Liber Primus Samuelis

Caput 10

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 23 : cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 5
    • Abscondunt quippe se ne inveniantur: quia subire dignitatem refugiunt cujus oneri se esse impares arbitrantur. Habet quippe spiritualis praelatio exteriorem gloriam dignitatis, habet et interioris magnitudinem operis. Nam rector et onoratur a subditis, et portat eos a quibus honoratur. Cum honoris ergo principio causa nascitur honeris, quia unde honor a rectore excipitur, inde illud suscipit quo gravetur. Quanquam ipse honor dignitatis per seipsum magnum sit onus mentis, quia contemni debet, et placet. Contemni quidem debet ne mentem per superbiam elevet; et suscipi debet, ut coelestia quae doctor loquitur, subjecti venerentur. Gravius ergo onus de honore nascitur, quia electus pastor magna animi virtute ferre potest, ut despiciat illud in se quod pro Deo recipit in se, ut videlicet talis pro Deo sit, sed sibi talis non sit et semetipsum abneget et non abneget; ut sit quod est pro Deo, et quod est pro semetipso, non sit. Honor itaque oblatus a subjecto suscipitur, ut praedicatio commendetur. Honorem quoque oblatum praedicator despicit quia non extollitur quod honoratur, sed gaudet quod verbi Dei ministerium commendetur. Hoc autem quam difficile agatur, cogitando melius quam loquendo comprehenditur. Nam infirmis mentibus impossibile est onus aliorum fortiter ferre et oblati honoris reverentiam mentis virtute disponere; ut inter ejusdem honoris obsequia, de profectu subditorum gaudere sciat, et pro reverentia sua tumere nesciat. Quia ergo electi viri displicere Deo nolunt, praelationis officium suscipere vocati refugiunt. Sed et eamdem fugam ministerii ad virtutem humilitatis habent, non ad jactantiam dignitatis. Nam quantum possunt fugiunt; sed si a Domino provisi sunt, delitescere nequaquam possunt. Quare et idem Saul domi absconditur, sed Domino pandente monstratur, quia electi viri exterioribus se sanctae Ecclesiae ministeriis subtrahunt, sed tamen ad exteriora ministeria disponenda Domino dispensante producuntur. Quia vero nunc in sancta Ecclesia qui se subtrahant tantis honoribus pauci sunt, qui se ingerant multi, notare qui se ingerunt debent; quia is qui a propheta domi absconditus dicitur, non ad spiritualem Ecclesiae dignitatem, sed ad saecularem regni gloriam quaerebatur. Non enim in pontificem hunc quaerebant, sed regem facere volebant. Videat ergo sacerdos, qua mente fugiendum sit culmen sanctae Ecclesiae, si culmen saeculi conscendere tam caute reges fugere. Sed quia sancti viri quo instantius suscipere ordinem praelationis refugiunt a devotis plebibus devotius requiruntur, sequitur: Concurrerunt et tulerunt eum inde. ( S1, 10, 23) Post haec etiam subditur: Stetitque in medio populi. ( S1, 10, 23)
  • Liber 4, Caput 5
    • In medio populi stat praelatus, quando ab universis subditis ejus fortitudo conspicitur. Stare namque virtutis est. Qui ergo bona operatur instanter stat. Et quia bona opera exemplum minoribus praestant, in medio populi stare non in solitudine cernitur. Quod etiam pro rectitudine intentionis dictum esse convenienter accipitur. Qui enim stat rectitudine corporis, caput in sublime tollit. Qui vero bona publice agit non stat fortitudine operis si rectitudinem non habet intentionis. In medio ergo populi stare rex dicitur, ut praelatorum sanctae Ecclesiae forma monstretur; quia ad exemplum subditorum bona opera debent ostendere, sed de eodem bono opere suscipere mundi gloriam devitare. Sed et quantus apparere debeat subdit, atque ait: Et altior erat omni populo ab humero et sursum. ( S1, 10, 23)