Liber Primus Samuelis

Caput 11

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
PrécédentSuivant

V. 14 : dixit autem Samuhel ad populum venite et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 1
    • Ad Samuelem quippe Dominus superius dixerat: Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. ( S1, 8, 7) De Saul autem paulo ante dictum est: Quia despexerunt eum, et non attulerunt ei munera. ( S1, 10, 27) Sed ille abjectus, iste despectus, caesis jam hostibus consecuta victoria, vociferantem populum audivit: Date nobis viros, et interficiemus eos. Posset quidem uterque, non interficiendo, sed consentiendo, de inimicis vindicari, sed etiam quia abjectus fuerat propheta loquitur, rex despectus favet dicenti: Non occidetur quisquam, ( S1, 11, 13) quia sancti praedicatores nostri majori victoria coronantur, cum adversa proximorum tolerant, quam cum foris hostes expugnant. Unde et vera sapientia in Salomone loquitur, dicens: Melior est patiens, viro forti. ( Pr, 16, 32) Sed notandum, quod dicitur: In die hac. ( S1, 11, 13) In die quidem victoriae suae occidere appetit, qui eos, quos claritate virtutum ad amorem Dei pertrahit, ad nocendum aliis accendit. Vel in die victoriae occidit; quia ea luce claritatis, qua in venerationem praedicatoris adducitur, ad odia eidem doctori detrahentium excitatur. Qui enim odit fratrem suum, homicida est. ( 1Jn, 3, 15) Quia enim de doctrina boni pastoris sic adjuvandi sunt boni, ut tolerentur mali; causa, qua nemo occidendus sit, bene subjungitur: Quia, ( S1, 11, 13) inquit, hodie fecit Dominus salutem in Israel. ( S1, 11, 13) Sequitur: Dixit autem Samuel ad populum: Venite, eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum. Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecere ibi regem Saul coram Domino. ( S1, 11, 14 et S1, 11, 15)
  • Liber 5, Caput 1
    • Si ergo omnia eo modo, quo superius in ordinando regem, fiunt, ad sanctae Ecclesiae morem deducimus, magna subtilitate ejus rectores ordinantur. Prius quippe prophetae rex eligendus ostensus est, deinde quaesitus quasi incognitus: postea etiam sorte inventus, domi absconditus, revelatus a Domino, a populo sublatus, et in regiam dignitatem ab omnibus receptus est. Quid est ergo, quod adhuc in Galgala tenditur, ut illic regnum innovetur? Sed magna discretione rex quaeritur et invenitur, quia altissima sunt Ecclesiarum negotia, quae si infirmi et imperitisuscipiunt, ipsa rerum magnitudine deprimuntur. Attente ergo et subtilissima investigatione perquiritur, qui tanto culmini praeferatur. Qui profecto valde praedicandus est, non cum quaerentium judicio constituitur, sed quando in ipsa dispositione summi ministerii strenuus invenitur. Bene ergo jam triumphante constituto rege dicitur: Perrexerunt in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino: ( S1, 11, 15) quia cum praedicatoris fortitudo cognoscitur, in auditorum suorum mentibus honoratur. In Galgala quidem, id est rotam, imus, quando per sacrum eloquium doctoris nostri operationem discutimus, et eum illic coram Domino regem facimus: quia, quem probabilem cernimus, dignum esse tanto culmine judicamus. Prius ergo dicitur Saul a populo electus, ad extremum rex in Galgala constitutus coram Domino: quia licet multa consilii gravitate in sancta Ecclesia pastor eligatur, utrum sit merito, quod est ordine, non cognoscitur, nisi cum operum fortitudine declaratur. Dicatur ergo non de alio, sed de eo alio [ Forte alio superfluit ], qui magna victoria claruit: Perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino, ( S1, 11, 15) ut dignitas summi pontificis non constet in ambitione culminis, sed in summa virtutis. Et in Galgala quidem itur, ut judicare de summo loco non audeat, cui Scripturae sacrae abscondita sunt praecepta. Et coram Domino rex constituitur: quia tunc doctor subjectorum suorum devotione colitur, cum ipsi acceptam ejus vitam omnipotenti Domino recognoscunt. De ipsa autem cognitione vitae, et doctrinae pastoris sui: quia saepe non sibi, sed melioribus creditur, bene dicitur populus in Galgala regem coram Domino constituisse: sed idem populus in Galgala, monente Samuele perrexisse. Eamus, ( S1, 11, 14) inquit, in Galgala, et innovemus ibi regnum. ( S1, 11, 14) Regnum quippe innovatur: quia dum electus praedicator in magna virtute conspicitur, ei nova et recenti devotione auditorum corda submittuntur. Unde quasi ostensa regis victoria regnum innovatur, quando cognita magna conversatione doctoris, ipsa subditorum corda splendorem novae devotionis accipiunt, et per ejus exemplum ad propositum magnae virtutis excitantur. Sed jam qui in uno internorum praelio triumphos aspeximus, in altero jam pacis tempora mirabili aequitate decursa videamus.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 11
    • Dixit autem Samuel ad populum: Venite et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum, ( S1, 11, 14) et reliqua usquequo ait, Misit Dominus Jerobaal et Bedan et Barac et Jephte et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum. ( S1, 12, 11) Prius enim antequam superiora pandamus, dicendum est quis fuerit iste Jerobaalet Badan. Jerobaal ipse est Gedeon, qui cum trecentis viris superavit Madianitas.Badan vero, ut quibusdam placet, ipse est Samson. Caeterum juxta altiorem intelligentiam, Galgala ubi Samuel innovavit regnum acredarguit filios Israel, quae interpretatur revelatio significat revelationemet illuminationem fidei in Novo Testamento, ubi vetus regnum in novum commutatumest. De qua mutatione superius jam diximus, ubi de Eli et filiis ejus reprobatis, etelectione Samuelis descripsimus. De abjectione Saul et constitutione David, Domino favente, in posterum dicturisumus. Verum in hoc quod Samuel filios redarguit, juxta moralem intelligentiam typumtenuit spiritalium doctorum: qui in semetipsis delicta gravia non habent, quaeredarguant; sed aliorum peccata absque detrectatione feriunt.De his enim talibus per Salomonem dicitur: Verba sapientium quasi stimuli et quasi clavi in altum defixi. ( Si, 12) Bene ait: Verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi, ( Ec, 12) quia peccata hominum nesciunt palpare, nec molli manu attrectare lascivia; sedasperae invectionis increpatione corrigere, et inerrantes poenitentiae dolorem etvulnus infigere. Si cujus igitur sermo non pungit, sed oblectationi est audientium, iste non estsermo sapientis. Hinc est quod Joannes Judaeos gloriantes redarguit dura invectione, dicens: Genimina viperarum, quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira? ( Mt, 3, 7) [mauvais référencement: Mt, 3] Denique possumus et aliter hanc sententiam brevi indagatione innuere, quoait dicens: Verba sapientium sicut stimuli, ( Ec, 12) etc.,quia et ad conversionem provocant et firma sunt, et in nullo oberrant, quia sanctoSpiritu prophetis et apostolis inspirata, ad eos usque pervenerunt, et ideo solidaradice fundata sunt. Unde et in eodem versu subjungitur: Quae per magistrorum consilium data sunt apastore uno, videlicet a prophetis per quorum consilium sunt prolata, et pastore uno,id est Spiritu sancto, inspirata. Quisquis enim his est instructus, et Spiritu divino illustratus, potest corrigere,si, inquantum humana fragilitas non obsistat, se a peccatis continuerit, aliorumpeccata. Quia ille juste redarguit in caeteris malum eorum, qui spiritualiter vivens, deproprio delicto reprehendi a quoquam non potest. Scriptum namque est: Spiritalis omnia judicat et ipse a nemine judicatur. ( 1Co, 2) Innocens enim esse debet ab omni delicto, qui caeteros judicat pro scelereipsorum, sicut et Samuel fecisse legitur qui etiam tales pluviam de coelis, id estscientiam praedicationis ex libris prophetarum, de quibus scriptum est: Judicium positum est et libri aperti sunt, » ( Da, 3) proferunt et corda hominum, ut fructus fidei, ac bonorum operum gignerepossint, diffundunt: ut eos, quia malum se egisse cognoscunt, terreant. Deinde sequitur qualiter Samuel, dum quereretur de principatu, et populusdeprecaretur, dicens: « Ne cesses orare pro nobis, » respondens ait: Absit a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis. ( S1, 12, 23) Hic namque perfecta benignitas sanctorum, olim in Samuele demonstrata est: illavidelicet de qua Dominus ait: Diligiteinimicos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. ( Mt, 5, 44) [mauvais référencement: Mt, 5]