Liber Primus Samuelis

Caput 20

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43
PrécédentSuivant

V. 15 : non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 19
    • Et ait Jonathan ad David: Sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo. Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini. ( S1, 20, 13 et S1, 20, 14) Quod enim ait, sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo, ( S1, 20, 13) mihi videtur ita posse intelligi, ac si aperte diceret: Permaneat SpiritusDomini tecum, sicut fuit prius in patre meo, et sic sublime faciat regnum tuum sicutsublime fecit patris mei regnum. Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini, ( S1, 20, 14) ut scilicet secundus sim in regno tuo. Sin vero mortuus fuero, non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum. ( S1, 20, 14 et S1, 20, 15) Quod vero subjungitur: quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra. ( S1, 20, 15) Et post pauca subjunxit: et requirat Dominus de manuinimicorum David, ( S1, 20, 15) per anticipationem utique fecit, prius historiam interserendo, quia multo posttempore factum est, cum interfecto Saule, regnum ad domum David translatum est. Et qui innocentem eum injuste persequebantur, justa sunt divinitus ultionemultati. Tunc enim requisivit Dominus de manu inimicorum, quare virum sanctum afflixerint:tunc cogebantur rationem reddere odiorum, quibus contra illum tanto temporesaevierant, quae et de Absalon et de Siba filio Bochri, et de caeteris hostibus Davidpotest intelligi. Aliter: Si scire vis quod de manu inimicorum David requisierit Dominus, potest(nisi fallor) a superiori sententia, qua dictum est, quia foedus pepigerit Jonathascum domo David, intelligi, quia hoc de manu inimicorum Davidrequisierit. Id est quare non et ipsi foedus cum eo pacis inire voluerint, cum quo esse Dominumviderunt. Idcirco autem Scriptura hic sententiam hanc praeoccupando interponere videtur, uttestimonium Jonathae, quod dixerat (quando eradicaverit inimicos David unumquemque deterra) verum esse comprobaret, quia videlicet eradicati sunt inimici David de terra,non ipso David se de adversariis ulciscente, sed judicante Domino pro illo. Bene autem subjungitur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 20
    • Quod dicente Jonathan ad David, quem insecutionibus patris sui non justis dolebat fatigari; Si vixero, facies mihi misericordiam Domini. Si vero mortuus fuero, non auferes misericordiam tuam e domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra ( S1, 20, 14 et S1, 20, 15). Cum adjungeret Scriptura: pepigit ergo foedus Jonathan cum domo David , continuo subintulit dicens: Et requisivit Dominus de manu inimicorum David ( S1, 20, 16), etc. Per anticipationem utique fecit, prius historiae interserendo quod multo post tempore factum est, cum, interfecto Saule, regnum ad domum David translatum est, et qui innocentem eum injuste persequebantur, justa sunt divinitus ultione mulctati. Cum enim requisivit Dominus de manu inimicorum David quare virum sanctum afflixerint, tunc cogebantur rationem reddere odiorum quibus tanto tempore contra illum saevierant. Quod et de Absalon, et de Siba filio Bochri, et de caeteris nostibus David aeque potest intelligi. Aliter: Si scire vis quid de manu inimicorum David requisierit Dominus, potest (nisi fallor) in superiore sententia, qua dictum est quod foedus pepigerit Jonathan cum domo David, a pocynu [posteriori] intelligi, quod hoc de manu inimicorum David requisierit, id est, quare non et ipsi foedus cum eo pacis inire voluerint, cum quo esse Dominum viderunt. Idcirco autem Scriptura hic sententiam hanc praeoccupando interponere videtur, ut testimonium Jonathae, quo dixerat: Quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra ( S1, 20, 15), verum esse comprobaret quia videlicet eradicati sunt inimici David de terra, non ipso David se de adversariis ulciscente, sed judicante Domino pro illo. Bene autem subjungit: Et addidit Jonathan dejerare David, eo quod diligeret illum. Sicut enim animam suam, ita diligebat eum ( S1, 20, 17) : ut ille nimirum qui tam perfecto juxta legem Dei amore complectebatur David, a perditione inimicorum ejus ostenderetur immunis. Qui etsi cito morte praereptus, regnum cum eo, ut sperabat, terrenum habere nequivit commune, absque ulla tamen contradictione regni coelestis consortium cum eo quem pro gloria virtutum tantisper dilexit, cum esset et ipse vir virtutum, accepit.

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 5
    • Si vixero, facies mihi misericordiam Domini ( S1, 20, 14), etc. Quod, dicente Jonatha ad David, quem insecutionibus patris sui non justis dolebat fatigari: Si vixero, facies mihi misericordiam Domini; si vero mortuus fuero, non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra ( S1, 20, 14 et S1, 20, 15); cum adjungeret Scriptura: Pepigit autem foedus Jonathan cum domo David ( S1, 20, 16) continuo subintulit, dicens: Et requisivit Dominus de manu inimicorum David ( S1, 20, 16); per anticipationem utique fecit, prius historiae interserendo quod multo post tempore factum est, cum interfecto Saule regnum ad domum David translatum est; et qui innocentem eum injuste persequebantur, justa sunt divinitus ultione multati. Tunc enim requisivit Dominus de manu inimicorum quare virum sanctum afflixerint. Tunc cogebantur rationem reddere odiorum, quibus contra illum tanto tempore saevierant. Quod et de Absalon, et de Seba filio Bochri, et de caeteris hostibus David potest intelligi. Aliter, si scire vis quid de manu inimicorum David requisierit Dominus, potest, ni fallor, a superiore sententia, qua dictum est quod pepigerit Jonathan cum domo David, aperte intelligi quod hoc de manu inimicorum David requisierit, id est, quare non et ipsi foedus cum eo pacis inire voluerint, cum quo esse Dominum viderant. Idcirco autem Scriptura haec sententiam hanc praeoccupando interponere videtur, ut testimonium Jonathae, quod dixerat: Quando eradicaverit inimicos David, unumquemque de terra ( S1, 20, 15), verum esse comprobaret, quia videlicet eradicati sint inimici David de terra, non ipso David sede adversariis ulciscente, sed judicante Domino pro illo. Bene autem subjungitur: Et addidit Jonathan dejerare David, eo quod diligeret illum; sicut enim animam suam, ita diligebat eum ( S1, 20, 17); ut ille nimirum, qui tam perfecto juxta legem Dei amore complectebatur David, a perditione inimicorum ejus ostenderetur immunis. Qui, etsi ita morte praereptus regnum cum eo, ut sperabat, terrenum habere nequivit commune, absque ulla tamen contradictione regni coelestis consortium cum eo, quem pro gloria virtutum tantisper dilexit, cum esset et ipse virtutum plenus, accepit.

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 22
    • Ivit autem Jonathas ad David, quem in persecutionibus patris sui non justisdolebat fatigari. Si vixero, facies mihi misericordiam Domini: si autem mortuus fuero, non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra ( S1, 20, 14 et S1, 20, 15). Cum adjungeret Scriptura, Pepigit ergo foedus Jonathas cum domo David , continuo subintulit dicens, Et requisivit Dominus de manu inimicorum David ( S1, 20, 16). Per anticipationem utique fecit, prius historiae interserendo quod multo posttempore factum est, cum, interfecto Saule, regnum ad domum David translatumest, et qui innocentem eum injuste persequebantur, juste sunt divinitus ultionemulctati; tunc enim requisivit Dominus de manu inimicorum David, quare virumsanctum afflixerint, tunc cogebantur rationem reddere odiorum quibus contraillum tanto tempore saevierant. Quod et de Absalon, et de Seba filio Bochri, et de caeteris hostibus Davidaeque potest intelligi. Aliter: Si scire vis quid de manu inimicorum David requisierit Dominus,potes, ni fallor, a superiore sententia, qua dictum est quod foedus pepigeritJonathas; requisivit enim quare non et ipsi foedus cum eo pacis inirevoluerint, cum quo esse Dominum viderunt. Idcirco autem Scriptura hic sententiam hanc praeoccupando interponerevidetur, ut testimonium Jonathae quo dixerat, quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra ( S1, 20, 15); non ipso David se adversariisulciscente, sed judicante Domino pro illo. Bene autem subjungitur: Et addidit Jonathas jurare David, eo quod diligeret illum, sicut animam enim suam ita diligebat eum ( S1, 20, 17): ut illenimirum qui tam perfecto juxta legem Dei amore complectebatur David, aperditione inimicorum ejus videretur immunis, qui etsi sit ita mortepraereptus, ut regnum cum eo, ut sperabat, habere nequisset commune, absqueulla tamen contradictione regni coelestis consortium cum eo, quem pro gloriavirtutum tantopere dilexit, cum esset et ipse vir virtutum, accepit.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 18
    • (Cap. XX.--Vers. 1, 2.) Et sit Dominus tecum; sicut fuit cum patre meo. Et si vixero, facias mihi misericordiam Domini ( S1, 20, 13 et S1, 20, 14) [mauvais référencement: S1, 20, 1] . Sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo, id est, sublime faciat regnum tuum, sicut sublime fecit patris mei regnum. Et si vixero, facias mihi misericordiam Domini ( S1, 20, 14), ut scilicet sim secundum in regno tuo: et si mortuus fuero, non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum ( S1, 20, 14 et S1, 20, 15).

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Ait namque Jonathas ad David (quem in persecutionibus patris sui non justis dolebat fatigari): si vixero facies mihi misericordiam Domini: si vero mortuus fuero, non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra ( S1, 20, 14 et S1, 20, 15). Cum adjungeret Scriptura: pepigit ergo foedus Jonathas cum domo David: ( S1, 20, 16) continuo subintulit dicens: requisivit Dominus de manu inimicorum David ( S1, 20, 16). Per anticipationem utique fecit, prius historiae interserendo, quod multo post tempore factum est, cum interfecto Saule, regnum ad Dominum David translatum est, et qui innocentem eum injuste persequebantur, justa sunt divinitus ultione multati. Tunc enim requisivit Dominus de manu inimicorum David, quare virum sanctum afflixerunt. Tunc cogebantur rationem reddere odiorum, quibus contra illum tanto tempore saevierant. Quod et de Absalon, et de Seba filio Bochri, et de caeteris hostibus David aeque potest intelligi. Aliter, si scire vis quid de manu inimicorum David requisierit Dominus, potest, ni fallor, a superiore sententia, qua dictum est, quod foedus pepigerit Jonathan cum domo David, aperte intelligi, quod hoc de manu inimicorum David requisierit, id est, quare non et ipsi foedus cum eo pacis inire voluerint, cum quo esse Dominum viderant. Idcirco autem Scriptura haec sententiam hanc praeoccupando interponere videtur, ut testimonium Jonathae quo dixerat: Quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra ( S1, 20, 15), verum esse comprobaret, quia videlicet eradicati sint inimici David de terra, non ipso David se de adversariis ulciscente, sed judicante Domino pro illo. Bene autem subjungitur: et addidit Jonathan dejerare David eo quod diligeret illum: sicut animam suam ita diligebat eum ( S1, 20, 17). Ut ille nimirum, qui tam perfecto juxta legem Domini amore complectebatur David, a perditione inimicorum ejus ostenderetur immunis, qui et si subita morte praereptus, regnum cum eo, ut sperabat, terrenum habere nequivit commune, absque ulla tamen contradictione regni coelestis consortium cum eo, quem pro gloria virtutum tantisper dilexit, cum esset et ipse virtutum plenus, accepit.