V. 15 :
et dixit ei patruus suus indica mihi quid dixerit tibi Samuhel
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
Ad excelsum post prophetiae ministerium venit, qui ad coelestia gaudia,
quae praedicat, mentem erigit: et ad ea amando se sublevat, quae
loquendo monstrat. Doctores quidem cum minoribus plana
praedicant, cum eis quos docent, quasi in plano sunt. Et quia
post verba praedicationis ad promerenda ea quae praedicant se bonis
operibus praeparant, ad excelsum venire perhibentur. Qui
certe sublimes verbo et opere sunt, cogitatione elationis non
sunt. Magna quidem semper agunt, sed magni videri nunquam
appetunt. Bene ergo subjungitur:
Dixit autem patruus Saul ad eum, et ad puerum ejus: Quo
abistis?
Qui respondere: Quaerere asinas, quas cum non
reperissemus, venimus ad Samuelem.
Et dixit ei patruus suus: Indica mihi, quid dixerit
Samuel.
Et ait Saul ad patruum suum: Indicavit nobis, quia inventae
sunt asinae.
Sermonem autem regni non indicavit ei, quem locutus ei
Samuel fuerat.
(
S1, 10, 13,
S1, 10, 14,
S1, 10, 15 et
S1, 10, 16)
Commentaires
Gregorius I (540-604)