Liber Primus Samuelis

Caput 10

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 27 : filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 5
    • De jure regio, quia late superius diximus (lib. IV, cap. 4, num. 4, seq.), hoc tantum de illo memoramus, quia ad historiam non praecipitur, sed ostenditur quid acturi sint reges reprobi, quid vitaturi sint boni. A regibus quidem defendendi sunt subditi, non bonis propriis spoliandi. Auxilium praestare subjectis debent, agros, vineas et oliveta auferre non debent. Quod si non vitanda, sed agenda scripta haec contendere quis voluerit, tyrannorum jus pro eo rege scribitur qui, abjecto Domino, postulatur. Crudelis ergo lex regni, ultio est Dominum abjicientis populi. Non enim injustum erat ut agros et vineas perderet, qui regnantem super se Dominum sponte perdebat. Cuncta ergo quae contra aequitatem in hoc jure regio continentur aequa esse cernimus, si in petendo rege quidquid populus deliquerat consideramus. Nam quod magnum in divinae aequitatis examine onus legis est, si filios et filias in regis opere inviti ponerent quos a Dei libertate sponte tulissent? Et quid inconveniens esse cernitur, si quod ad ultimum ponitur, ipsi fierent servi hominum qui abjiciebant super se regnantem Deum? Dum ergo regni lex scribitur, perpetuae memoriae poena traditur qua audaces puniantur; quae quia per Domini justitiam lata fuerat, coram Domino reponi perhibetur. Sed fortasse jus illud aliud fuit quam lex ista quae scribitur. Quod si verum est, hanc Samuel coram rege ad populum loquitur, ut rex sciat a populo quid exquirat, sciat populus quid exhibere suis regibus debeat. Quae lex in libro scribitur ut pro futurorum memoria reservetur. Coram Domino ponitur, ut venerabilis habeatur. Nos autem reges Ecclesiarum esse sanctos praedicatores diximus, quibus aperte omnia convenire ostendimus quae jure regio continentur. Hanc ergo legem Samuel ad populum loquitur, quando electus doctor fideles sanctae Ecclesiae instruit, qua humilitate suis praepositis debeant subjugari. In libro etiam scribitur quando in eorum mente haec firmiter inserit. Nam qui sic loquitur, ut audita auditores ejus obliviscantur, ad populum legem dicit, sed hanc in libro non scribit. Verba ergo, quae doctor loquitur, in libro scribere, est auditorum suorum mentibus attente commendare. Quasi scribere volebat Dominus, quae dixerat, quando dicebat: Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis. Non est servus major Domino suo. ( Jn, 15, 20) Hinc Paulus locutam regni legem in libro describens, ait: Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. ( He, 13, 7) Si vero et hic aliam legem quis esse praesignatam accipere voluerit, illam aspiciat, quam beatus Paulus ostendit, dicens: Qui evangelium annuntiat, de evangelio vivat: et qui altario servit, de altario vivat. ( 1Co, 9, 14) Hanc quippe legem regni Dominus loquebatur ad populum, quando dicebat: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. ( Mt, 10, 41) Et ut arctius hanc in libro describeret, a minori verbum roborans, ait: Qui dederit uni ex minimis meis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam ( Mc, 9, 40) Sequitur: Dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam. Sed Saul abiit in domum suam in Gabaa, et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigit Deus corda. Filii vero Belial dixerunt: Nunquid salvare nos poterit iste? Et despexerunt eum. ( S1, 10, 25, S1, 10, 26 et S1, 10, 27)
  • Liber 4, Caput 5
    • Et quia hoc nonnisi illi possunt, qui Spiritus sancti gratia praeventi sunt, cum pars exercitus ire cum rege dicitur, subjungitur. Quorum Deus tetigit corda. Quia enim digito tangere solemus, Deus corda Sanctorum tangit, quando eis Spiritus sancti gratiam tribuit. Et ejus tactum sentiunt: quia, recepto internae virtutis munere, a carnalitatis suae debilitate commoventur. Qui protinus coelestis exercitus milites fiunt, quia per virtutem sancti Spiritus infirma deserunt, et ad agenda fortia in Christi bello praeparantur. Quia vero intra sanctam Ecclesiam quidam praelatos suos despicere non verentur, audiant, quia qui regem despiciunt Belial filii dicuntur. Per superbiae quidem vitium in illius imitatione generantur, de quo scriptum est: Omne sublime videt, et ipse est caput super omnes filios superbiae. ( Jb, 41, 25) Qui apte superborum mores insinuant, quia dicunt: Nunquid iste salvare nos poterit? ( S1, 10, 27) Sancti etenim viri, quia praesentia despiciunt, aeterna inquirunt, contemptum mundi quem in mente retinent proferunt etiam in exteriori conversatione; intus venerabiles sunt, foris despicabiles videntur. Superbi ergo, quia illud solum quod in Sanctis foris despici potest aspiciunt; illud vero, quod valde venerandum est, cernere non merentur, dicunt: Nunquid iste salvare nos poterit? ( S1, 10, 27) Quasi despiciendo interrogent: A tam parvo tam grandia speranda sunt? Iste tam parvus, nos tam magnos, tam debilis, tam fortes salvare posse credendus est? Nam quid est aliud quod dicunt: Iste et nos; nisi quod superbi et arrogantes inspicientes alios, semper parvos et debiles esse credunt; se autem magnos, fortes, atque sapientes? Merito igitur Belial filii dicuntur, quia dum superbiendo se extollunt, illi se conformant, qui eodem modo cecidisse de coelo dicitur. De quibus etiam regem despicientibus dicitur: Et non attulere ei munera. ( S1, 10, 27)
  • Liber 4, Caput 5
    • Si ad litteram ista discutimus, hoc profecto insinuant, quia et terrarum domini, et spirituales sanctae Ecclesiae praelati exterioribus officiis honorandi sunt. Unde et beatus Paulus Apostolus elatos Romanos alloquitur, dicens: Reddite omnibus debita; cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal. ( Rm, 13, 7) Hinc Apostolorum princeps exhortans, ait: Subjecti estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi tanquam praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis. ( 1P, 2, 13) Spiritualia vero munera rectoribus nostris tribuimus, quando debitam eis honoris reverentiam offerimus, et ea quae praecipiunt cum magna devotione servamus. Magna enim munera sunt reverentia honoris et humilitas subjectionis; quia dum rectoribus nostris, et intus per humilitatem subdimur, et per exteriora obsequia foris honoris reverentiam exhibemus, munus eis unum praebemus a corpore, aliud a corde. Ut ergo superborum typum insinuet propheta, non dicit: Non attulere ei munus; sed, non attulere ei munera; quia dum electos praedicatores despiciunt, eis utique honorem a corpore offerre dedignantur et humilitatem a corde. Sed cum electi praedicatores subditorum culpam agnoscunt, aliquando eam statim corrigere increpando gestiunt, aliquando hanc se nosse dissimulant; ut ad eam delendam congruum tempus quaerant. Unde et de eodem despecto rege protinus subditur: Ille vero dissimulabat se audire. ( S1, 10, 27)
  • Liber 5, Caput 1
    • Ad Samuelem quippe Dominus superius dixerat: Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. ( S1, 8, 7) De Saul autem paulo ante dictum est: Quia despexerunt eum, et non attulerunt ei munera. ( S1, 10, 27) Sed ille abjectus, iste despectus, caesis jam hostibus consecuta victoria, vociferantem populum audivit: Date nobis viros, et interficiemus eos. Posset quidem uterque, non interficiendo, sed consentiendo, de inimicis vindicari, sed etiam quia abjectus fuerat propheta loquitur, rex despectus favet dicenti: Non occidetur quisquam, ( S1, 11, 13) quia sancti praedicatores nostri majori victoria coronantur, cum adversa proximorum tolerant, quam cum foris hostes expugnant. Unde et vera sapientia in Salomone loquitur, dicens: Melior est patiens, viro forti. ( Pr, 16, 32) Sed notandum, quod dicitur: In die hac. ( S1, 11, 13) In die quidem victoriae suae occidere appetit, qui eos, quos claritate virtutum ad amorem Dei pertrahit, ad nocendum aliis accendit. Vel in die victoriae occidit; quia ea luce claritatis, qua in venerationem praedicatoris adducitur, ad odia eidem doctori detrahentium excitatur. Qui enim odit fratrem suum, homicida est. ( 1Jn, 3, 15) Quia enim de doctrina boni pastoris sic adjuvandi sunt boni, ut tolerentur mali; causa, qua nemo occidendus sit, bene subjungitur: Quia, ( S1, 11, 13) inquit, hodie fecit Dominus salutem in Israel. ( S1, 11, 13) Sequitur: Dixit autem Samuel ad populum: Venite, eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum. Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecere ibi regem Saul coram Domino. ( S1, 11, 14 et S1, 11, 15)