v. 1 : Iericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israel, et nullus egredi audebat aut ingredi.
v. 2 : Dixitque Dominus ad Iosue: Ecce dedi in manu tua Iericho, et regem eius, omnesque fortes viros.
v. 3 : Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus.
v. 4 : Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in iubilaeo, et praecedant arcam foederis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis.
v. 5 : Cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint.
v. 6 : Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam foederis: et septem alii sacerdotes tollant septem iubilaeorum buccinas, et incedant ante arcam Domini.
v. 7 : Ad populum quoque ait: Ite, et circuite civitatem, armati, praecedentes arcam Domini.
v. 8 : Cumque Iosue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam foederis Domini,
v. 9 : omnisque praecederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant.
v. 10 : Praeceperat autem Iosue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate, et vociferamini.
v. 11 : Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi.
v. 12 : Igitur Iosue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,
v. 13 : et septem ex eis septem buccinas, quarum in iubilaeo usus est: praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes: et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat.
v. 14 : Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.
v. 15 : Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies.
v. 16 : Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Iosue ad omnem Israel: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem.
v. 17 : Sitque civitas haec anathema, et omnia quae in ea sunt, Domino: sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus.
v. 18 : Vos autem cavete ne de his, quae praecepta sunt, quippiam contingatis, et sitis praevaricationis rei, et omnia castra Israel sub peccato sint atque turbentur.
v. 19 : Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris eius.
v. 20 : Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat: ceperuntque civitatem,
v. 21 : et interfecerunt omnia quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.
v. 22 : Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Iosue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quae illius sunt, sicut illi iuramento firmastis.
v. 23 : Ingressique iuvenes eduxerunt Rahab, et parentes eius, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israel manere fecerunt.
v. 24 : Urbem autem, et omnia quae erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis aeneis, ac ferro, quae in aerarium Domini consecrarunt.
v. 25 : Rahab vero meretricem, et domum patris eius, et omnia quae habebat, fecit Iosue vivere, et habitaverunt in medio Israel, usque in praesentem diem: eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Iericho. In tempore illo, imprecatus est Iosue, dicens:
v. 26 : Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Iericho. In primogenito suo fundamenta illius iaciat, et in novissimo liberorum ponat portas eius.
v. 27 : Fuit ergo Dominus cum Iosue, et nomen eius vulgatum est in omni terra.