V. 15 :
et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in
Galgala et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino et laetatus est ibi Saul
et cuncti viri Israhel nimis.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 51. 52. : Israel et Iudae Saul in Bezec agmina ducit, Atque Naas caeso rex populo placuit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 1
Ad Samuelem quippe Dominus superius dixerat:
Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.
(
S1, 8, 7) De Saul autem paulo ante dictum est:
Quia despexerunt eum, et non attulerunt ei munera.
(
S1, 10, 27) Sed ille abjectus, iste despectus, caesis jam hostibus
consecuta victoria, vociferantem populum audivit: Date nobis
viros, et interficiemus eos. Posset quidem
uterque, non interficiendo, sed consentiendo, de inimicis vindicari, sed
etiam quia abjectus fuerat propheta loquitur, rex despectus favet
dicenti:
Non occidetur quisquam,
(
S1, 11, 13) quia sancti praedicatores nostri majori victoria coronantur, cum
adversa proximorum tolerant, quam cum foris hostes expugnant.
Unde et vera sapientia in Salomone loquitur, dicens:
Melior est patiens, viro forti.
(
Pr, 16, 32) Sed notandum, quod dicitur:
In die hac.
(
S1, 11, 13) In die quidem victoriae suae occidere appetit, qui
eos, quos claritate virtutum ad amorem Dei pertrahit, ad nocendum aliis
accendit. Vel in die victoriae occidit; quia ea luce
claritatis, qua in venerationem praedicatoris adducitur, ad odia eidem
doctori detrahentium excitatur.
Qui enim odit fratrem suum, homicida est.
(
1Jn, 3, 15) Quia enim de doctrina boni pastoris sic adjuvandi sunt
boni, ut tolerentur mali; causa, qua nemo occidendus sit, bene
subjungitur:
Quia,
(
S1, 11, 13) inquit,
hodie fecit Dominus salutem in Israel.
(
S1, 11, 13) Sequitur:
Dixit autem Samuel ad populum: Venite, eamus in Galgala, et
innovemus ibi regnum. Et perrexit omnis populus
in Galgala, et fecere ibi regem Saul coram
Domino.
(
S1, 11, 14 et
S1, 11, 15)
Liber 5, Caput 1
Si ergo omnia eo modo, quo superius in ordinando regem, fiunt, ad
sanctae Ecclesiae morem deducimus, magna subtilitate ejus rectores
ordinantur. Prius quippe prophetae rex eligendus ostensus
est, deinde quaesitus quasi incognitus: postea etiam sorte inventus,
domi absconditus, revelatus a Domino, a populo sublatus, et in regiam
dignitatem ab omnibus receptus est. Quid est ergo, quod adhuc
in Galgala tenditur, ut illic regnum innovetur? Sed magna
discretione rex quaeritur et invenitur, quia altissima sunt Ecclesiarum
negotia, quae si infirmi et imperitisuscipiunt, ipsa rerum magnitudine
deprimuntur. Attente ergo et subtilissima investigatione
perquiritur, qui tanto culmini praeferatur. Qui profecto
valde praedicandus est, non cum quaerentium judicio constituitur, sed
quando in ipsa dispositione summi ministerii strenuus
invenitur. Bene ergo jam triumphante constituto rege dicitur:
Perrexerunt in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram
Domino:
(
S1, 11, 15) quia cum praedicatoris fortitudo cognoscitur, in auditorum suorum
mentibus honoratur.
In Galgala quidem, id est rotam, imus, quando per sacrum eloquium
doctoris nostri operationem discutimus, et eum illic coram Domino regem
facimus: quia, quem probabilem cernimus, dignum esse tanto culmine
judicamus. Prius ergo dicitur Saul a populo electus, ad
extremum rex in Galgala constitutus coram Domino: quia licet multa
consilii gravitate in sancta Ecclesia pastor eligatur, utrum sit merito,
quod est ordine, non cognoscitur, nisi cum operum fortitudine
declaratur. Dicatur ergo non de alio, sed de eo alio [
Forte alio superfluit ],
qui magna victoria claruit:
Perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem
Saul coram Domino,
(
S1, 11, 15) ut dignitas summi pontificis non constet in ambitione culminis,
sed in summa virtutis. Et in Galgala quidem itur, ut judicare
de summo loco non audeat, cui Scripturae sacrae abscondita sunt
praecepta. Et coram Domino rex constituitur: quia tunc doctor
subjectorum suorum devotione colitur, cum ipsi acceptam ejus vitam
omnipotenti Domino recognoscunt. De ipsa autem cognitione
vitae, et doctrinae pastoris sui: quia saepe non sibi, sed melioribus
creditur, bene dicitur populus in Galgala regem coram Domino
constituisse: sed idem populus in Galgala, monente Samuele
perrexisse.
Eamus,
(
S1, 11, 14) inquit,
in Galgala, et innovemus ibi regnum.
(
S1, 11, 14) Regnum quippe innovatur: quia dum electus praedicator
in magna virtute conspicitur, ei nova et recenti devotione auditorum
corda submittuntur. Unde quasi ostensa regis victoria regnum
innovatur, quando cognita magna conversatione doctoris, ipsa subditorum
corda splendorem novae devotionis accipiunt, et per ejus exemplum ad
propositum magnae virtutis excitantur. Sed jam qui in uno
internorum praelio triumphos aspeximus, in altero jam pacis tempora
mirabili aequitate decursa videamus.
Commentaires
Gregorius I (540-604)