Liber Primus Samuelis

Caput 11

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
PrécédentSuivant

V. 7 : et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in omnes terminos Israhel per manum nuntiorum dicens quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus eius invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 47. 48. :

    Hoc Saul audito, veniens cum bobus ab agro

    Compatiendo Iabes, mactat utrosque boves.
  • liber 1 , v. 49. 50. :

    Frusta boum mittens Saul agmina quando vocavit:

    Sic faciam bobus non venientis, ait.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 1
    • Gabaa, ut supra jam diximus, sublimis interpretatur. Et quia omnium electorum non est aequalis altitudo meritorum, in Gabaa Saul nuntii venisse perhibentur; ut spirituali significatione doceamur, ut cum validis tentamentis impellimur, ad praedicatorum nostrorum consilia recurramus. Sed et flentis populi afflictione instruimur, ut fraternis necessitatibus intima mentis compassione jungamur. Saul autem flentem populum vidit, ob quam causam fleret interrogavit, quia electus doctor subditorum necessitatem compatiendo suam facit, et hanc relevare appetit. De agro quidem venit, quia a secreto sui fertilis cordis exit. Mane vero de agro venit, quia in oriente sibi splendore veri luminis subditorum causas inquirit. Et boves sequitur, quia eum validi affectus charitatis antecedunt. Quasi enim duos boves ante se habet, qui et proximis per amorem jungitur, et divina charitate inflammatur et inde proximum ordinate diligit, quia hunc amor Dei fortiter accendit. Quare et per Moysen Dominus ait: Non arabis in bove et asino. ( Dt, 22, 10) Asinus quippe est amor carnalis, quia qui portat quos amat, quasi forte est animal; et quia inordinate idem non pro Deo diligit, lascivum. In bove ergo et asino arari non potest, quia fructu aeternae mercedis anima non excolitur, si puritas amoris, quo Deo conjungitur, inordinato proximi amore polluitur. Saul ergo de agro veniens, boves sequitur quia electus doctor utrumque affectum charitatis in frugifero corde integrum retinet, ex quibus praeparare sibi aeternae retributionis uberes fructus potest. Et mane venit, quia cum ad subditos exit, diem suae virtutis aperit. Sed jam cognitis necessitatibus populi, quid egerit audiamus. Nam sequitur: Et narraverant ei verba virorum Jabes. Et insiluit spiritus Domini in Saul, cum audisset verba haec; et iratus est furor ejus nimis. Et assumens utrumque bovem, cecidit in frusta misitque in omnes terminos Israel per manus nuntiorum, dicens: Quicunque non exierit, secutusque fuerit Saul et Samuelem, sic fiet bobus ejus. ( S1, 11, 6 et S1, 11, 7)
  • Liber 5, Caput 1
    • Quid in his verbis dicimus, nisi quia sanctorum infirma, et quae videntur carnalia, non sunt infirma et carnalia, sed spiritualia et robusta? Irae quippe nimietatem in religiosis viris reprehendere solemus, sed ecce Saul, ut irasci nimis potuerit, prius in eum spiritus Domini insiliit. Quam metuenda sit ergo sanctorum ira cernimus, si insilientem in eos Domini spiritum cogitamus, si dum illos foris irascentes aspicimus, commoventem spiritum intus pariter attendamus. Quoties ergo majorum zelo corrigimur, sub eorum indignatione vehementer possumus pavere, si eorum impetum motum sancti Spiritus credimus. Et quia Saul utrumque bovem in frusta concidit, in omnes terminos Israel misit, minas protulit, sic omnium bobus fieret, qui se et Samuelem sequi noluissent, quid aliud insinuat, nisi quia pigriores quique ad auxilia praebenda proximis, non solum invitandi, sed cogendi sunt? Unde et statim subjunctum est. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus. ( S1, 11, 7)
  • Liber 5, Caput 1
    • Quia enim proximos sicut nos ipsos diligere jubemur, recto ordine eis auxilia praebemus, quando ad haec exhibenda non timore cogimur, sed amore provocamur. Cum vero nos effectum hujus debiti amoris perdimus, ad praedicatorum nostrorum zelum pertinet, ut in fratrum auxilia ex timore consurgamus. Bene ergo dicitur: Invasit timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus: ( S1, 11, 7) quia plerumque sumus in amore proximorum tepidi; sed praelatorum nostrorum minis erigimur ad statum devotionis, et ex timore bonum opus aggredimur, sed ex initio timoris, ad vinculum perducimur magnae charitatis. Unde et bene timor invasisse populum dicitur, sed quasi vir unus omnes egressi perhibentur. Quasi vir quippe unus plures non possunt egredi, nisi qui ad parem conscendunt unitatem dilectionis. Hinc namque et de perfectis discipulis Redemptoris dicitur: Erat illis cor unum, et anima una. ( Ac, 4, 32) Sequitur: Et recensuit eos in Bezech; fueruntque filiorum Israel trecenta millia, virorum autem Juda triginta millia. ( S1, 11, 8)