Liber Primus Samuelis

Caput 10

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 17 : et convocavit Samuhel populum ad Dominum in Maspha

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 5
    • Sermo regni est honorabilis dignitas pastoralis. Ipsa enim repraesentatione sua loquitur: quia patruus non est qui tanto ordine sublimatur. Verbum ergo regni rex non indicat: quia pastor Ecclesiae magno divinitatis splendore loquitur, sed elatione non loquitur. Qui vero verbum non indicat illud celat quod loquitur. Verbum enim semper loquitur cui verbum est, alioquin verbum non est. Verbum ergo regni habet qui ea conversatione fulget, quae exempla coelestis itineris aliis quasi loquendo praebet. Verbum ergo non indicat qui magnitudinem sanctitatis per vanam gloriam non revelat. Habet quidem quod indicet, sed quod per seipsum ostenditur indicare non vult. Nam qui magna dignitate magnaque sanctitate radiat, multa vivendo ostendit quae loquendo non dicit. Hoc profecto regni verbum habere Dominus praedicatorem voluit, quando in veste pontificis tintinnabula poni mandavit (voir: Ex, 28, 34) . Vestis quidem pontificis est ostensio bonae conversationis. Quae quasi tintinnabulis multis inseritur, quando opera bona multiplicat quae ad minorum exemplum clamant. Sed indicare rex regni verbum non audet: quia praeceptum est sacerdotibus ut coram Domino vestis decorem portent. Coram Domino quidem vestis decorem portat et qui bona ostendit, et de ostensione bonorum operum non hominibus per vanitatem foris, sed Deo intus per amorem placere appetit. Tunc certe sacerdos tacet, sed dum incedit quod portat clamat; quia electus praedicator se jactando non indicat, sed bene vivendo loqui nequaquam cessat. Dicatur ergo de Saul, quia patruo suo sermonem regni non indicavit: quia electi viri, cum splendorem dignitatis aut bonae vitae incrementa percipiunt, per exempla se proferunt, sed silentio occultant. Et quia aliis electis se esse meritis minores credunt, ille cui sermonem non indicat ejus patruus esse dicitur. Patruus quippe dicitur frater patris. Redemptor autem generis humani quotquot fidei suae et doctrinae sacramentis instituit, ad immarcescibilem aeternae haereditatis gloriam tot filios facit. Qui enim instituuntur in Ecclesia, quasi parvuli adhuc filii sunt. Sed, qui magnis meritis ei jam in virum perfectum occurrit, frater est redemptoris. Tales nimirum beatus Paulus apostolus collaudans, ait: Haeredes Dei, cohaeredes Christi. ( Rm, 8, 17) Quia ergo perfecti praedicatores electos alios perfectos tenent et se imperfectos, patruus Saul dicitur qui de regni sermone eum interrogasse perhibetur. Eumdem vero regni sermonem Saul Samuel dixerat: quia electi viri spiritualem conversationem quam habent majorum locutionedi dicerunt. Sed rex qui initiatus per unctionem fuerat, a populo adhuc electus non erat. Unde et sequitur: Vocavit Samuel populum ad Dominum in Masphath. ( S1, 10, 17)