Liber Genesis

PrécédentSuivant

V. 2 : Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur:

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 4
    • Exiit ergo ei obviam, ut in excelsum ducat: quia is, qui ad sanctae Ecclesiae regimen quaeritur, et divino munere demonstrandus est, et ad sublimem conversationem vocandus. Auricula Samuelis, quia diminutive dicitur, quid designat, nisi humilem intelligentiam doctoris spiritalis? Auricula ergo revelatur a Domino, quando humilis intelligentia praedicatoris a Spiritu sancto instruitur; ut quae facturus est, audiat, et audita disponat. Sed subtiliter est intuendum quod dicitur: Ante unam diem ( S1, 9, 15). Dies enim est vita justi, Paulo attestante, qui ait: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino ( Ep, 5, 8) . Quando autem vita electi ostenditur, dies latens revelatur. Nam homo videt praetextum boni operis, Deus autem lucem cordis. Quia ergo electi, et reprobi intentione cordis absconditi sunt, ante unam diem Dominus venientem regem insinuat; quando per ejus gratiam sancti praedicatores agnoscunt in eis, qui promovendi sunt, testimonium boni operis praecedere puritatem intentionis. Nulla enim est lux operis, quam non praecedit rectitudo intentionis. Recte ergo ante unam diem rex ordinandus agnoscitur. Sed subsequentem quidem diem non aspiciunt, nisi ex praecedente nascatur: ut diem ante diem intentionem ante operationem considerent, et a Deo missum in luce sanctae operationis aspiciant, quem lucere per propositum cordis divina gratia demonstrat. Et quia eadem hora, qua promittitur, exhibetur: quid dat intelligi, nisi quia perfectus debet esse, qui eligitur, non solum corpore, sed mente? Nam quando Deus loquitur sanctis viris, plena lux diei est. Habet namque originem dies, habet et finem. Juxta finem peccatorum arguit, dicens: Adam, ubi es ( Gn, 3, 2) ? Et quia nec qui bona incipiunt, nec qui a bono opere torpescunt, promovendi sunt, hora perfectae locutionis praedicator mittitur, quando talis exhibetur, qui plena fulgeat luce boni operis, et pleno resplendeat fulgore veritatis. Qui etiam vir de terra Benjamin venire describitur. Vir quidem dicitur, pro operis fortitudine; de terra Benjamin, pro recta fidei confessione. Benjamin quidem dicitur filius dexterae. Quis ergo hic filius dextrae dicitur, quam ille, de quo scriptum est: Ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris ( Mc, 16, 19) ? Terra ergo Benjamin sancta Ecclesia est. Quia ergo haeretici ab hac terra expulsi sunt, de terra Benjamin venit rex, quando non aliqua haeresi pollutus, sed fide catholicus sanctae Ecclesiae primatum suscipit. Qui viri praeconio fruitur, si fide firmus est, operatione fortis. Hic nimirum super populum Domini dux ungi praecipitur: quia exteriora sacramenta sacerdotibus illis prosunt, qui eorumdem sacramentorum donis indigni non sunt. Vel sacerdotes unguntur, quando per ordinantium se ministerium, gratiarum spiritualium incrementa percipiunt. Unde et sequitur: Salvabit populum meum de manu Philisthiim ( S1, 9, 16). Velut uncti salvare alios possunt; quia spiritales gratias abundantius perceperunt. Nam qui populum salvant, super populum uncti sunt: quia qui a Domino ad regendos alios ordinantur, spiritualia charismatum dona, quibus eis prodesse possunt, accipiunt; et eis, quos ordine praecedunt, meritis etiam superiores sunt. Et quia plerumque bonus pastor merito bonae plebis eligitur, bene subjunctum est: Quia respexi populum meum ( S1, 9, 16). Item quia magnis precibus a Domino bonus pastor quaerendus est, subditur: Venit clamor eorum ad me ( S1, 9, 16).