V. 13 :
dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quae
praecepit tibi quod si non fecisses iam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super
Israhel in sempiternum
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 3
Ecce qui de magnae transgressionis temeritate arguitur, magnas causas
justitiae asserere non veretur.
Vidi,
(
S1, 13, 11) inquit,
quod dilaberetur populus a me.
(
S1, 13, 11) Ecce hic asseritur destitutus a populo:
Porro non veneras juxta placitos dies.
(
S1, 13, 11)
Hic se ostendit prophetae promissione fraudatum.
Porro Philistiim congregati fuerant in Magmas.
(
S1, 13, 11) Hic pariter objicit imminens periculum
congressionis. Quare ex actione sua verbum subinferens, ait:
Necessitate compulsus obtuli holocaustum.
(
S1, 13, 12) Quasi dicat: Tu me de magno reatu arguis, cum reatus
tanto sit levior, quanto non temeritate constat, sed
necessitate. Sed qualem eum cognoscat propheta, qui se
cognoscere noluit, subjungens, ait:
Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei
tui.
(
S1, 13, 13)
Liber 5, Caput 3
Superbi quique, quia per tumorem supra homines se esse arbitrantur,
competenter arguuntur, cum eis divina voluntas objicitur, quam
offendunt. Saul ergo superborum more arguitur, qui Domini Dei
sui mandata contempsisse perhibetur. Quod tale est, ac si
superbientem et contemnentem terreat, dicens: Et si homines despicis,
nunc non consilium hominum, sed Domini Dei tui mandata
dissipasti. Recte ergo tuum reatum pensas, si illum, quem
contemnis, trementi corde consideras. Et notandum, quia non
ait: Non custodisti mandata Dei tui, aut, mandata Domini tui, sed:
Non custodisti mandata Domini Dei tui.
(
S1, 13, 13) Ac si aperte dicat: Ausus magnae transgressionis
esset, si ille, cujus mandata despicis, tantum Dominus tuus, non etiam
Deus existeret. Quantum ergo est quod committitur, cum Dei et
Domini mandata negliguntur? Quia item non dixit: Domini Dei
mei, aut Domini Dei nostri, divinae familiaritatis gratiam eum
offendisse redarguit. Quasi dicat: Ejus praecepta
contempsisti, qui dum te de imo extulit, dum super alios te constituit,
dum regem fecit, per impositionem tantorum munerum, velut specialiter
tuus fuit. Adhuc quoque subjungitur, unde transgressionis
ejus audacia major esse doceatur:
Quae,
(
S1, 13, 13) inquit,
praecepit tibi.
(
S1, 13, 13)
Liber 5, Caput 3
Quaedam denique Dei praecepta sunt communia omnium, non specialia
aliquorum. Ut ergo audacem reum temeritatis suae patenti
objectione convincat, non eum praecepta communia, sed propria et
singularia contempsisse demonstrat.
Quae, ait,
praecepit tibi.
(
S1, 13, 13) Ac si dicat: Illa Dei et Domini tui mandata
contempsisti, quae non velut communia omnibus, sed velut propria, et
soli tibi singulariter credita observare debuisti. Sed quid
mereatur, exponit, dicens:
Quod si non fecisses, jam praeparasset Dominus regnum
tuum super Israel usque in sempiternum, sed nequaquam ultra
consurget.
(
S1, 13, 13 et
S1, 13, 14)
Liber 5, Caput 3
Ecce quam magna perdidit, qui, ut putabat, nulla contempsit.
Ecce septem diebus prophetam sustinuit; sed dum praestolari eum in fine
diei desiit, gloriam tantae dignitatis amisit. Unde et per
prophetam dicitur:
Vae iis qui perdiderunt sustinentiam.
(
Ec, 2, 16) Sustinentiam quidem perdunt, qui bona, quae inchoant,
non consummant.
Quibus nimirum vae esse dicitur: quia non solum incoepti laboris
mercedem perdunt, sed etiam apostatatus sui poena feriuntur.
Poena autem superbi et inobedientis regis declaratur, cum dicitur:
Quod si non fecisses, praeparasset jam Dominus regnum
tuum super Israel amodo et usque in sempiternum; sed non
consurget.
(
S1, 13, 13 et
S1, 13, 14) Amodo et usque in sempiternum electum regnum paratur:
quia qui temporalia bene ordinant, aeternae gloriae sibi sublimitatem
parant. Modo quidem electorum regnum paratur, cum per divinam
gratiam recte eorum ministeria dispensantur. Quod amodo et
usque in sempiternum proficit: quia de sublimi actione hujus temporis,
sublimiorem illam aeternitatis gloriam promerentur in coelis.
In finem itaque reprobo regi dicitur:
Regnum tuum nequaquam ultra consurget.
(
S1, 13, 14) Quasi dicat: Dum a temporali rectitudine deficit, ad
aeternitatis celsitudinem non pertingit. Vel idcirco ad
litteram non consurgere dicitur: quia cum ipso corruit, et post ipsum in
ejus filiis non remansit.
Sed, ut livoris poena feriatur, non solum repulsionem suam, sed etiam
electionem alienam audire compellitur. Nam subjungens
propheta ait:
Quaesivit sibi Dominus virum juxta cor suum, et praecepit
ei, ut esset dux super populum suum Israel.
(
S1, 13, 14)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 12
Hebraei autem transierunt Jordanem.
(
S1, 13, 7) Quod nos aliter intelligere non possumus, nisi illos sentiamus qui
sesubstraxerant a Saule timore perterriti,et ad Philisthiim transierant.
Sed postea audientes quod Philisthiim fugissent, sociaverunt se cum suis
inpraelio. Quid enim hoc significet quod reversi fugitivi sociaverunt se
cum suis in praelio,dicemus in posterum:
Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est, qui
sequebatur eum.
Et exspectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in
Galgala.
Dilapsusque est populus ab eo.
Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum et pacifica,
(
S1, 13, 7,
S1, 13, 8 et
S1, 13, 9) et reliqua usquequo ait:
Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei
tui, quae praecepit tibi,
(
S1, 13, 13) etc. Verum jam superius dixerat:
Et descendes ante me in Galgala.
Ego quippe descendi ad te, ut offeras oblationem, et immoles
victimaspacificas.
Septem diebus exspectabis donec veniam ad te, et ostendam tibi quae
facias.
(
S1, 10, 8) Videtur quibusdam, inculpabiliter Saul obtulisse holocaustum, cum Samuel ab
eoexspectatus, juxta placitum septem dierum non venerit. Quod qui hunc
locum bene distinxerit, inveniet eum non immerito culpatum fuisse etinobedientem
redargutum. Locus autem hic apud quosdam ita distinguitur:
Et descendes ante me in Galgala.
Ego quippe descendam ad te.
(
S1, 10, 8) Et postea subinfertur,
ad offerendas oblationes, et immolandas victimas pacificas, septem diebus
exspectabis donec veniam ad te, et ostendam tibi quae facias.
(
S1, 10, 8) Non ergo Samuel suum praestolari adventum Sauli septem dierum temporepraecepit,
sed ad offerendasoblationes et immolandas victimas pacificas, se ab eoeisdem septem
diebus voluit exspectari; quod ille nequaquam fecit, et ideo meritoculpatur, et
stultitiae elogio denotatur indiscreta Saulis oblatio; ob hoc quodobedientiae
praeceptum praevaricatus est, a Deo accepta non est. Quia enim prophetae
praeceptum parum perpendit, Deum qui loquebatur in prophetacontempsit, dicente Domino:
Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit
(
Lc, 10, 16) [mauvais référencement: Lc, 10]. Unde audivit:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 13
Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus
populus perterritus est, qui sequebatur eum, et exspectavit
septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel
in Galgala. Dilapsusque est populus ab eo. Ait
ergo Saul: Afferte mihi holocaustum, et pacifica, et obtulit
holocaustum
(
S1, 13, 7,
S1, 13, 8 et
S1, 13, 9), etc. Videtur quibusdam inculpabiliter Saul obtulisse
holocaustum, cum Samuel ab eo exspectatus juxta placitum septem dierum
non venerit. Quod qui hunc locum bene distinxerit, inveniet
eum non immerito culpatum fuisse et inobedientiae redargutum.
Locus autem hic apud Hebraeos ita distinguitur: « Et
descendes ante me in Galgala, ego quippe descendam ad te. » Et postea
infertur: « Ad offerendas oblationes, et immolandas victimas pacificas
septem diebus exspectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quae
facias. » Non ergo Samuel suum praestolari adventum Sauli septem dierum
tempore praecepit, sed ad offerendas oblationes, et immolandas victimas
pacificas se ab eo eisdem septem diebus voluit exspectari.
Quod ille nequaquam fecit; et ideo merito culpatur, et
stultitiae elogio denotatur.
(voir:
Aug, sl)
Quod autem Saul mandatum Domini transgredienti Samuel ita dixisse
legitur:
Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei
tui quae praecepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc
praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in
sempiternum. Sed nequaquam regnum tuum ultra consurget.
Quaesivit Dominus sibi virum juxta cor suum, et
praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo
quod non servaveris quae praecepit Dominus
(
S1, 13, 13 et
S1, 13, 14); non sic accipiendum est ac si ipsum Saulem Deus in aeternum
paraverit regnaturum, et hoc postea noluerit servare peccanti: neque
enim eum peccaturum esse nesciebat, sed praeparaverat regnum ejus, in
quo figura regni esset aeterni. Ideo ergo addidit: « Et nunc
regnum tuum non stabit tibi. » Stetit ergo et stabit quod in illo
significatum est. Sed non hinc stabit, quia non in aeternum
ipse fuerat regnaturus, nec progenies ejus: ut saltem per posteros,
alterum alteri succedentes, videretur impleri, quod dictum est, « in
aeternum, » etc.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset: duobus autem annis regnavit super
Israel
(
S1, 13, 1). Uno anno postquam rex electus est a Samuele, in domestica domo sedens dissimulavit
se
esse regem:
(voir:
S1, 13, 1)
reliquis duobus annis publice judicavit omnem Israel, tenens obedientiam cum
humilitate: et hoc fuit illud tempus, antequam mandatum Domini transgrederetur in
Amalech:
reliquo vero tempore, quo vixit, et imperavit, transgressor mandati Domini exstitit.
(voir:
S1, 10, 26 et
S1, 11)
Post hoc exspectans Saul Samuelem in Galgala, videns quod tardaret, obtulit
holocaustum, veniensque Samuel inter caetera ait ad Saul:
Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi. Quod
si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum:
sed
nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum juxta cor suum,
et
praecepit ei Dominus, ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae
praecepit
Dominus.
(
S1, 13, 13 et
S1, 13, 14)
Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi. Quod
si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum:
sed
nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum juxta cor suum,
et
praecepit ei Dominus, ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae
praecepit
Dominus.
Nec sic id accipiendum est, ac si ipsum Saulem Deus in aeternum praeparaverit
regnaturum, et hoc postea noluerit servare peccanti: neque enim peccaturum nesciebat:
sed
praeparaverit regnum ejus, in quo figura esset regni aeterni. Ideo addidit:
et nunc regnum tuum non stabit tibi.
Stetit ergo, et stabit quod in illo significatum est, sed non huic: quia non in
aeternum ipse fuerat regnatus, nec progenies ejus, ut saltim per posteros alterum
alteri
succedentes, videretur impleri, quod dictum est in aeternum. (I Reg. II, 14) Et
quaeret, inquit, sibi Dominus hominem, secundum cor suum, sive David, sive
ipsum mediatorem significans testamenti novi, qui praefigurabatur in chrismate etiam,
quo
unctus est ipse David, et progenies ejus. Non autem quasi nesciat ubi sit, ita sibi
hominem
Deus quaerit, sed per hominem more hominum loquitur, quia sic loquendo nos quaerit:
non solum
enim Deo Patri, verum ipsi quoque Unigenito ejus, qui venit quaerere quod perierat,
usque adeo
jam eramus noti, ut in ipso essemus
electi ante mundi constitutionem.
(
Jn, 17, 24) Quaeret sibi ergo dixit: id est suum habebit. Unde in latina lingua hoc verbum
accipit praepositionem, et adquiri dicitur, quo satis apertum est quid significet,
quanquam et sine additamento praepositionis quaerere intelligatur adquirere, ex quo
lucra
vocantur, et quaestus
(voir:
Ep, 1, 4)
.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis