Liber Primus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
PrécédentSuivant

V. 10 : si autem dixerint ascendite ad nos ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Nonnulli subjecti, dum mensuram ordinis sui negligunt, eamdem mensuram sic confundunt, ut praelatorum suorum dispositioni communicent, sed obedire imperiis recusent. Emendare quidem majorum dicta facile audent, sed facile implere quae praecipiunt, non conantur. Quid ergo in hujus armigeri voce nobis ostenditur, nisi quia relinquenda est praepositis dispositio libera, tenenda est subditis virtus obedientiae non remissa? Ut enim liberam disponendi auctoritatem praedicatoribus assignent, ait: Fac omnia, quae placent animo tuo. ( S1, 14, 7) Et ut subditorum pronam voluntatem ad omnia servitia ostenderet, subdit: Perge quo cupis, et ero tecum quocunque volueris. ( S1, 14, 7) Nec ibi quidem dixit: Quaedam fac quae sunt in animo tuo, quaedam non fac, vel aliter fac; nec hic, perge illuc, et ero tecum, et illuc non ero tecum. Omnia, inquit, fac, ( S1, 14, 7)quia dispositione praelatorum disponenda sunt omnia: Ero item, ait, tecum quocunque volueris; ( S1, 14, 7) quia alicui praecepto obedientiae subjectus optimus deesse non debet. Sequitur: Et ait Jonathas, ecce nos transibimus ad viros istos, cumque apparuerimus eis, si taliter locuti fuerint ad nos: Manete donec veniamus ad vos, stemus in loco nostro, nec ascendamus ad eos. Si autem dixerint: Ascendite ad nos, ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris. ( S1, 14, 8, S1, 14, 9 et S1, 14, 10)
  • Liber 5, Caput 4
    • Certa et indubitata sanctae Ecclesiae sententia est, quia electi praedicatores non solum quid, quantum et quando loquantur considerare debent, sed quibus etiam loquantur. Unde et Dominus a quorumdam notitia verbum recondens, discipulos prohibet, dicens: Nolite ponere margaritas ante porcos. ( Mt, 7, 6) Hinc item Scriptura inutiliter effundi verbum vetat, et dicit: Ubi non est auditus, non effundas sermonem. ( Ec, 32, 6) Quid ergo, quod Jonathas dicit: Si dixerint: Manete donec veniamus ad vos, stemus in loco nostro: Si vero: Ascendite ad nos, ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris, ( S1, 14, 9 et S1, 14, 10) nisi quia electus praedicator attente debet colligere, quibus verbum vitae debeat proferre. Sed quia hoc ostendi nunc in sensu litterae videtur, nos subtilius exprimamus. Ad peccatores, praedicatores transeunt, quando his quibus verba exhibent, non solum verbo, sed etiam vita placent. Qui ergo sunt qui dicunt: Ascendite ad nos, ( S1, 14, 10) nisi hi qui devotionis signa proferunt, quia salutis verbum et venerabiliter audiant, et retinere fortiter concupiscant? Ad istos itaque ascendendum est, in quibus etsi magnus labor est in opere ministerii, sunt et magna lucra salutis. E contrario vero ad doctores peccatores transire gestiunt, quando tam profunda caecitate merguntur, ut ad imitandae suae pravitatis exemplum ipsos etiam praedicatores convertere nitantur. Proni quippe ad malum sunt, corde impoenitentes, et peccati lepra, quam induunt, maculare alios non expavescunt. De quibus sapiens ille loquitur, dicens: Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis. ( Pr, 2, 14) Et item Propheta de his vaticinans, ait: Praedicaverunt peccatum suum sicut Sodoma. ( Es, 3, 9) Quid est ergo quod ait: Stemus in loco nostro? ( S1, 14, 9) Sed tale est, ac si dicat: Si illos lucrari non possumus, nosmetipsos in bona conversatione servemus. Locus enim noster bona conversatio est, de quo nimirum loco alias scriptum est: Si spiritus potestatem habens ascenderit super te, locum tuum non deseras. ( Ec, 10, 4) Locus quidem iste non solum a spiritu, sed etiam ab homine cavendus est: quia ipse spiritus non solum per se nobis obviat, sed contra nos etiam per hominem pugnat. Si vero locus noster Dominus est, cum mali se nobis objiciunt, in loco nostro persistamus, quia cum incorrigibiles praedicatorum monita non recipiunt, solerter debent ipsi circumspicere, ut ad se nulla possint eorum exempla pervenire. Sequitur: Apparuit itaque stationi Philistinorum, dixeruntque Philistiim: En Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant. Et locuti sunt viri de statione Philistinorum ad Jonatham, et ad armigerum suum: Ascendite ad nos, et ostendemus vobis rem. ( S1, 14, 11 et S1, 14, 12)
  • Liber 5, Caput 4
    • Quidnam est, quod apparere Jonathas Philistaeis cum armigero dicitur: nisi quia doctor ipse prior debet bonum ostendere, quod alios contendit edocere? Non enim potest in praedicatione venerabiliter recipi, si prius in se honorem ministerii non praefert luce bonae conversationis. Unde et egregius praedicator confidenter asserit, dicens: Quandiu quidem sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo. ( Rm, 11, 13) Apparet ergo doctor,non tam cum verbo loquitur quam cum vita et moribus venerabiliter demonstratur. Propheta igitur cum typis sacrae historiae praedicatorum mores ostenderet, rationabiliter subintulit, dicens: Apparuit itaque uterque stationi Philistinorum. ( S1, 14, 11) Quasi dicat: Quia docere proposuit, prius iis, quibus loqui disposuit, vitam monstravit. Sed quid est, quod Philistaei apparentes despiciunt, et tamen eis, Ascendite ad nos, ( S1, 14, 10) dicunt, nisi quia plerumque illi etiam praedicatorum optimam vitam despiciunt, qui eorum praedicatione ad poenitentiae lamenta cursuri sunt? Et dum eos deserere vitae remotioris studium reprehendunt, eos nimirum de cavernis egressos asseverant. Quasi dicant: Illi nunc sub colore praedicationis ad saeculum exeunt, qui hoc fugisse tota intentione videbantur. Sed plerique justos praedicatores arguunt, qui mala quae eis objiciunt, in eis esse suspicantur. Qui nimirum eo ipso quo malum damnant, spem praedicatoribus tribuunt, quia ad bonum quod defendunt, exsequendum pertrahi facilius possunt. Dum ergo bona intentione falsa justorum mala vituperant, insaniunt quidem voce, sed praedicatoribus fructum suae salutis, etiam insaniendo spondent. Et quia de ascensu superius dictum est, restat inquirere quid sit quod dicunt: Ostendemus vobis rem. ( S1, 14, 12) Sed hoc ad litteram minas significat. Quod tale est ac si dicant: Si huc ascenderitis, quantum valemus patiendo sentietis. In malorum vero conversione item facile est colligere, cum justos expellunt, quantum soleant nocere. Sed quia, auctore Deo, carnalitatem historiae ad spiritualem intelligentiam duximus, dum sancti doctores, erumpentibus quibusdam signis, peccatorum conversionem considerant, res etiam ab eis promittitur, quia ad verum esse redire pollicentur. Res quidem aliquid habet esse, peccatum vero esse nullum habet. Unde et Paulus Corinthiis dicit: Scimus quia nihil est idolum in mundo. ( 1Co, 8, 4) Peccator autem, quia peccando ad nihilum tendit, cum nihil illud cui inhaesit deserit, quasi ad esse redit. Rem ergo in se ostendere, id est aliquid quod esse habet, potest, quia jam per divinam gratiam opera virtutis tenet. Dicunt ergo: Ascendite ad nos, et ostendemus vobis rem. ( S1, 14, 12) Quasi signo quodam peccatores repromittant, et dicant: Si verbo ita in nobis laborare proponitis, sine magno lucro non erit quod laboratis. Quare et de aliorum certitudine subjunctum est: Et ait Jonathas ad armigerum suum: Ascendamus, sequere me, tradidit eos Dominus in manus Israel. ( S1, 14, 12)