V. 6 :
Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Quem diem istum esse credimus, nisi quem Scripturae sacrae testimonio
Isaias statuit, dicens:
Tanquam ovis ad occisionem ducetur, et sicut agnus coram se
tondente obmutescet, et non aperiet os suum
(
Es, 80, 7)? Venit quippe dies, cum claritas promissi oraculi
tempus ostendit Dominicae passionis. Tunc immolavit Helcana,
quia se Redemptor noster aeterno Patri in sacrificio nostrae
absolutionis per mortem crucis obtulit. Tunc Phenennae et
filiis et filiabus ejus dedit partes, quia nimirum electos Judaeae, quos
apud inferos reperit, ad paradisi gaudia reportavit. Partes
quippe eorum, sunt dona gaudiorum perennium. Unde et
Psalmista sortis suae situm eligens, ait:
Portio mea, Domine, sit in terra viventium
(
Ps, 141, 6). Bene autem seorsum Phenenna et filii et filiae
seorsum in accipiendis partibus nominantur. Phenenna quippe
doctores Judaeae significat, filii vero validiores auditores ejus,
filiae autem infirmiores, ipsius subditos designant. Seorsum
ergo mater, et filii, et filiae memorantur: quia propter disparia
electorum veterum merita, aequalia eorum praemia non fuerunt.
Sequitur:
Annae autem dedit partem unam tristis: quia Annam
diligebat.
(
S1, 1, 5)
Liber 5, Caput 4
Qui sortes mittunt, per visibilium rerum conjecturas latentia saepe
deprehendunt. Sic nimirum Jonas fugiens noscitur
(Jon. I); sic Matthias Apostolus
Apostolica celsitudine dignus invenitur
(voir:
Ac, 1)
. Sortes ergo spirituales ponimus, quando per
exteriora signa operum, ad occultorum notitiam pervenimus.
Sors enim uniuscujusque propria est conversatio. Unde in
Sapientia reprobi dicunt:
Coronemus nos rosis, antequam marcescant; nullum pratum sit
quod non pertranseat luxuria nostra; ubique relinquamus signa
laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors
nostra.
(
Sg, 2, 8) E contra autem Psalmista precatur, dicens:
Portio mea, Domine, sit in terra viventium.
(
Ps, 141, 6) Quod etiam Paulus denuntians, ait:
Nostra conversatio in coelis est.
(
Ph, 3, 20) Doctor ergo quasi singulorum sortes tenet, dum
uniuscujusque conversationem videt. Et dum culpa noscitur, et
rei persona nescitur, quasi sortes mittit, dum modum facinoris comparat
personae negligentis. Sed et forte culpam deprehendit, dum
quodam signo conjecturae pervenit ad evidentem criminis
veritatem. Negligenter quidem praeeminet, qui commissorum
sibi fidelium nescit et fortitudinem et infirmitatem. Nosse
enim debet fortes subditos, quibus sint virtutibus apti, quibus infirmi
sint vitiis per negligentiam proximi. Nosse debet quae
virtutum devotio istos excitet, quae illorum negligentiam qualitas
vitiorum turbet. Quasi ergo in exterioribus sortes singulorum
tenet, dum praevidet quibus illi possunt vitiis obrui, quibus isti
virtutibus exaltari. Causa igitur cognita, quasi sortibus
signa imprimit, dum patentis culpae notam illius conversationi
ascribimus, qui per negligentiam pronus, et vicinus ad illud facinus
perpetrandum ante fuisse videbatur. Sed conjectura haec
habeatur ad indagandam veritatem, non ad rei inventae certitudinem, quia
illic statim subditum est:
Dixit autem Saul ad Jonatham: Indica mihi quid
feceris.
(
S1, 14, 43)
Commentaires
Gregorius I (540-604)