V. 3 :
et percussit Ionathan stationem Philisthim quae erat in Gabaa quod cum audissent
Philisthim Saul cecinit bucina in omni terra dicens audiant Hebraei
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 3
Caeterum populum dicit, quem millenarius numerus non
concludit. In tabernacula quisque sua remittitur, quia ad
summa et fortia opera infirmi, et imperfecti producendi non
sunt. Nam nec continentes, nec virgines, nec martyres fieri
debiles possunt. Illis quidem, ut ad eos praeterita carnis
oblectamenta non redeant: istis, ut inexperta carnis blandimenta
contemnant; illis, ut adversa mundi non metuant, maxima fortitudo
necessaria est. In tabernacula ergo sua caetera plebs
remittitur, ne de altioris vitae temeritate damnetur, et velut debilis
et infirma in bello pereat, dum altae conversationis fidem spondet, quae
altae virtutis robur non habet. Quasi enim unumquemque in
tabernacula sua dimittebat beatus Paulus apostolus, cum dicebat:
Propter fornicationem unusquisque uxorem suam habeat, et
unaquaeque suum virum.
(
1Co, 7, 2) Velut enim peritus magister internae militiae, et
coronas victoriae, et pugnae considerans gravitatem, militum vires in
belli pondere librabat, optimum judicans infirmis, ut in urbibus
viverent, ne acerbo marte perirent. Quare et item eos a
castris fortium segregans, ait:
Revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter
incontinentiam vestram.
(
1Co, 7, 5) Sed remotis debilibus, quid in fortissima virginum
acie agatur, exponitur, cum subjungitur:
Et percussit Jonathas stationem Philistinorum, quae erat in
Gabaa.
(
S1, 13, 3)
Liber 5, Caput 3
Sicut excellit ordine sponsi acies, ita et victoriae titulos prima
suscepit. Jonathas quippe stationem Philistinorum percutit:
quia electa virginitas de carne, continentiae arce sublimata, motus
turpes exstinguit. Bene autem statio Philistinorum dicitur:
quia in corpore virginali, carnales motus non habent requiem
delectationis, sed statum certaminis. Stant quippe: quia
impugnant, sed requiescere non possunt: quia mentem sanctam minime
oblectant. Statio ergo Philistinorum in Gabaa percutitur,
quando ab electis virginibus carnis desideria penitus enervantur, et
pacem triumphi obtinent, dum solita bella non habent. Ad quam
profecto victoriam, quia majorum exhortatione saepe proficiunt, mille
viri in Gabaa cum Jonatha sunt: sed Jonathas percutere Philistinorum
castra perhibetur. Et quia exemplo aliorum, saepe alii ad
aemulationem virtutis excitantur, sequitur:
Et percussit Jonathas stationem Philistinorum, quae erat
in Gabaa. Quod cum audissent Philistaei, Saul
cecinit buccina in omni terra, dicens: Audiant
Hebraei. Et universus Israel audivit hujuscemodi
famam. Percussit Saul stationem Philistinorum, et
erexit se Israel adversus Philistaeos. Clamavit
ergo populus post Saul in Galgala.
(
S1, 13, 3 et
S1, 13, 4)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 12
Et percussit Jonathas stationem Philisthinorum quae erat in Gabaa.
Quod cum audissent Philisthiim, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens:
Audiant Hebraei et universus Israel,
(
S1, 13, 3 et
S1, 13, 4) et reliqua. Quod enim ait:
Quod cum audissent Philisthiim, Saul cecinit buccina
(
S1, 13, 3) etc., sic intelligendum est: Quod cum audissent Philisthiim,
subauditur conturbatisunt, Saul cecinit buccina. Haec buccina signum
victoriae, et exhortationis fuit, ut audirent, et noscerentHebraei conturbati
superatos esse Philisthaeos.Propterea sequitur:
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 1
Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset, et duobus annis
regnavit super Israel. Et elegit sibi Saul tria millia de Israel.
(
S1, 13, 1 et
S1, 13, 2) Quidam sic exponunt. Ipsi autem Saul, cum regnare
coepisset, erat filius unius anni, vel ipse Saul erat filius unius anni, id est
innocens, et simplex ut puer unius anni. Et duobus annis regnavit in illa
simplicitate, postea mutatus est in pejus. Hebraei dicunt Saul duobus
tantum annis regnasse, Samuelem viginti annis judicasse Israel. Secundum
hanc existimationem sic intelligitur, Saul duobus annis regnavit super Israel, qui
cum
regnare coepisset, et esset filius unius anni, id est unum annum jam habuisset in
regno, fecit quod sequitur:
Elegit sibi tria millia de Israel.
(
S1, 13, 2)
Nam, et David postea secundum eamdem loquendi formam filius triginta annorum
dicitur; id est, habens triginta annos cum regnare coepisset. Quod idioma
in Hebraeo frequens et usitatum est, ut filius iniquitatis, filius pacis, filius unius
anni, filius triginta annorum.
Percussit Jonathas stationem Philisthinorum, quae erat in Gabaa,
(
S1, 13, 3) id est exercitum eorum, qui in illo loco morabantur.
Quod cum audissent Philisthaei, Saul cecinit buccina.
(
S1, 13, 3)
Saul cum cognovisset Philisthaeos audivisse, quod Jonathas filius ejus
stationem eorum percussisset, sciens eos in ultionem percussorum adventuros: cecinit
buccina in omni terra: dicens,
audiant Hebraei.
(
S1, 13, 3)
Ideo enim buccina cecinit, ut Hebraei audirent percussos Philisthaeos, et
animarentur ad praelium.
Quod factum est. Nam universus Israel audivit hujuscemodi famam,
(
S1, 13, 4) quod scilicet Saul percussit stationem Philisthinorum, fama regi attribuente,
quod filius fecerat. Et ideo fiducia accepta, erexit se Israel adversus
Philisthiim.
Clamavit ergo populus Israel, currens post Saul, ad praelium in Galgala.
Hebraei autem transierunt Jordanem.
(
S1, 13, 4)
Hebraeos hic vocat partem populi, quae trans Jordanem morabatur, id est
tribum Ruben et Gad, et dimidiam tribum Manassae. Reliquos Israel: hinc, et
Saul buccina cecinit, ut remoti famam victoriae audirent; quos, et Hebraeos discrete
Scriptura nominat, alludens vocabulo, quia ad auxilium reliquo Israeli venientes
frequenter Jordanem transire oportebat, quia Hebraeus transiens
interpretatur.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 11
Quod cum audissent Philistiim, Saul cecinit buccina in omni
terra, dicens: Audiant Hebraei.
Et universus Israel audivit hujuscemodi famam: percussit Saul stationem
Philistinorum
(
S1, 13, 3 et
S1, 13, 4). Sic enim intelligendum est, quod cum audissent Philistiim,
subauditur, conturbati sunt.
Saul cecinit buccina
(
S1, 13, 3).
Haec buccina signum victoriae et exhortationis fuit, ut audirent et nossent
Hebraei, conturbatos et superatos esse Philistaeos.
Propterea sequitur:
Et universus Israel audivit hujusmodi famam: Percussit Saul stationem
Philistinorum
(
S1, 13, 4).
His rebus compertis, confortatus est Israel propter hoc.
Et sequitur:
Et erexit se Israel adversus Philistaeos
(
S1, 13, 4), id est, viriliter coepit agere contra Philistaeos.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Hugo de Sancto Victore -1141
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)