V. 12 :
et ait populus ad Samuhel quis est iste qui dixit Saul non regnabit super nos date
viros et interficiemus eos
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 1
Sed subtiliter est intuendum, quod dicitur:
Ut non relinquerentur duo pariter.
(
S1, 11, 11) Duo quidem remanent, sed pariter non
remanent. Duo quidem sunt, cogitatio immunda, et naturalis
motus carnis. Ad sanctorum quidem conflictum aliquando
immunda cogitatio praevenit, aliquando insurgentem sibi sentiunt legem
carnis contra legem mentis; sed qui victores jam sunt, hostes in fugam
versos non timent, si iterum ad pugnam redeunt; quia cum eis pariter
pugnare non possunt. Nam cum prava cogitatio obviat, prius
eam abjiciunt, quam de ejus suggestione caro moveatur. Et cum
carnis lex membra commovet, lex mentis turpem motum, turpia cogitando
nequaquam fovet; et dum alterum abjicit, alterius pugnam nequaquam
sentit. Bene ergo de electorum perfecta victoria dicitur,
quia: Dispersi sunt alii, ut duo pariter ex eis non sint
relicti: quia per macerationem corporis in tantum
proficiunt culmen perfectionis, ut ab eis quidquid a carne, quidquid a
mente ingeritur, leviter superetur, dum convenire in pugnam non
sinitur. Et haec quidem victoria de omnibus sensibus corporis
electi percipiunt, qui obsidentem Naas sibi subjicere per abstinentiae
virtutem possunt. Nam refecta caro et impinguata, ad lapsum
linguae, oculorum, auditus, olfactus, et tactus facilis est.
Dum ergo illiciti corporalium sensuum motus a gulae vitio, ad mentis
pugnam deducuntur, quasi Ammon populus Naas regem ad Israelitarum
obsidionem comitatur. Sed dum Naas perfecte vincitur, Ammon
et exstinguitur ex parte, et ex parte sic in fugam vertitur, ut ex eo
duo pariter non inveniantur; quia dum per abstinentiam corpus atterimus,
innumeros nostrorum sensuum illicitos motus enervamus; et quos omnino
eradicare non possumus, quasi debiles effugamus. Ex quibus
duo pariter nobis in pugnam non remanent; quia in oblectatione alicujus
sensus corporei, non conjungimus sensum mentis. Nam saepe
oculis aspicimus, saepae audimus auribus, saepe tactu, saepe olfactu
percipimus, quae carnalem animum trahere ad illicitum amorem possunt,
sed nostram perfecte carnem macerando victores sumus, quia duos pariter
de victis adversariis non videmus. Concupiscenda quidem tunc
cernimus, sed oculorum motibus appetitum animae conjungere
devitamus. Saepe etiam cordi cogitatio illicita obviat, sed
victor serpentis, fugitivum motum suum, quem attendit, solum
invenit. Ad ea enim, quae corde accidenter cogitat, aliquem
de sensibus corporis per motum illicitum nequaquam levat.
Tales quippe sunt, quos propheta miratur, dicens:
Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad
fenestras suas.
(
Es, 60, 8) Quasi enim columbae ad fenestras suas sunt, qui
concupiscenda recipiunt, sed simplicitatem mundi cordis concupiscendo
non perdunt; quia vident quae appetant, sed illicite appetere quod
cernunt, vitant. Ad hanc profecto victoriam, quia
praedicatorum nostrorum exhortatione proficimus, bene per Saul
Ammonitarum populus devictus et caesus esse memoratur. Quorum
profecto bella non uniformia, sed diversa sunt. Nam aliquando
occultos adversarios potenter opprimunt, aliquando falsos fratres
sapienter ferunt. Illos intus magna virtute domant, istos
foris mira patientia tolerant. Intus per immensa certamina
magnorum triumphorum gloria insignes sunt, sed foris incomparabilibus
tantae mansuetudinis suae titulis adornantur. Qui ergo
internae victoriae narrationem cognovimus, qualiter etiam foris vincant,
audiamus. Nam sequitur:
Et ait populus ad Samuelem: Quis est, qui dixit: Saul num
regnabit super nos? Date viros, et interficiemus
eos. Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die
hac, quia fecit Dominus salutem in Israel.
(
S1, 11, 12 et
S1, 11, 13)
Commentaires
Gregorius I (540-604)