V. 19 :
vos autem hodie proiecistis Deum vestrum qui solus salvavit vos de universis malis
et
tribulationibus vestris et dixistis nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo
state coram Domino per tribus vestras et per familias
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
Masphath, ut dixi, speculatio interpretatur.
In ordinatione autem regis populus in Masphath vocatur, quia qui ad
ordinandum sanctae Ecclesiae pastorem conveniunt, ejus spiritualia, non
carnalia attendere docentur. Speculari quidem est per formam
sacrae Scripturae ordinandum praedicatorem cognoscere. Nam
electorum speculum sacra Scriptura est. Quasi enim per
speculum noscitur pastor, quando moribus talis ostenditur, qualis in
sacro eloquio praedicatur. Bene igitur Samuel populum in
Masphath convocat, ut electio boni antistitis non sit humano judicio,
sed divino: cum non talis eligitur, qualis hominum arbitrio decerni
potest, sed qualis in sacro eloquio declaratur. Quod quia
divini muneris est, oportet ut populus qui a Deo tam magna exspectare
cognoscitur a reatu suo per poenitentiae satisfactionem
purgetur. Ipsa autem cognitio peccati est praeparatio divini
muneris, quia saepe cum nos divino munere indignos credimus, id per
humilitatem promeremur. Unde et Samuel eos qui ad excipiendum
regem convenerant prius ad peccatorum suorum considerationem convertere
satagit, quia subjunctum est:
Et ait Samuel ad filios Israel: Haec dicit Dominus Deus
Israel: Ego eduxi Israel de Aegypto, et erui vos de manu
omnium regum, qui affligebant vos.
Vos autem hodie projecistis Dominum Deum vestrum, qui
solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus
vestris, et dixistis: Nequaquam, sed rex erit super
nos.
(
S1, 10, 18 et
S1, 10, 19)
Liber 4, Caput 5
Attente quidem ostendit eis et bona quae eis impendit Dominus et mala
quae Domino fecerunt ipsi ut tanto gravius se deliquisse cognoscerent,
quanto illum peccando offendere ausi sunt, a quo tanta bona
perceperant. Quid vero sit abjicere Dominum, et qualiter
secundum litteram et secundum spiritualem sensum intelligi debeat,
superius late expositum est (Supra in exposit., ubi ad
Samuelem Dominus ait:
Non te abjecerunt, sed me, juxta omnia opera sua,
quae fecerunt a die, qua eduxi eos de terra Aegypti.
(
S1, 8, 7 et
S1, 8, 8) Sed quia sancti praedicatores eos quos arguendo
compungunt,docendo instruunt, subintulit, dicens:
Nunc ergo state coram Domino per tribus et familias
vestras.
(
S1, 10, 19)
Commentaires
Gregorius I (540-604)