V. 13 :
cessavit autem prophetare et venit ad excelsum
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
Quod nimirum si oculis cordis inspicerent, pro nova re non
haberent. More etenim suo agit Spiritus sanctus, cum ad
virtutum culmen pauperes, humiles, atque simplices erigit.
Nam de eo scriptum est:
Qui ponit humiles in sublime, et moerentes erigit
sospitate.
(
Jb, 5, 11) Hinc omnipotens Pater de eodem omnipotente suo Spiritu
per prophetam dicit: Super quem requiescit spiritus meus, nisi
super humilem, et quietum, et trementem sermones meos (Es. LXVI,
2)? Hinc Paulus ait:
Non multi sapientes secundum carnem, non multi
nobiles, sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat
fortia: et ignobilia mundi elegit Deus, ut ea, quae sunt,
destrueret; ut non glorietur omnis caro in conspectu
ejus
(
1Co, 1, 26,
1Co, 1, 27,
1Co, 1, 28 et
1Co, 1, 29) Quod certe proverbium etiam electis ascribi potest.
Non enim minor admiratio habita est de beato Paulo apostolo, quando
auditum est ab Ecclesia quia ille evangelizaret, qui Ecclesiam minando
et caedendo expugnare solebat, nunc praedicando defenderet.
Tunc quidem ii qui audiebant dicere poterant: Num Saulus inter
apostolos? Nunquid ille Jesum praedicat, qui Jesum persequi
solebat? Sed hoc jam in electorum proverbium versum
est. Proverbium quidem est, quando in eo, quod dicitur, aliud
occultatur. Conversio autem beati Pauli apostoli, facta est
proverbium peccatoris. Audiat ergo unusquisque peccator beati
Pauli conversionem, et non desperet de criminum multitudine.
Saulus enim spirans minarum et caedis in discipulos Domini, ubique
electos affligebat, lapidantium protomartyrem Stephanum vestimenta
servabat, et velut omnium manibus lapidabat, qui expeditos ad lapidandum
omnes reddebat
(voir:
Ac, 9, 1)
(voir:
Ac, 9, seq)
. Sed qui talis exstitit Christum
persequens, ad Christum conversus, caput effectus est nationum, quia
obtinuit totius Ecclesiae principatum. Dum ego tam magnum
peccatorem conversum, tam sublimi dignitate a Domino honoratum
conspicimus, peccatorum nostrorum invenire nos posse remissionem
praesumamus. Proverbium ergo nostrum id est quod ad
evangelizandum persecutor assumitur, quod hoc mysterium continet; quia
conversus peccator non solum sperare a Domino veniam, sed quod viriliter
certando pertingere valeat ad coronam. Sed hoc distare inter
carnales et spirituales praedicatores solet, quia carnales post alta
verba praedicationis, ad ima descendunt pravi operis, spirituales vero
post sublimia quae loquuntur in altiora valde coelestis patriae
desideria se sustollunt. Unde et subditur:
Cessavit autem prophetare, et venit ad excelsum.
(
S1, 10, 13)
Liber 4, Caput 5
Ad excelsum post prophetiae ministerium venit, qui ad coelestia gaudia,
quae praedicat, mentem erigit: et ad ea amando se sublevat, quae
loquendo monstrat. Doctores quidem cum minoribus plana
praedicant, cum eis quos docent, quasi in plano sunt. Et quia
post verba praedicationis ad promerenda ea quae praedicant se bonis
operibus praeparant, ad excelsum venire perhibentur. Qui
certe sublimes verbo et opere sunt, cogitatione elationis non
sunt. Magna quidem semper agunt, sed magni videri nunquam
appetunt. Bene ergo subjungitur:
Dixit autem patruus Saul ad eum, et ad puerum ejus: Quo
abistis?
Qui respondere: Quaerere asinas, quas cum non
reperissemus, venimus ad Samuelem.
Et dixit ei patruus suus: Indica mihi, quid dixerit
Samuel.
Et ait Saul ad patruum suum: Indicavit nobis, quia inventae
sunt asinae.
Sermonem autem regni non indicavit ei, quem locutus ei
Samuel fuerat.
(
S1, 10, 13,
S1, 10, 14,
S1, 10, 15 et
S1, 10, 16)
Commentaires
Gregorius I (540-604)