V. 3 :
cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor invenient te
ibi
tres viri ascendentes ad Deum in Bethel unus portans tres hedos et alius tres tortas
panis et alius portans lagoenam vini
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
Quasi enim signum suae unctionis beatus Paulus tunc quaesivit, quando
videre Petrum Jerosolymam venit, et cum eo, et caeteris apostolis
Evangelium contulit. Non enim ab homine neque per hominem,
sed a coelo, vocante Domino Jesu, apostolatum susceperat
(voir:
Ga, 1)
; et tamen ministerium unctionis suae per coapostolorum suorum
collationem probabat.
Nam de seipso ait:
Contuli cum illis Evangelium, ne in vacuum currerem, aut
cucurrissem.
(
Ga, 2, 2)
Praecursor etiam Redemptoris discipulos unxerat, sed ut signa
suae unctionis agnoscerent, quasi ad salientem magnas foveas mittebat,
dicens:
Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?
(
Mt, 11, 3) Sciebat enim Joannes, quem praedicaverat, quem
baptizaverat; sed discipulos mittebat, ut visis signis, quo firmius
crederent, electionis suae indicia securius tenuissent.
Qui ergo ad praedicationis ordinem idonei providentur, in signum suae
electionis inventas esse peccatorum, quas quaerunt, animas
recognoscunt. Et quia omnipotens Deus non solum
praedicatione, sed etiam conversatione electi doctoris gaudet, subdit,
atque ait:
Et intermissis, pater tuus,asinis, sollicitus est pro vobis,
et dicit: Quid faciam de filio meo?
(
S1, 10, 2) Patrem Saul Cis, qui durus nostro eloquio dicitur, eos
designare diximus, qui verbo et exemplo docent terrena despicere, et ad
coelestem patriam per duram et asperam conversationem
festinare. Hanc quoque coelestis vitae duritiam tam in verbo,
quam in vita nostri Redemptoris agnovimus. Si ergo ad summam
nostrae eruditionis aspicimus, filii Redemptoris sumus. Pater
ergo noster, dimissis asinis, sollicitus est pro nobis; quia Redemptor
noster sic vult nos quaerere salutem alienam, ut non negligamus
nostram. Vult, ut vocentur peccatores ad poenitentiam, sed
non vult ut pereant ii qui ipsos peccatores vocant. Vult, ut
conversus peccator justitiam, quam non habuit, habeat; sed non vult, ut
justus eam quam habet, justitiae palmam perdat. Intermissis
ergo asinis pro filio sollicitus est, quia praedicatores suos vult ad
horam ab aliorum sollicita intentione quiescere, ut sibi ipsis per
quietem valeant melius providere. Et quia ipsa sollicitudo
sanctae Ecclesiae a bono rectore resumenda est, intermittitur quies
nostra; quia praevenit hanc sollicitudo prior, comitatur
posterior. Electus ergo praedicator vacet utilitati
subditorum, vacet suae; sed sic suae curam habeat, ut statim ad eam,
quam deserit, alienam recurrat; quia tunc Conditor noster nos, quasi
filios diligit, cum et subditos nostros, tanquam fratres diligimus, et
ipsum quasi patrem amamus, dum per affectum sollicitudinis istis
jungimur, et ad illum per quietem nostram, quam diligit, quasi ad patrem
festinamus. Haec namque dilectio quietis nostrae exprimitur
in hoc, quod dicitur:
Quid faciam de filio meo?
(
S1, 10, 2) Hoc profecto pater dicit, qui tenere filium
diligit. Hoc igitur non dicitur de praesente filio, sed
absente. Sed quia perditas asinas patris quaerit, ei valde
dilectus est; quia qui peccatorum animas convertere praedicando nititur,
Redemptori nostro jam in magna charitate copulatur. Qui certe
per aliorum sollicitudinem ab eo quasi longe est, per quietem
contemplationis, et affectum orationis prope. Quia ergo nos
sibi vicinos esse et per contemplationem, et orationem appetit, quasi
diligens pater dicit:
Quid faciam de filio meo?
(
S1, 10, 2) Quasi dicat: Quomodo absentem illum, mihi praesentem
exhibebo? Quia vero praedicationis nostrae sollicitudinem
magni sanctae Ecclesiae viri laudant, sed sollicitudinis nimietatem
vituperant, illi qui inventas patris asinas dicunt, sollicitum patrem
pro filio asserunt. Signum ergo suae unctionis cognoscere
electi possunt; quia nimirum tunc a Deo ad sanctae Ecclesiae culmen
perducuntur, cum per verba et exempla idonei sunt ad salutem alienam, et
per quietem studiosi ad suam; et cum peccatores ad coelum quaerunt,
semetipsos ad saeculum non relinquunt. Sequitur:
Cum inde abieris, et ultra transieris, et veneris ad
quercum Thabor, invenient te tres ibi viri, ascendentes ad
Dominum in Bethel, unus portans tres haedos, et alius tres
tortas panis, et alius lagenam vini.
Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et
accipies de manu eorum.
(
S1, 10, 3 et
S1, 10, 4)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 9
Cumque abieris inde, et ultra transieris,
(
S1, 10, 3) et reliqua usquequo ait,
invenient te tres viri ascendentes ad Deum in Bethel.
(
S1, 10, 3) Hi viri causa orationisibant in Bethel; ubi Jacob lapidem
erexerat.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 10
Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad
quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad
Dominum in Bethel
(
S1, 10, 3). Ubi Hybiri [hi viri] causa orationis ibant in Bethel, Jacob
lapidem erexerat.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 7
Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum
Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Dominum in
Bethel
(
S1, 10, 3).
Hi viri causa orationis ibant in Bethel, ubi Jacob lapidem
erexerat.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)