Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 41 : Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 2
    • In hoc viro uno quid rectius quam unusquisque novus saeculi contemptor designatur? Vir namque dicitur, quia proposito fortis est; unus vero, quia amore singularis; vir namque est, quia ex magna virtute cuncta praesentia despicit; sed unus, quia sola omnipotentis Dei specie frui concupiscit. Quisquis enim perfecte terrena despicit, vir est ex fortitudine, sed si conditorem suum ardenter videre non cupiat, non est unus ex intentione. Perfectio igitur viri in praeconio ponitur unitatis, ut qui saeculum potenter despicit mentem non dividat, solis supernis inhiet, ad ea tantum quae de visione conditoris sunt aeterna gaudia suspiret. Talis profecto erat qui Deo confitens ait: Quid mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram? ( Ps, 72, 25) Hinc item dicit: Vultum tuum, Domine, requiram ( Ps, 26, 8). Qui enim in terra nihil voluit, profecto vir fuit; sed qui neque in coelo, neque in terra aliquid praeter ipsum voluit, qui, spretis omnibus, solum ejus vultum quaesivit, non solum vir, sed etiam unus exstitit. De hac unitate Dominus in Evangelio Marthae loquitur, dicens: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima; porro unum est necessarium ( Lc, 10, 41 et Lc, 10, 42). Hinc Lucas de perfecto credentium numero loquens, ait: Erat eis cor unum, et anima una ( Ac, 4, 32). Unum quippe eis cor erat, quia per intentionem rationis solum conditorem aspexerant; unam animam habebant, quia per affectionem amoris solum ejus faciem videre desiderabant. Hinc est quod diligens Propheta secum reputat, dicens: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? ( Ps, 41, 3) [mauvais référencement: Ps, 41, 2] Pro hac unitate obtinenda Veritas docens ait: Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus ( Lc, 14, 33).