Liber Primus Samuelis

Caput 13

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 2 : et elegit sibi Saul tria milia de Israhel et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Ionathan in Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 3
    • Et elegit Saul tria millia de Israel, et erant cum Saul duo millia in Magmas, et in monte Bethel; mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin. ( S1, 13, 2)
  • Liber 5, Caput 3
    • Jonathas vero cum mille viris in Gabaa Benjamin esse dicitur, Saul autem cum duobus millibus in Magmas, et in monte Bethel. Gabaa, ut saepe jam diximus, sublimis interpretatur: Magmas, humilitas; Bethel, domus Dei; Saul, petitio; Jonathas, columbae donum dicitur. Tria vero millia virorum electorum de Israel, ad virgines, et continentes, et veritatis defensores retulimus. Dum ergo columbae donum Jonathas dicitur, et in Gabaa, id est sublimi, mille cum eo esse viri perhibentur: quid aliud, quam illos insinuat, qui lucidissimo virginitatis exemplo, aliis praebent ejusdem normam pudoris? Bene autem columbae donum, institutor virginum dicitur: quia incomparabili gratia Spiritus sancti efficitur, ut a manentibus in carne, carnis corruptio nesciatur. Bene et in sublimi esse virgines dicuntur: quia quod naturam humanam supergreditur, in altissimo virtutum culmine situm est. Unde et virgo ille dilectus Jesu locum virginum insinuans, ait: Vidi supra montem Sion agnum stantem, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentia nomen ejus, et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis. ( Ap, 14, 1) Quos etiam ex luce propriae conversationis insinuat, dicens: Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt, et sequuntur agnum quocumque ierit. ( Ap, 14, 4) In monte quidem esse cum agno dicuntur; quia per meritum incorruptionis, quo a terrenis et carnalibus delectationibus se dividunt, in superna Redemptoris gloria sublimantur. Cum Saul vero duo millia esse dicuntur in Magmas, et in monte Bethel. Magmas quae humilitas interpretatur, quid aliud, quam continentium ruborem significat? Nam dum praeterita carnis oblectamenta recolunt, erubescunt. Sed quia viri fortes sunt, cum Saul esse referuntur; et dum experta saeculi blandimenta despiciunt, exemplo suae virtutis innumeros alios ad ejusdem saeculi contemptum trahunt. Sed tamen Magmas inhabitant: quia dum recolunt, quales fuerunt in saeculo, superbire non possunt, de eo, quod magnos se vident esse in Deo. Qui bene cum Saul esse referuntur, qui petitio dicitur. Praedicator etenim veritatis tantae charitatis esse debet, ut instanti desiderio non petitor, sed petitio esse sentiatur. Salutem quippe fidelium tam instantius debet appetere, ut ex usu interni gustus, omnem motum cordis in affectum ducat supplicationis. Cum quo mille viri sunt: quia perfectiores auditores cum electis doctoribus in charitate conveniunt, et pro salute fidelium omnipotentem Dominum communiter deprecantur. In Magmas ergo cum rege sunt: quia humilitatem pro se incolunt; ut exaudiri pro aliis mereantur. Sed dum electus doctor omnibus subditis utiliter praeest, omnium virtutes ad victoriae coronas promovet. Nam cum humilibus supplicat, cum fortibus pugnat, cum remotis viris, orationibus insistit, cum expositis Ecclesiae defensoribus, debiles et infirmos protegit. Bene ergo non solum in Magmas, sed in monte Bethel esse cum Saul in bellatorum millibus dicuntur: quia praedicator Ecclesiae sicut diversis ordinibus electorum praeeminet, ita eorum esse cooperator debet. Bethel quippe, id est Dei domum custodiunt, qui verbi auctoritate sanctam defendunt Ecclesiam. Cum quibusque tyrannis voce liberae auctoritatis obviant, cum contra hujus saeculi potentes se erigunt, cum pro defensione humilium, saeculi hujus potestatibus contradicunt, Bethel domum Dei quasi regis bellatores custodiunt. Qui certe cum Saul esse referuntur: quia in defensione Ecclesiae magnorum doctorum coadjutores sunt. Bene autem de reliquis dicitur: Porro caeterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua. ( S1, 13, 2)
  • Liber 5, Caput 4
    • Tacendae quidem sunt electorum virtutes, ne per jactantiam dicantur, sed aliquando ad Dei gloriam eas manifestare culpa non est. Quia vero nos in Saul magnos praedicatores expressimus, hoc profecto, quod patrem Jonathas pugnae initium celat, illud insinuat: quia magna quae agimus, quandoque propter humilitatem laudabiliter celamus. Tales quidem jam facti per corruptionem sumus, ut boni videri etiam ab illis, qui praesunt nobis, sine elatione nunquam valemus. Cum ergo de manifesto latens malum nascitur, sapienter bonum absconditur, ne malo superveniente maculetur. Sed inter haec sciendum est, quia illi virtutes celare praelatis suis ista necessitate possunt, qui bene cognoscere bonum quod agunt, sciunt. Si enim nimis sunt simplices, saepe non est bonum, quod esse bonum arbitrantur; et dum vitium quasi virtutem non indicant, in se absconditum hostem portant. Unde et Jonathas, qui patri belli propositum texit, tantus asseritur: ut sub ejus ducatu pars exercitus producta referatur. Erant, ( S1, 13, 2) inquit, duo millia virorum cum Saul in Magmas, et in monte Bethel, mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin. ( S1, 13, 2) Dicatur ergo de Jonatha: Patri autem suo hoc ipsum non indicavit: ( S1, 14, 1) quia eruditi viri, dum elationis vitium incurrere de magnis operibus suis metuunt, ea nimirum ipsis abscondunt, a quibus adjuvari potuerunt. Quae nimirum praedicatoris auxilia melius discimus, si ipsos in loco suae perfectionis videamus. Nam sequitur: Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malo granato, quae erat in Magron. ( S1, 14, 2)

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 1
    • Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit super Israel. Et elegit sibi Saul tria millia de Israel. ( S1, 13, 1 et S1, 13, 2) Quidam sic exponunt. Ipsi autem Saul, cum regnare coepisset, erat filius unius anni, vel ipse Saul erat filius unius anni, id est innocens, et simplex ut puer unius anni. Et duobus annis regnavit in illa simplicitate, postea mutatus est in pejus. Hebraei dicunt Saul duobus tantum annis regnasse, Samuelem viginti annis judicasse Israel. Secundum hanc existimationem sic intelligitur, Saul duobus annis regnavit super Israel, qui cum regnare coepisset, et esset filius unius anni, id est unum annum jam habuisset in regno, fecit quod sequitur: Elegit sibi tria millia de Israel. ( S1, 13, 2) Nam, et David postea secundum eamdem loquendi formam filius triginta annorum dicitur; id est, habens triginta annos cum regnare coepisset. Quod idioma in Hebraeo frequens et usitatum est, ut filius iniquitatis, filius pacis, filius unius anni, filius triginta annorum. Percussit Jonathas stationem Philisthinorum, quae erat in Gabaa, ( S1, 13, 3) id est exercitum eorum, qui in illo loco morabantur. Quod cum audissent Philisthaei, Saul cecinit buccina. ( S1, 13, 3) Saul cum cognovisset Philisthaeos audivisse, quod Jonathas filius ejus stationem eorum percussisset, sciens eos in ultionem percussorum adventuros: cecinit buccina in omni terra: dicens, audiant Hebraei. ( S1, 13, 3) Ideo enim buccina cecinit, ut Hebraei audirent percussos Philisthaeos, et animarentur ad praelium. Quod factum est. Nam universus Israel audivit hujuscemodi famam, ( S1, 13, 4) quod scilicet Saul percussit stationem Philisthinorum, fama regi attribuente, quod filius fecerat. Et ideo fiducia accepta, erexit se Israel adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus Israel, currens post Saul, ad praelium in Galgala. Hebraei autem transierunt Jordanem. ( S1, 13, 4) Hebraeos hic vocat partem populi, quae trans Jordanem morabatur, id est tribum Ruben et Gad, et dimidiam tribum Manassae. Reliquos Israel: hinc, et Saul buccina cecinit, ut remoti famam victoriae audirent; quos, et Hebraeos discrete Scriptura nominat, alludens vocabulo, quia ad auxilium reliquo Israeli venientes frequenter Jordanem transire oportebat, quia Hebraeus transiens interpretatur.