Liber Primus Samuelis

Caput 10

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 18 : et ait ad filios Israhel haec dicit Dominus Deus Israhel ego eduxi Israhel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et de manu omnium regum qui adfligebant vos

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 5
    • Masphath, ut dixi, speculatio interpretatur. In ordinatione autem regis populus in Masphath vocatur, quia qui ad ordinandum sanctae Ecclesiae pastorem conveniunt, ejus spiritualia, non carnalia attendere docentur. Speculari quidem est per formam sacrae Scripturae ordinandum praedicatorem cognoscere. Nam electorum speculum sacra Scriptura est. Quasi enim per speculum noscitur pastor, quando moribus talis ostenditur, qualis in sacro eloquio praedicatur. Bene igitur Samuel populum in Masphath convocat, ut electio boni antistitis non sit humano judicio, sed divino: cum non talis eligitur, qualis hominum arbitrio decerni potest, sed qualis in sacro eloquio declaratur. Quod quia divini muneris est, oportet ut populus qui a Deo tam magna exspectare cognoscitur a reatu suo per poenitentiae satisfactionem purgetur. Ipsa autem cognitio peccati est praeparatio divini muneris, quia saepe cum nos divino munere indignos credimus, id per humilitatem promeremur. Unde et Samuel eos qui ad excipiendum regem convenerant prius ad peccatorum suorum considerationem convertere satagit, quia subjunctum est: Et ait Samuel ad filios Israel: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego eduxi Israel de Aegypto, et erui vos de manu omnium regum, qui affligebant vos. Vos autem hodie projecistis Dominum Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis: Nequaquam, sed rex erit super nos. ( S1, 10, 18 et S1, 10, 19)