V. 26 :
et stans in porta castrorum, ait: Si quis est Domini, iungatur mihi.
Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi:
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Quod si juxta historiam hujus paterni juramenti pondus attendimus, et
illius temporis fervorem, et hujus teporem pariter contuemur.
Antiqui etenim patres, ut Deo placerent, ad mortem filiis etiam non
parcebant. Nos autem eos quos secundum carnem diligimus,
etiam tenui asperitate verborum insequi non audemus. Ecce qui
ad regnum filium nutriebat, dicit: Quia si per eum peccatum
factum est, absque retractione morietur.
Nos peccantes cernimus, et objurgare peccantes aut nolumus, aut
timemus. Cur ergo hoc facimus, nisi quia Deum sicut illi
nequaquam diligimus? Nam Moyses, ut bene peccatum
idololatriae vindicaret, Levitas viginti tria millia virorum jussit
occidere. In cujus nimirum exercitatione caedis dixit:
Si quis est Domini, jungatur mihi.
Ponat vir gladium super femur suum.
Ite et redite de porta usque ad portam, et occidat
unusquisque fratrem suum, et amicum, et
proximum
(
Ex, 32, 26 et
Ex, 32, 27) Quasi dicat: In hoc ostendet quisque quia sit Domini,
si pro ejus amore fratri, proximo, vel amico non parcit.
Dicit ergo Saul de filio:
Quia absque refractione morietur,
(
S1, 14, 39) quia nobis jam sub Redemptoris gratia viventibus, etsi mors non
decernitur corporis, peccati non debet vita dilatari. Absque
retractione quippe rector interficit, cum affectus carnis non aspicit,
sed cum crimen invenit velociter ferit. Retractat quidem, qui
ne scelestum acriter pungat, obsequia ab eo sibi impensa, aut
consanguinitatis affectum cogitat. Qua in re notandum est,
quod non omnes culpae acriter feriendae sunt. Nam leves
pulveris maculae melius excutiendo quam lavando, aut ignem apponendo,
terguntur. Graves etiam culpae in omnibus aequa asperitate
insequendae non sunt, quia vulnera corporum pro ipsorum corporum natura
et robore, vigorem exigunt medicinae. Plerumque tamen
praelati Ecclesiae, cum culpas audiunt, plus justo infervescunt; et dum
vindictam metiuntur, nec vulnerum qualitatem, nec personarum
delinquentium vigorem respiciunt. Qui nimirum tolerandi sunt
cum minantur, sed ab ultione bonorum consilio sedandi sunt.
Unde et hic subjungitur:
Ad quod nullus contradixit ei ex omni populo.
(
S1, 14, 39) Quia enim majorum minae humiliter ferendae sunt,
dicitur:
Nullus contradixit ei.
(
S1, 14, 39) Et quia eorum nimietas salubri piorum consilio
refrenanda est, non valde inferius cum eamdem mortem filio inferre rex
tentat, omnis populus clamat:
Ergone morietur Jonathas, qui fecit salutem hanc in
Israel?
(
S1, 14, 45) Liberavit ergo populus Jonatham ne
moreretur. Sed quia nondum inventam culpam non ferire, sed
invenire satagit latentem, sequitur:
Et ait ad universum Israel: Separamini vos in parte una, et
ego cum Jonatha filio meo ero in parte altera.
(
S1, 14, 40)
Commentaires
Gregorius I (540-604)