V. 2 :
et respondit ad eos Naas Ammonites in hoc feriam vobiscum foedus ut eruam omnium
vestrum oculos dextros ponamque vos obprobrium in universo Israhel
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 45. 46. : Quosque Iabes Galaad, nisi dextris privet ocellis, Nulla Naas dare vult foedera pacis eis.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 1
Cum sacrae hujus historiae profunditatem asserere in istius operis
praefatione voluissem, in eo potissimum videri posse asserui, quod
scripta fuerit a prophetis. Ipsi quidem mystica dicere, non
solum verbis, sed etiam rebus consueverant; plana proferre, sed alta
signare. Quia enim per eos Spiritus sanctus loquebatur, et
planum erat, quod ipsi, velut homines dicebant, sed profundum et
mysticum; quia locutionem hominibus summus et incircumscriptus Spiritus
suggerebat. Quia ergo prophetam Samuelem loquentem exponimus,
tanto majori studio indigemus, quanto ipse in Spiritus sancti gratia
sublimiter assumptus, exteriora dixit, sed interiora vidit.
Carnalia plerumque asseruit, sed intima et spiritualia
signavit. Sed quia humano studio ad divina pervenire
impossibile est, non est nobis confidendum de viribus propriis, sed de
dignatione Spiritus sancti qui a Redemptore missus,
Replevit orbem terrarum, et hoc, quod continet omnia, in
omnibus jam scientiam habet vocis.
(
Sg, 1, 7) Quid ergo jam idem propheta de incoeptis Israelitarum
gestis exsequatur, audiamus.
Et factum est (inquit) quasi post mensem, ascendit Naas
Ammonites, et pugnare coepit adversus Jabes
Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas:
Habeto nos faederatos, et serviemus tibi. Et
respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam vobiscum
foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos
opprobrium in universo Israel.
(
R3, 11,
S1, 11, 1 et
S1, 11, 2)
Liber 5, Caput 1
Sed perfectos viros gulae appetitus tentare potest, superare non
potest. Bene ergo pugnare coepisse contra exsiccatam dicitur,
non vicisse, quia electi viri desideriorum carnalium impetum sentiunt,
sed eisdem desideriis sciunt virtute mentis obsistere, sciunt necessaria
per discretionem providere. Sciunt quidem gulae impetum
ferociter insurgentem deprimere, sciunt necessitati corporis alimenta
justa praestare. Hinc namque Doctor egregius dicit:
Scio manducare et esurire.
(
Ph, 4, 12) Manducare quidem et esurire novit, qui et corpus
moderate reficit, et ad immoderatam ciborum perceptionem suggerenti
gulae vitio non consentit. Quare et ad Naas respondentes,
dicunt:
Habeto nos foederatos, et serviemus tibi.
(
S1, 11, 1) Foedus quippe a gula petunt qui vellent carnem pro
voto reficere, si in carne nulla possent incitamenta sentire
luxuriae. Quasi dicant: Nos dabimus quod tibi justum est ut
tu nobis non inferas quod justum non est. Justum quidem est
ut reficiatur corpus, sed iniquum valde est ut refecta caro per ardorem
libidinis ad contumeliam spiritus excitetur. Foedus ergo
expetimus, cum sic favere carni ad ciborum perceptionem volumus, ut a
carne nulla luxuriae mala sentiamus. Sed hoc profecto velle
possumus, obtinere non possumus, quia nimirum nos justam refectionem
quasi tributum carni offerimus, sed a carne nobis nulla pacis bona
promittuntur. Nam cum auditum mentis ad vitiorum responsa
bene dirigimus, hoc profecto in gulae voce cognoscimus, quia si carnem
impinguemus per excrescentem concupiscentiam, cordis caecitate
percutimur. Quare et idem Naas dicit:
In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum
oculos
(
S1, 11, 2) Dexter oculus noster est intuitus aeternae claritatis,
sinister vero oculus est concupiscentia carnalis. Dexter ergo
oculus eruitur, quando mens ea caecitate percutitur, ut ultra ad videnda
coelestia non aperiatur. Eruitur quidem oculus quando a mente
reproba sic lumen evellitur, ut radix ei nulla remaneat de qua redivivum
lumen erumpat. Naas ergo dextros oculos foederatorum suorum
eruit, quando gula sic devictis abstinentibus praevalet ut carnalia sola
cupiant, et ultra quae solebant amare non attendant.
Et quia quisquis in hac vita projicitur, in futura coram angelis et
electis hominibus condemnatur, subjungitur:
Ponamque vos opprobrium in universo Israel.
(
S1, 11, 2)
Tunc quippe reprobi in universo Israel opprobrium ponuntur,
quando in extremo examine, coram electis omnibus de perpetratis
iniquitatibus erubescunt. Vel in opprobrium in hac vita
ponuntur: quia, dum ipsi obcaecato corde mala audacter perpetrant,
sancti viri pro eorum culpis erubescunt. Sed qui turpes
videri, avulsis dextris oculis, dedignantur, attendant quod sequitur:
Et dixerunt ad eum habitatores Jabes: Concede nobis septem
dies, ut mittamus nuntios ad terminos Israel; et si non fuerit
qui defendat nos, egrediemur ad te.
(
S1, 11, 3)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 10
Ascendit autem Naas Ammonites, et pugnare coepit adversum Jabes Galaad.
Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas: Habeto nos foederatos, et serviemus
tibi.
Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc faciam vobiscum foedus, ut eruam
omnium vestrum oculos dextros.
(
S1, 11, 1 et
S1, 11, 2) Verum quia historia est, spiritalem intelligentiam brevissima
insinuationeenucleare aggredimur. Naas enim, qui interpretatur
serpens, significat diabolum: non solum quialubricus et tortuosus est, sed
quia primum hominem per serpentem decepit. Ipse ascendit ad praeliandum
contra Jabes, qui interpretatur sensus, quiadiabolus semper sensum divinae
cognationis et bonitatis auferre ab hominibusconatur. Galaad vero, qui
dicitur acervus testimonii, illos significat qui eruditisunt in Ecclesia
testimoniis divinarum Scripturarum.Quorum oculos dexteros eruere cupit,
videlicet illuminationem fidei, etpraedicationis auferre satagit. Sed hos
Saul, videlicet Dominus ac Redemptor noster, liberat cum exercitu suo: idest auxilio
angelorum seu praedicatorum suorum qui in Besech populum enumerat. Besech
enim egestas interpretatur, quia in egestate praesentis vitaenovit Dominus
qui sunt ejus. Et apud ipsum est certus numerus electorum, quos ad praelium
contra diabolumexcitat. Nam possumus ad haereticos referre, qui populus est
moeroris, quoniam gaudiumSpiritus sancti non habent. Disponit eorum
perversitas in hoc foedus cum populo Ecclesiae, ut eruat oculosdextros, id est sensum
vel visum sanae orthodoxae fidei auferat. Et vult ut sinistrum habeant, id
est perversum sensum, et prava sentiant.Sed populus fidelis acervum
testimonium divinarum Scripturarum congerit, unde suishostibus resistat, emittit in
universos terminos Israel, hoc est ad doctoresEcclesiae, quatenus sibi opem ferant,
et
scutum fidei contra hostes ex adversoopponant.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)