V. 8 :
et descendes ante me in Galgala ego quippe descendam ad te ut offeras oblationem et
immoles victimas pacificas septem diebus expectabis donec veniam ad te et ostendam
tibi quae facias
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
Haec quidem signa sunt in quibus se praedicator agnoscat, et tunc omne,
quod disponit agere, audeat, cum certa experientia noverit; quia in
magna charitatis abundantia virtutem suscipit Spiritus
sancti. Sed docere ea debet praedicator, quae agit, sicut de
Domino Lucas dicit:
Quia caepit Jesus facere et docere, usque in diem qua
praecipiens apostolis per Spiritum sanctum, quos elegit,
assumptus est.
(
Ac, 1, 1 et
Ac, 1, 2) Hinc Paulus ait:
Non audeo loqui ea, quae per me non effecit Deus, in
obedientia gentium verbo et factis.
(
Rm, 15, 18) Samuel itaque uncto regi praecipit, dicens:
Fac quodcunque invenit manus tua.
(
S1, 10, 7) Quasi dicat: Cum te divina gratia plenum videris, doce
alios quidquid facis, quia ex praesidente tibi eadem divina gratia habes
et optime vivere, et utiliter praedicare. Sed tamen quid ante
haec omnia observare debeat subjungit, dicens:
Et descendes ante me in Galgala.
Ego quippe descendam ad te, ut offeras oblationem, et
immoles victimas pacificas.
Septem diebus exspectabis me,donec veniam et ostendam tibi
quae facias.
(
S1, 10, 8)
Liber 4, Caput 5
Quid est, quod prius dicit:
Fac quodcunque invenit manus tua,
(
S1, 10, 7) deinde subdit:
Septem diebus exspectabis me, donec veniam, et ostendam
tibi, quae facias.
(
S1, 10, 8)
Sed qui signa perceperat, quibus se unctum regem a Domino
sciret, probandus erat an ipsa signa cognosceret.
Quod quidem magis spirituali, quam historicae explanationi
convenit. Nam venire in collem Domini,ad perfectam
cognitionem et amorem Redemptoris pertinere diximus: prophetiae dono
repleri, ad virtutem Spiritus sancti. Dicit ergo:
Quando tibi omnia haec signa venerint, fac quodcunque manus
tua invenit.
(
S1, 10, 7) Quia quisquis certus est de intima inspiratione sancti
Spiritus, praesumere potest tam de proposito boni operis, quam de
dispositione praedicationis. Dixit item:
Septem diebus exspectabis me, donec veniam; et ostendam
tibi, quae facias.
(
S1, 10, 8) Quia summi pastores sanctae Ecclesiae dum de minorum
profectione dubitant, solliciti valde sunt, ut hanc in eis certis
indiciis recognoscant. Quae autem sunt indicia spiritus, nisi
excellentia dona humilitatis. Sanctus enim Spiritus, quo
majori luce virtutum electorum corda irradiat, eo et abundantiori dono
humilitatis ditat. Quo enim celsiores sunt meritis, planiores
sunt per virtutem humilitatis. Qui ergo ante prophetam in
Galgala descendere et exspectare jubetur, ei nimirum pro cognoscenda
humilitate, obedientiae onus injungitur. Rectus quoque ordo
electae conversationis est, ut obedientiam non injungat aliis, quam ipse
aliis impendere non curavit. Exspectare ergo praecipitur, ut,
an sit vere humilis, agnoscatur. Si ergo signum perfecti
praedicatoris est repletio sancti Spiritus, et virtus humilitatis signum
illius plenitudinis, quid in laude humilitatis dicitur, nisi quia ejus
dona sunt signa signorum?
Liber 4, Caput 5
Sed quia immolaturus rex per prophetam praeire jubetur, ea, quae
dicuntur, melius cernimus, si ex ordine videantur. Galgala
quidem interpretatur rota. Quid vero rota in isto loco
significat, nisi vitam obedientium? Rota quidem volvendo
graditur, et modo alta petit, modo inferiora. Sic nimirum
vita obedientium, quia inferius agit quod sursum pertrahit, et sursum
videt quod inferius exhibet, quasi ad alta sublevatur, et ad ima
deponitur. Nam quod obedientes inferius agunt, sursum
tollunt; quia quando praelatorum jussis obediunt, terrena sunt quae
operantur; sed de terrenis, quae faciunt, superna praemia
praestolantur. Item quod sursum habent, ad terram flectunt,
quia ut bene terrena agant, coelestia contemplantur, et illud solummodo
operantur, quod summae illi felicitati convenire conspiciunt.
Hanc profecto rotam flectere Moysi Dominus praecipiens, ait:
Omnia fac sicut ostensum est tibi in monte.
(
Ex, 25, 40) Qui enim in summis vidit, quod fecit in infimis;
nimirum superiorem rotae partem ad terram flexit. Inferiorem
quoque partem ad superiora extulerat, qui dicebat: Vivit
Dominus in cujus conspectu sto (III Reg. XVII,
1). In imo quidem stabat per humilitatem
obedientiae, dum regi perfido exprobraret; sed planitiem operis in
sublimitate extulit divinae contemplationis, ut velut currentem rotam
optime volveret, dum in terreno opere, quid coeleste mereretur,
aspiceret. Haec profecto forma est electae obedientiae; ut in
omni, quod foris agimus, ad potentiam Conditoris ubique praesentem
respiciamus. Sic nimirum in subditione obedientiae nostrae
habere possumus et rectitudinem operis, et incrementa
devotionis. Recti quidem tunc sumus opere, quia pro eo, quem
cernimus, nos in labore obedientiae exercemus. Devoti etiam
sumus, quia ei nos placere credimus, quem inspectorem nostrorum laborum
attendimus, et largitorem aeternae retributionis. Et quia
majorum imperia perfecta humilitate observanda sunt, bene Saul dicitur:
Septem diebus exspectabis.
(
S1, 10, 8) Septenarius quippe numerus propter dona septiformis
Spiritus est.
Septem diebus doctores Ecclesiae exspectamus, quando per virtutem
septiformis Spiritus, tantam intimae devotionis claritatem suscipimus,
ut eorum praecepta nullatenus negligamus. Quo in loco
notandum est, quia non dixit: Septem diebus eris in Galgala, sed:
Septem diebus exspectabis me, postquam descenderis ante
me. Ante praedicatorem descendimus, quando
hoc agimus, quod ejus nobis judicio imperatur. Tunc quidem
descendere dicimur, quia mentes nostras eorum imperio
subjugamus. Septem vero diebus exspectare est bonum
obedientiae omni luce cordis implere. Quod tunc certe agimus
quando majorum mandata nec dura nec levia praeterimus. Nullam
quippe dierum ab hac luce vacantem Dominus esse volebat, quando dicebat:
Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic
homines, minimus vocabitur in regno coelorum.
(
Mt, 5, 19) Et quia perfecta obedientia quam hominibus exhibemus
munus est Creatoris; qui septem diebus exspectat oblationem offerre
dicitur et pacificas victimas immolare. Oblatio quidem Domini
est quia hominibus pro Deo offertur, sed oblata hominibus a Deo
suscipitur. Victimae sunt obsequia obedientium, quia cum
hominibus pro Deo subjicimur, superbos spiritus superamus.
Caeteris quidem virtutibus daemones impugnamus, per obedientiam
vincimus. Victores ergo sunt, qui obediunt, quia dum
voluntatem suam aliis perfecte subjiciunt, ipsi lapsis per obedientiam
Angelis dominantur.
Liber 4, Caput 5
Sed notandum est quia Samuel ante se Saul in Galgala descendere
praecipit, sine se autem eum offerre oblationem et victimas
noluit. Nam dixit:
Ego quidem descendam ad te ut offeras oblationem, et
immoles victimas pacificas.
Septem diebus exspectabis me, donec veniam ad te, et
ostendam tibi quae facias.
(
S1, 10, 8) Quid est hoc nisi quia ipsa bona nostra et ignorare
sapienter, et scire aliquando utiliter debemus? Ignoranda
quidem sunt, ne infirmis nobis elationem praebeant: sed a perfectioribus
scienda sunt, ut per devotionem crescant. Unde et bene in
Evangelio de Elisabeth praegnante dicitur:
Et occultabat se mensibus quinque.
(
Lc, 1, 24) Qui enim spirituales ac fortes esse nequeunt adhuc,
per quinarium numerum designantur. Quae autem noviter
concipit, quinque se mensibus celat: quia per sensus corporis bona agit:
sed quia spiritualis ac fortis in hoc bono opere nondum est, ea quae
agit sapienter abscondit. Ille ergo victimas Deo, ille
oblationem offert, qui septem diebus exspectans venientem prophetam
recipit: quia tunc Deo dignum est quod impendit, cum impendens justus
est virtute obedientiae, et divinae immensitatis consideratione
timoratus; cum se aliud esse non credit, nisi quod majorum probatione
cognoscit. Quasi enim, praesente propheta, offerimus, quando
illa solummodo opera nostra digna esse divina susceptione credimus, quae
sanctorum praedicatorum judicio comprobantur. Et quia coram
propheta immolare dicitur, hoc profecto signat: quia operibus [Forte
in operibus ] nostris sapientibus atque
spiritualibus viris credere debemus. Quia item septem diebus
exspectat Saul, praedicator sanctae Ecclesiae virtutem subjecti
disponere sapienter debet, ut coram eo bona ejus non laudet nisi quando
laudis suae contemnere favorem potest. Unde et eadem oblatio
et victimae Deo offerri a Saul praedicuntur, et non sibi. Deo
quippe victimas offert, qui de virtute quam habet inaniter non
extollitur, sed omne quod perficit gratiae tribuit
conditoris. Hoc etiam, quia doctorum magisterio discimus,
bene Samuel sermonem concludens, ait:
Et ostendam tibi quae facias.
(
S1, 10, 8) Exspectanti quidem quae faciat, indicat: quando is,
qui perfecte obedire cognoscitur, qualiter imperare aliis debeat,
edocetur. Sed istud Saul adhuc non exhibetur, sed
promittitur. Non enim mittitur ad immolandum, sed ad
exspectandum. Et quia sanctorum collocutione proficimus, apte
illatum est.
Itaque, cum avertisset humerum suum, ut abiret a Samuele,
immutavit ei Deus cor aliud.
(
S1, 10, 9)
Liber 5, Caput 3
Hucusque quia de Saul. ut superius dictum est, electo et
bono divinus sermo locutus est; rationabile visum est, ut quae de eo
dicebantur, tam per historiam quam per moralitatem, in bonam partem
acciperemus. Nunc vero, quia ad locum transgressionis ejus
pervenimus, nimirum necesse est, ut in eo etiam, quae sunt vitanda,
videamus. Sed quid unquam studiosius vitandum electis
omnibus, quam superbiae et inobedientiae malum videri debuit?
Haec quippe primi angeli sublimitatem deposuit, haec perditorum
spirituum gloriam stravit. Haec primo homini felicitatem
abstulit; haec captivitatis humanae perpetuas aerumnas
invexit. Et ecce primo angelo, primo homini, electi populi
per inobedientiam rex primus adjungitur, ut dum magna proruunt, minima
erigantur. Bene quippe erigimur, si et illorum lapsus
aspicimus, et vitamus. Ubi ergo Saul ceciderit, attente
considerandum est. Superius namque ei dixerat Samuel:
Descendas ante me in Galgala. Ego
quidem descendam ad te, ut offeras holocaustum, et
oblationem, et immoles victimas
pacificas. Septem diebus exspectabis me,
donec veniam ad te: et ostendam tibi, quae
facias.
(
S1, 10, 8) [mauvais référencement: S1, 10, 20]
Idcirco igitur per inobedientiam cecidit, quia integris septem
diebus, sicut jussus fuerat, non exspectavit. Nam in eodem
loco repente subjungitur:
Cumque complesset offerens holocaustum, esse Samuel
veniebat.
(
S1, 13, 10)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 12
Hebraei autem transierunt Jordanem.
(
S1, 13, 7) Quod nos aliter intelligere non possumus, nisi illos sentiamus qui
sesubstraxerant a Saule timore perterriti,et ad Philisthiim transierant.
Sed postea audientes quod Philisthiim fugissent, sociaverunt se cum suis
inpraelio. Quid enim hoc significet quod reversi fugitivi sociaverunt se
cum suis in praelio,dicemus in posterum:
Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est, qui
sequebatur eum.
Et exspectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in
Galgala.
Dilapsusque est populus ab eo.
Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum et pacifica,
(
S1, 13, 7,
S1, 13, 8 et
S1, 13, 9) et reliqua usquequo ait:
Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei
tui, quae praecepit tibi,
(
S1, 13, 13) etc. Verum jam superius dixerat:
Et descendes ante me in Galgala.
Ego quippe descendi ad te, ut offeras oblationem, et immoles
victimaspacificas.
Septem diebus exspectabis donec veniam ad te, et ostendam tibi quae
facias.
(
S1, 10, 8) Videtur quibusdam, inculpabiliter Saul obtulisse holocaustum, cum Samuel ab
eoexspectatus, juxta placitum septem dierum non venerit. Quod qui hunc
locum bene distinxerit, inveniet eum non immerito culpatum fuisse etinobedientem
redargutum. Locus autem hic apud quosdam ita distinguitur:
Et descendes ante me in Galgala.
Ego quippe descendam ad te.
(
S1, 10, 8) Et postea subinfertur,
ad offerendas oblationes, et immolandas victimas pacificas, septem diebus
exspectabis donec veniam ad te, et ostendam tibi quae facias.
(
S1, 10, 8) Non ergo Samuel suum praestolari adventum Sauli septem dierum temporepraecepit,
sed ad offerendasoblationes et immolandas victimas pacificas, se ab eoeisdem septem
diebus voluit exspectari; quod ille nequaquam fecit, et ideo meritoculpatur, et
stultitiae elogio denotatur indiscreta Saulis oblatio; ob hoc quodobedientiae
praeceptum praevaricatus est, a Deo accepta non est. Quia enim prophetae
praeceptum parum perpendit, Deum qui loquebatur in prophetacontempsit, dicente Domino:
Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit
(
Lc, 10, 16) [mauvais référencement: Lc, 10]. Unde audivit:
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 7
Et descendes ante me in Galgala: ego quippe descendam ad te ut
offeras oblationem, et immoles victimas pacificas
(
S1, 10, 8).
Septem diebus exspectabis donec veniam ad te, et ostendam tibi quae
facias.
Videtur quibusdam inculpabiliter Saul obtulisse holocaustum, cum Samuel
exspectatus ab eo, juxta placitum septem dierum non venerit.
Quod si quis hunc locum bene distinxerit, inveniet eum non immerito culpatum
fuisse et inobedientem redargutum.
Locus autem hic apud Hebraeos ita distinguitur:
Et descendes ante me in Galgala: ego quippe descendam ad te
(
S1, 10, 8).
Et postea infertur:
Ad offerendas oblationes et immolandas victimas pacificas, septem
diebus exspectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quae
facias
(
S1, 10, 8).
Non enim Samuel, suum praestolari adventum Sauli septem dierum tempore
praecepit, sed ad offerendas oblationes, et immolandas victimas pacificas, se
ab eo eisdem septem diebus voluit exspectari.
Quod ille nequaquam fecit, et ideo merito culpatur, et stultitiae elogio
denotatur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)