Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
PrécédentSuivant

V. 13 : Credo videre bona Domini in terra viventium.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 6
    • Domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine, ( R3, 6, 2) etc. Longitudo domus longanimitatem designat sanctae Ecclesiae, qua in exsilio peregrinationis hujus patienter adversa quaeque tolerat, donec ad patriam quam exspectat, perveniat. Latitudo insinuat charitatem, qua dilatato sinu mentis non solum amicos in Deo, sed et inimicos diligere gaudet propter Deum, donec veniat tempus, quando sive ad pacem suam conversis, seu funditus omnibus exstinctis inimicis cum solis gaudeat amicis in Deo. Altitudo spem denuntiat futurae retributionis, cujus intuitu libenter infima quaeque, sive quae demulcent, seu quae adversantur, contemnit, usque dum, utrisque transcensis, sola mereatur videre bona Domini in terra viventium. ( Ps, 26, 13) [mauvais référencement: Ps, 26] Ubi notandum quod triginta cubiti altitudinis, non usque ad tectum templi, sed usque ad coenaculum inferius pertingebant. Namque in libro Paralipomenon aperte scriptum est, quod altitudo centum viginti cubitorum erat (voir: Ch2, 3) : de quo post haec dicturi sumus.