Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
PrécédentSuivant

V. 8 : Tibi dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 2
    • In hoc viro uno quid rectius quam unusquisque novus saeculi contemptor designatur? Vir namque dicitur, quia proposito fortis est; unus vero, quia amore singularis; vir namque est, quia ex magna virtute cuncta praesentia despicit; sed unus, quia sola omnipotentis Dei specie frui concupiscit. Quisquis enim perfecte terrena despicit, vir est ex fortitudine, sed si conditorem suum ardenter videre non cupiat, non est unus ex intentione. Perfectio igitur viri in praeconio ponitur unitatis, ut qui saeculum potenter despicit mentem non dividat, solis supernis inhiet, ad ea tantum quae de visione conditoris sunt aeterna gaudia suspiret. Talis profecto erat qui Deo confitens ait: Quid mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram? ( Ps, 72, 25) Hinc item dicit: Vultum tuum, Domine, requiram ( Ps, 26, 8). Qui enim in terra nihil voluit, profecto vir fuit; sed qui neque in coelo, neque in terra aliquid praeter ipsum voluit, qui, spretis omnibus, solum ejus vultum quaesivit, non solum vir, sed etiam unus exstitit. De hac unitate Dominus in Evangelio Marthae loquitur, dicens: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima; porro unum est necessarium ( Lc, 10, 41 et Lc, 10, 42). Hinc Lucas de perfecto credentium numero loquens, ait: Erat eis cor unum, et anima una ( Ac, 4, 32). Unum quippe eis cor erat, quia per intentionem rationis solum conditorem aspexerant; unam animam habebant, quia per affectionem amoris solum ejus faciem videre desiderabant. Hinc est quod diligens Propheta secum reputat, dicens: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? ( Ps, 41, 3) [mauvais référencement: Ps, 41, 2] Pro hac unitate obtinenda Veritas docens ait: Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus ( Lc, 14, 33).
  • Liber 2, Caput 1
    • Sed ea quae manducavit et bibit, quae amarum animum habuit, quae flevit largiter, quae votum vovit, quia illa mens omnipotentem Deum digne laudare potest, quae dignis agonibus ad charitatis ejus summa pervenit, haec quidem diuturno usu contemnere omnia didicit; et dum cuncta creata ab intentione abjicit, tanto amplius in visione aeternae majestatis gaudet, quanto alicujus creaturae species in sui amore hanc retinere non praevalet. Haec ergo dicit: Exsultavit cor meum in Domino ( S1, 2, 1), quae eum, contemptis omnibus, solum amat. In hunc profecto affectum venerat, qui dicebat: Quid mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram ( Ps, 72, 25). Hinc in Deo exsultans, dicit: Vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram ( Ps, 26, 8) [mauvais référencement: Ps, 26, 25]. Hinc sponsa in Canticis petit, dicens: Osculetur me osculo oris sui ( Ct, 1, 1). Dum ergo dicit: Exsultavit cor meum in Domino ( S1, 2, 1), quid aliud quam in ejus se osculis inhaesisse quem ardenter diligit gloriatur? Et idcirco illa sola haec dicit, quae experta novit quae vis amoris sit in thalamo sponsi. Cunctis quippe passionum victoriis illustrata, et praelata virtutum culmine, ad illam sublimitatem pervenit ex qua per gaudium mirae devotionis exsultationisque cor suum in Deo posuit. Et quia cor suum dicit, quid aliud quam mentis suae libertatem asseruit? Reprobi quidem corda sua non habent, quia ea diabolus possidet. Unde et de proditore dicitur: Cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis Iscariotes ( Jn, 13, 2). Si enim Judas cor suum, et non diabolus, possideret, ipse potius in eo bonum quam diabolus malum poneret. Quo contra electus vir loquitur, dicens: Animam meam porto in manibus meis ( Jb, 13, 14). Quid enim aliud manus electi est quam potestas internae libertatis? Quid ergo ei est, animam in manibus portare, nisi internae libertatis gloriam in potestate retinere? Quotiescunque ergo graviter delinquimus, cor nostrum nos non habemus. Quare et Jeremias Judaico populo graviter delinquenti improperans, ait: Audi, popule stulte, et qui non habes cor ( Jr, 5, 21). Hinc item conversus alter propheta Deo confitetur, dicens: Invenit servus tuus cor suum ( S2, 7, 27). Dicit ergo: Exsultavit cor meum in Domino ( S1, 2, 1), ut libertatem mentis assereret, sine qua Deum digne laudare non posset. Sequitur: Exaltatum est cornu meum in Deo meo. ( S1, 2, 1)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 10
    • Magnificatus est rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia, et universa terra desiderabat videre vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in cor ejus. Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, etc. ( R3, 10, 23, R3, 10, 24 et R3, 10, 25) Bene ergo dictum est, quod magnificatus sit rex Salomon super omnes reges terrae, ( R3, 10, 23) quia pacificus noster super omnem celsitudinem sanctorum, qui reges veredicuntur, exaltatur, et nullus ei coaequari potest. Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filiosDei? Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et metuendus super omnes quiin circuitu ejus sunt. Et item: Magnus Dominus noster et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus. ( Ps, 146, 5) [mauvais référencement: Ps, 146] Unde et Joannes dicit: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. ( Jn, 1, 14) [mauvais référencement: Jn, 1] Et universa terra desiderat videre vultum regis nostri, quia universa Ecclesiasanctorum hoc solummodo appetit, ut ad conspectum gloriae ejus perveniat. Cum per prophetam dicitur: Tibi dixit cor meum, quaesivi vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram. ( Ps, 26, 8) [mauvais référencement: Ps, 26] Et alibi: Sicut cervus, inquit, desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. ( Ps, 41, 2) [mauvais référencement: Ps, 41] Et singuli deferunt ei munera, dum unusquisque secundum id quod vires sibisuppetunt, in verbo seu factis, obsequium student praestare Deo.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 10
    • « Et universa terra desiderat videre vultum regis nostri. » Quia universa Ecclesia sanctorum hoc solummodo appetit, ut ad conspectum gloriae ejus perveniat. Cum per Prophetam dicitur: Tibi dixit cor meum, quaesivi te, vultum tuum, Domine, requiram ( Ps, 26, 8) [mauvais référencement: Ps, 26]. Et alibi: Sicut cervus, inquit, desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus ( Ps, 41, 2) [mauvais référencement: Ps, 41].