V. 3 :
et dixerunt ad eum seniores Iabes concede nobis septem dies ut mittamus nuntios in
universos terminos Israhel et si non fuerit qui defendat nos egrediemur ad te
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 1
Sed perfectos viros gulae appetitus tentare potest, superare non
potest. Bene ergo pugnare coepisse contra exsiccatam dicitur,
non vicisse, quia electi viri desideriorum carnalium impetum sentiunt,
sed eisdem desideriis sciunt virtute mentis obsistere, sciunt necessaria
per discretionem providere. Sciunt quidem gulae impetum
ferociter insurgentem deprimere, sciunt necessitati corporis alimenta
justa praestare. Hinc namque Doctor egregius dicit:
Scio manducare et esurire.
(
Ph, 4, 12) Manducare quidem et esurire novit, qui et corpus
moderate reficit, et ad immoderatam ciborum perceptionem suggerenti
gulae vitio non consentit. Quare et ad Naas respondentes,
dicunt:
Habeto nos foederatos, et serviemus tibi.
(
S1, 11, 1) Foedus quippe a gula petunt qui vellent carnem pro
voto reficere, si in carne nulla possent incitamenta sentire
luxuriae. Quasi dicant: Nos dabimus quod tibi justum est ut
tu nobis non inferas quod justum non est. Justum quidem est
ut reficiatur corpus, sed iniquum valde est ut refecta caro per ardorem
libidinis ad contumeliam spiritus excitetur. Foedus ergo
expetimus, cum sic favere carni ad ciborum perceptionem volumus, ut a
carne nulla luxuriae mala sentiamus. Sed hoc profecto velle
possumus, obtinere non possumus, quia nimirum nos justam refectionem
quasi tributum carni offerimus, sed a carne nobis nulla pacis bona
promittuntur. Nam cum auditum mentis ad vitiorum responsa
bene dirigimus, hoc profecto in gulae voce cognoscimus, quia si carnem
impinguemus per excrescentem concupiscentiam, cordis caecitate
percutimur. Quare et idem Naas dicit:
In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum
oculos
(
S1, 11, 2) Dexter oculus noster est intuitus aeternae claritatis,
sinister vero oculus est concupiscentia carnalis. Dexter ergo
oculus eruitur, quando mens ea caecitate percutitur, ut ultra ad videnda
coelestia non aperiatur. Eruitur quidem oculus quando a mente
reproba sic lumen evellitur, ut radix ei nulla remaneat de qua redivivum
lumen erumpat. Naas ergo dextros oculos foederatorum suorum
eruit, quando gula sic devictis abstinentibus praevalet ut carnalia sola
cupiant, et ultra quae solebant amare non attendant.
Et quia quisquis in hac vita projicitur, in futura coram angelis et
electis hominibus condemnatur, subjungitur:
Ponamque vos opprobrium in universo Israel.
(
S1, 11, 2)
Tunc quippe reprobi in universo Israel opprobrium ponuntur,
quando in extremo examine, coram electis omnibus de perpetratis
iniquitatibus erubescunt. Vel in opprobrium in hac vita
ponuntur: quia, dum ipsi obcaecato corde mala audacter perpetrant,
sancti viri pro eorum culpis erubescunt. Sed qui turpes
videri, avulsis dextris oculis, dedignantur, attendant quod sequitur:
Et dixerunt ad eum habitatores Jabes: Concede nobis septem
dies, ut mittamus nuntios ad terminos Israel; et si non fuerit
qui defendat nos, egrediemur ad te.
(
S1, 11, 3)
Liber 5, Caput 1
Sancti ergo viri, ut hosti illudant, rigorem conversationis in
praesenti virtute habent; pro illusione infirmitatis carni commodum
quoddam in futuro promittunt. Nam saepe ingentia sunt, quae
agunt, sed pro infirmitate carnis semper agere dura, et aspera
promittere non praesumunt. Tanto quidem facilius eadem dura
sustinent, quanto eorum onera sibi inesse in perpetua promissione non
vident. Sed dum optime vivunt, et quotidie proficere et non
deficere conantur, illud carnis licitum blandimentum, de quo desperare
non possunt, semper carni in futura aestimatione promittunt; sed ei
coeptae afflictionis dolorem infligere nequaquam desinunt.
Per id ergo, quod in appetitu suo spes carni relinquitur, quasi ad
futurum bonum ejusdem carnis, sui adventus praesentiam spiritus
pollicetur. Sed quia solitum continentiae rigorem deficiendo
non deserit, promissum voluptatis caro habet in futuro, et electa mens
virtutis robur in praesenti. Quo in loco notandum est, quia
ad Naas egredi sub conditione promittunt, sed urbis moenibus sine
conditione muniuntur: quia abstinentes eo etiam, quod secundum carnem
infirmi sunt, roborari per divinam misericordiam confidunt.
Et quia gulae vitium decipiendo supplantare se gestiunt, dicunt:
Concede nobis septem dies.
(
S1, 11, 3) Quasi enim a gula tempus conceditur, quando eo
respectu comprimitur ut ejus desideriis quandoque serviatur.
Quo nimirum dierum spatio Naas egressum ad se obsessorum civium, cives
vero Jabes auxilia praestolantur, quia nimirum gulae appetitus de
infirma carne refici appetit, sed electa mens in abstinentiae virtute
roborari. In septem vero diebus auxilia quaeruntur, quando
contra tentamentorum tenebras omni luce cordis erigimur, quando adversus
prava consilia quidquid possumus, invenimus ratione nostra; et lucis
radios quos in nobis non cernimus de eruditione munimur
aliena. Dum enim ad robur nostrae virtutis, perfectorum
conversationes aspicimus, quasi per septem dies auxilia defensionis
invenimus. Inducias quidem petimus; quia cum Naas, id est
serpente, pugnamus, cujus quo latentia sunt venena, eo nobis subtiliora
sunt quaerenda consilia. Unde et in universos terminos Israel
mittere nuntios se promittunt: quia electi viri ad aedificationis suae
commodum, omnium videntium Deum exemplis adjuvantur, sed quod dicitur:
Si non est qui defendat, egrediemur ad vos:
in electorum voce, non auxiliorum dubitatio, sed certitudo
monstratur. Quasi astutis verbis suadenti adversario
illudentes, verba proferunt quibus illi spem tribuant et sibi fiduciam
nequaquam tollant. Qui enim dicunt: Si non fuerit
qui defendat, egrediemur ad vos; quamdam exeundi spem
tribuunt. Sed quia illi hoc dicunt, qui de auxilio certi
sunt, hostes suos promittendo decipiunt. Sed ubi jam eadem
auxilia inveniantur, exponit dicens:
Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saul, et locuti sunt
verba haec, audiente populo, et levavit omnis populus vocem
suam, et fLv. Et ecce Saul veniebat mane sequens boves de agro,
et vidit plorantem populum, et ait: Quid habet populus, quod
plorat?
(
S1, 11, 4 et
S1, 11, 5)
Commentaires
Gregorius I (540-604)