Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 9 : Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 22
    • Haec fecit Banaias, filius Joiadae, et ipse nominatur inter tres robustissimos qui erant inter triginta nobiliores. Verumtamen usque ad tres non pervenerat. ( S2, 23, 22 et S2, 23, 23) Intelligitur, quia ipse nominari dignus esset inter robustos, id est Abisai etSubochaiet Jonathan, quippe qui viribus eis aequari posset, qui etiam erant intertriginta. Notandum quod quidam Hebraeorum leonem hunc quem Banaias interfecit, Joabintelligi volunt: qui in media cisterna, id est, in domo Domini, ubi cornua altaristenebat, occisus est. Et puta altare cisternam significare: videlicet quia, inquit, sicut aqua cisternaemunditiem affert, ita nihilominus sanctuarium Domini peccata expiabat. « In diebus nivis, » quia per mortem expiavit peccatum, juxta illud Psalmistae: Lavabis me, quod impletum est in media cisterna: et super nivem dealbabor: ( Ps, 50, 9) [mauvais référencement: Ps, 50] quod impletum est in eo quod ait, « diebus nivis. » De eo autem quodsubsequenter narratur: Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum dignum spectaculo. ( S2, 23, 21) Virum istum Aegyptium Semei filium Jera esse arbitrantur, qui maledixitDavid. Sciendum est quod idem Semei de Bahurim fuerit ideo Aegyptius dictus, quia operaillius Aegyptii, Deum blasphemantis (quem Moyses, jubente Domino, interfecit in eremo)imitatus fuit. Ille enim blasphemavit Deum, et iste maledixit prophetam et regem. Virum dignum spectaculo. ( S2, 23, 21) Spectabatur enim, ut si egrederetur Jerusalem, interficeretur. Habentem in manu hastam, ( S2, 23, 21) id est legem Dei, quam si meditatus fuisset permanendo in Hierusalem, nonperimeretur. Quia ergo praeceptum regis irritum fecit, exeundo foras Hierusalem, idcirco in euma Bannia, « in virga, » id est rectitudine justitiae, descensum est: et hasta, quamjam non rectam tenebat, vi ab eoextorta est: quem sensum non refragamus, sed diligentilectori relinquimus. Descriptus enim ex parte catalogus virorum fortium in figuram sanctorum, quiquamvis virtutum sublimitate proficiant, tamen usque ad excellentiam divinaeTrinitatis nequaquam attingant. Inde est quod ibi scriptum est de Joab, usque ad tres non pervenit. Quis enim aequabitur Domino, aut quis similis erit inter filios Dei? Ac per hocvera potest illa solutio esse, quam superius de tribus primis fortissimis, videlicettribus virtutibus David, descripsimus: ad quas nemo fortium pervenire potuit. Et ideo tropice sermo divinus in figuram Salvatoris ita protulit dicens, sed usquead tres primos non

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 23
    • Et Banaias filius Joadae viri fortissimi magnorum operum de Capsahel. ( S2, 23, 20) Notandum autem quod, juxta Hebraeum praedictum, in Hebraeo non habetur magnorum operum, sed magister operum. Capsahel interpretatur congregatio Dei. Magister enim erat de congregatione Dei, id est, Cerethi et Phelethi, qui interpretantur occidentes et vivificantes. Ipse percussit duos leones Moab ( S2, 23, 20). Quos Paralipomenon duos Ariel Moab nominat (voir: Ch1, 11) . Viri ergo fortissimi isti fuerunt in regno Moab: unde Ariel vel leones nuncupantur. Ariel enim interpretantur praelia Dei. Quos Banaias, dum provocatus esset ab illis, superatos interfecit. Quod autem dicitur de Banaia: Et ipse descendit et percussit leonem in medio cisternae in diebus nivis, ( S2, 23, 20) quomodo sit factum, Josephus narrat apertius: quia videlicet cisterna fuerit nimium profunda, quae tempore hiemis, cum essent omnia nivibus plena, ipsa quoque nimio nivium aggestu fuerit coaequata. Quam cum leo superveniens periculi nescius incidisset, ibidemque conclusus grandi rugitu clamaret: accurrebant homines videre quid esset. Et dum cum aliis ad tale spectaculum veniret Banaias, resiluit statim in cisternam, et aggressum mediis in nivibus percussit, et interfecit leonem. Nix itaque nunc innocentiae nitor et gratiae, nunc hiemis et frigus charitatis intelligi potest. Quod autem legimus in Regnorum libris, Banaiam quemdam de fortibus Israel descendisse in cisternam, et percussisse leonem in tempore nivis, indifferenter puto in locis illis positam nivem. Quia et Christi gratia, quae in hoc mundo resplenduit, et frigus charitatis Dei, quo infrixerunt homines, nivis nomine potuit Scriptura sacra significari: Banaiam vero figuraliter intelligimus Salvatorem, qui, juxta vim nominis sui, ipse aedificator Dominus interpretatur, de quo Propheta vaticinaverat, quia per eum aedificanda Ecclesia esset, dicens: Aedificans Jerusalem Dominus. ( Ps, 146, 2) [mauvais référencement: Ps, 164] Itemque: Dominus aedificavit Sion. ( Ps, 101, 17) [mauvais référencement: Ps, 101] Quod verbum in factura Evae, quae Ecclesiae typum habuit, Scriptura propria significatione posuit, dicens: Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem. ( Gn, 2) Et Paulus construi eam videns ait: Dei aedificatio estis. ( 1Co, 3) Nec praetereundum quod Hebraeus ille leonem hunc, quem Banaias interfecit, Joab intelligi oportere putat, qui in medio cisternae, id est, in domo Domini, ubi cornua altaris tenebat, occisus est (voir: R3, 2) . Ergo altare cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternae munditiam affert, ita etiam nihilominus haec cisterna, id est sanctuarium Domini, peccata expiabat. In diebus nivis ( S2, 23, 20), quia per mortem expiavit peccatum, juxta illud Psalmistae: « Lavabis me, » quod impletum est in medio cisternae, et super nivem dealbabor, ( Ps, 50, 9) [mauvais référencement: Ps, 50] quod impletum est in eo quod ait: diebus nivis ( S2, 23, 20). De eo autem, quod subsequenter narratur: Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum dignum spectaculo, ( S2, 23, 21) virum istum Semei, filium Gera esse arbitratur, qui maledixit David. Sciendum quod idem Semei de Bavicim fuerit, id est, electis. Ideo Aegyptius dictus, quia opera illius Aegyptii Deum blasphemantis, quem Moyses, jubente Domino, interfecit in eremo, opera imitatus fuit. Ille enim blasphemavit Deum, et iste maledixit prophetam et regem, Dignum spectaculo ( S2, 23, 21): spectabatur etiam, ut, si regrederetur Jerusalem, interficeretur. Habentem in manu hastam ( S2, 23, 21), id est, legem Dei, quam si meditatus fuisset permanendo in Jerusalem, non perimeretur. Quia ergo praeceptum regis irritum fecit, exeundo foras Jerusalem, idcirco in eum a Banaia in virga, id est, in rectitudine justitiae descensum est, et hasta, quam jam non rectam tenebat, vi ab eo extorta est.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 22
    • Et Banaias filius Joiade, filii viri fortissimi magnorum operum de Cabseel ( S2, 23, 20). Notandum quod in Hebraeo non habetur, magnorum operum ( S2, 23, 20), sed, magister operum. Cabseel enim interpretatur, congregatio Dei. Magister enim erat de congregatione Dei, id est, Cerethi et Phelethi, qui interpretantur, occidentes et vivificantes. Ipse percussit duos leones Moab, id est, duos fortissimos viros Moab. Quando enim David eosdem Moabitas bello aggressus est, et fecit tres funiculos, duos ad mortificandum, et unum ad vivificandum: isti potentes, Moabitas tuebantur. Et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna, in diebus nivis ( S2, 23, 20). Leo iste, Joab fuit. In media cisterna, id est, in domo Domini, ubi cornu altaris tenebat. Cisterna ideo dicitur, quia sicut aqua cisternae munditiam affert: ita etiam nihilominus haec cisterna, id est, sanctuarium Domini, peccata expiabat. In diebus nivis ( S2, 23, 20): Quia per mortem expiavit peccatum: juxta illud Psalmistae: Lavabis me ( Ps, 50, 9): quod impletum est in media cisterna, et super nivem dealbabor ( Ps, 50, 9): quod impletum est in eo quod ait, in diebus nivis ( S2, 23, 20).