VIcesimum et primum annum aetatis
habebat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in
Hierusalem.
Fecitque malum coram Domino juxta omnia quae fecit Joacim.
(
R4, 24, 17,
R4, 24, 18 et
R4, 24, 19) Quid in Sedecia aliud intelligere possumus nisi quod in Joacim antepraediximus,
hoc est malos rectores in Ecclesia, qui munere et donodivino abutuntur,et falso sibi
nomen justitiae usurpant? Mathania autem interpretatur munussive
donum, Sedecias justus Domini, qui undecim annis regnassedicitur,
quod significat eum transgressorem legis fuisse; undenarius enim numerus quidenarium
supergreditur, excessionem Decalogi significat. Nec rite rex dici potest,
qui secundum mandata Domini semetipsum et sibi subjectosregere
noluerit.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 24
Igitur, Joachim captivato, constituit Nabuchodonosor
Matthaniam, patruum ejus pro eo, imposuitque
nomen ei Sedeciam. Vicesimum et primum annum
aetatis Sedecias habebat, cum regnare coepisset; et undecim
annis regnavit in Jerusalem, fecitque malum coram Domino
juxta omnia quae fecerat Joachim
(
R4, 24, 17,
R4, 24, 18 et
R4, 24, 19), » etc. Quid in Sedecia aliud intelligere possumus,
nisi quod in Joachim ante praediximus, hoc est malos rectores in
Ecclesia, qui munere et dono divino abutuntur, et falso sibi nomen
justitiae usurpant. Mathania enim interpretatur
munus sive donum, Sedecias justus Domini.
Qui undecim annis regnasse dicitur, quod significat eum transgressorem
legis fuisse; undenarius enim numerus, qui denarium supergreditur,
excessionem Decalogi significat. Nec rite rex dici potest,
qui secundum mandata Domini semetipsum et sibi subditos regere
noluerit.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)