V. 22 :
cumque venisset dies proelii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi
qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto Saul et Ionathan filio eius
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 57. 58. : Rex Saul et Ionathas habet ensem filius eius, Sed populo non est lancea vel gladius.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 3
Non dicuntur acies replicatae, aut attritae: sed retusae.
Nam si replicatae essent, vel attritae, omnino nihil
inciderent. Retusa vero acies, et si celeriter non incidit
omnia, quaedam objecta in mora laboris secat. Sic nimirum
sunt corda simplicium, quae si subtiliter spiritualia non intelligunt,
dum tamen tarde quaedam intelligunt, acuitatem ingenii non acutam
habent, sed retusam. Saepe enim discutere obscura volunt; sed
dum vix diu cogitando ad ea etiam, quae sunt aperta, perveniunt, velut
retusa acie morando incidunt. Quod certe non solum in
occultis sacramentis Scripturarum ostenditur, sed etiam in latentibus
suggestionibus daemonum. Depellere quippe a se hostem
nequeunt, quem cognoscere cito non possunt. Dum ergo magna
mora cogitationis, insidias malae suggestionis expellunt, velut retusa
acie secant, quod per acuitatem ingenii abscindere velocius
poterant. Quid est autem quod dicitur:
Usque ad stimulum corrigendum?
(
S1, 13, 21) Stimulus dicitur increpatio praelatorum.
Unde et scriptum est:
Verba sapientum sunt quasi stimuli.
(
Ec, 12, 11) Stimulus quidem increpatio dicitur, quia dum culpas
arguit, mentem pungit. Sed retusus est stimulus, quando
praelati languet intellectus, ut subditorum culpas, nec cognoscendo
reperiat, nec inveniendo reprehendat. Bene ergo increpatio
rectoris stimulus asseritur, quia tumores vitiorum pungere non
praevalet, si ejus mens erudita per scientiam, pungenda non
videt. Unde et in typo eruditorum praelatorum bene
subjungitur:
Cumque venisset dies praelii, non est inventus ensis, et
lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et Jonatha,
excepto Saul et Jonatha filio ejus.
(
S1, 13, 22)
Commentaires
Gregorius I (540-604)