Evangelium Secundum Matthaeum

Caput 16

v. 1 :Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes: et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis.

v. 2 :At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim caelum.

v. 3 :Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum.

v. 4 :Faciem ergo caeli diiudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. Et relictis illis, abiit.

v. 5 :Et cum venissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere.

v. 6 :Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum.

v. 7 :At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus.

v. 8 :Sciens autem Iesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicae fidei, quia panes non habetis?

v. 9 :Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis?

v. 10 :neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis?

v. 11 :Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum?

v. 12 :Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.

v. 13 :Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?

v. 14 :At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis.

v. 15 :Dicit illis Iesus: Vos autem, quem me esse dicitis?

v. 16 :Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.

v. 17 :Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Iona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est.

v. 18 :Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.

v. 19 :Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.

v. 20 :Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus.

v. 21 :Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Ierosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.

v. 22 :Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc.

v. 23 :Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum.

v. 24 :Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.

v. 25 :Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

v. 26 :Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?

v. 27 :Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera eius.

v. 28 :Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.