Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 34 : Qui ascendit super caelum caeli, ad orientem: ecce dabit voci suae vocem virtutis.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 5
    • Et notandum quia psalterium, tympanum, tibiam, et citharam ante se habere prophetae perhibentur, ut electorum praedicatorum forma videatur. Reprobi namque post se, quae praedicant, habent: quia dicunt et non faciunt, negligunt bona agere, quae cognoscunt. Unde et adhuc regi Saul, jam Domini mandata contemnenti, dicitur: Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis rex. ( R3, 15, 26) [mauvais référencement: R3, 15, 23] Hinc per prophetam de Judaeis Dominus queritur, dicens: Projecerunt me post corpus suum (III Reg. XIV, 9). Sancti ergo doctores, quia iter supernae conversationis, quod praedicant, continuo incessu boni operis servant, in eorum typo dicitur, quia prophetae psalterium, tympanum, tibiam, et citharam ante se descendentes habuerunt. Possunt enim haec instrumenta ad praedicationem redemptoris referri. Et quia non valde superius, collem Domini ipsum esse Redemptorem diximus, organorum convenientiam intueamur. Qui regni aeterni eum regem nominat, nobis profecto psalterium sonat. Et qui disciplinam mortificationis nostrae in eo asserit, velut tympanum ferit. Tibiam sonat, qui mortuum Redemptorem pro salute mundi denuntiat. Citharam percutit, qui eum a mortuis surrexisse, et ad coelos ascendisse dicat. Sed ad tantorum organorum jucunditatem hilarescimus, si ipsum prophetarum gregem insonantem audiamus. David namque dicit: A summo coelo egressio ejus, et occursus usque ad summum. ( Ps, 18, 7) Hinc item dicit: Adorabant eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei. ( Ps, 71, 11) Velut enim psalterium in laudem Redemptoris tenuit, qui superiorem partem laudis obtinuit, et Redemptoris adventum a summo coelo praedicavit. Tympanum mortificationis ejus Isaias tetigit, dicens: Et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum, despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem: et quasi absconditus vultus ejus et despectus; unde nec reputavimus eum. ( Es, 53, 3) Tibiam mortis ejus item sonans, ait: Tanquam ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus obmutuit. ( Es, 53, 7) Citharam resurrectionis David increpitans, ait: Commoveatur a facie ejus universa terra, dicite in gentibus, quia Dominus regnavit a ligno: etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur. ( Ps, 95, et ) [mauvais référencement: Ps, 95, 10] Citharam ascensionis etiam tangens, dixit: Regna terrae cantate Deo, qui ascendit super coelos coelorum ad orientem. ( Ps, 67, 33 et Ps, 67, 34) Prophetae ergo de excelso descendunt, quando sancti praedicatores illa sacramenta nobis annuntiant, quae alta contemplatione didicere. Et psalterium, tibiam, et citharam dicunt: quia Redemptorem nostrum aeterni regni Dominum asserunt, et per humanam conditionem humiliatum, et morte sua mundum redimere, et resurgendo coelestia reparare. Quae nimirum laudis instrumenta ante se habent: quia ea, quae dicunt, intelligunt. E contra vero Caiphas prophetare dicitur (voir: Jn, 11) , et ea quae dixit, ignorare; cum tibiam Dominicae mortis, quam tetigit, et non ut electus propheta haberet ante se, sed post se. Bene ergo de electis prophetis subjungitur: Ipsosque prophetantes. Quia dum vident quae dicant, velut ante se habent instrumenta, quae tangant; et dum praedicant, illud proferunt, quod praevidendo cognoverunt. Saul ergo ad collem Domini venit, quando electus et rudis praedicator spirituali scientia proficit, et Redemptorem humani generis non in plano humanitatis, sed in alta divinitatis ejus majestate cognoscit. Tunc quidem prophetarum choros concinentes audit: quia omnes Scripturas, quae de ipso sunt, perfecte intelligit. Qui igitur viros magnas foveas salientes vidit, qui haedos, et tortas panis, et amphorani vini portantes aspexit, ad collem Domini pervenit; quando is, qui per electorum exempla profecisse cognoscitur, ad culmen scientiae sublimatur, et Redemptorem sublimiter sciens, ineffabiliter diligit, a quo quod item scire de eo appetit, quasi familiaris amicus possit.