V. 17 :
et addidit Ionathan deierare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam
ita
diligebat eum
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 19
Et addidit Jonathas dejerare David eo quod diligeret illum.
Sicut enim animam suam, ita diligebat eum.
(
S1, 20, 17) Ut ille nimirum qui tam perfecto juxta legem Dei amore complectebatur David,
aperditione inimicorum ejus ostenderetur immunis. Qui et si ista morte
praeventus, regnum cum eo, ut sperabat, terrenum haberenequivit commune, absque ulla
tamen contradictione regni coelestis consortium cum eo(quem gloria virtutum tantisper
dilexit, cum esset et ipse virtutum amator)accepit.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 20
Quod dicente Jonathan ad David, quem insecutionibus patris sui non
justis dolebat fatigari;
Si vixero, facies mihi misericordiam Domini.
Si vero mortuus fuero, non auferes misericordiam
tuam e domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit
Dominus inimicos David, unumquemque de terra
(
S1, 20, 14 et
S1, 20, 15). Cum adjungeret Scriptura:
pepigit ergo foedus Jonathan cum domo David
, continuo subintulit dicens:
Et requisivit Dominus de manu inimicorum David
(
S1, 20, 16), etc. Per anticipationem utique fecit, prius historiae
interserendo quod multo post tempore factum est, cum, interfecto Saule,
regnum ad domum David translatum est, et qui innocentem eum injuste
persequebantur, justa sunt divinitus ultione mulctati. Cum
enim requisivit Dominus de manu inimicorum David quare virum sanctum
afflixerint, tunc cogebantur rationem reddere odiorum quibus tanto
tempore contra illum saevierant. Quod et de Absalon, et de
Siba filio Bochri, et de caeteris nostibus David aeque potest intelligi.
Aliter: Si scire vis quid de manu inimicorum David
requisierit Dominus, potest (nisi fallor) in superiore sententia, qua
dictum est quod foedus pepigerit Jonathan cum domo David, a pocynu
[posteriori] intelligi, quod hoc de manu inimicorum David requisierit,
id est, quare non et ipsi foedus cum eo pacis inire voluerint, cum quo
esse Dominum viderunt. Idcirco autem Scriptura hic sententiam
hanc praeoccupando interponere videtur, ut testimonium Jonathae, quo
dixerat:
Quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de
terra
(
S1, 20, 15), verum esse comprobaret quia videlicet eradicati sunt inimici
David de terra, non ipso David se de adversariis ulciscente, sed
judicante Domino pro illo. Bene autem subjungit:
Et addidit Jonathan dejerare David, eo quod diligeret
illum. Sicut enim animam suam, ita diligebat
eum
(
S1, 20, 17) : ut ille nimirum qui tam perfecto juxta legem Dei amore
complectebatur David, a perditione inimicorum ejus ostenderetur immunis.
Qui etsi cito morte praereptus, regnum cum eo, ut sperabat,
terrenum habere nequivit commune, absque ulla tamen contradictione regni
coelestis consortium cum eo quem pro gloria virtutum tantisper dilexit,
cum esset et ipse vir virtutum, accepit.
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 5
Si vixero, facies mihi misericordiam Domini
(
S1, 20, 14), etc.
Quod, dicente Jonatha ad David, quem insecutionibus patris sui non justis
dolebat fatigari:
Si vixero, facies mihi misericordiam Domini; si vero mortuus
fuero, non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum,
quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra
(
S1, 20, 14 et
S1, 20, 15); cum adjungeret Scriptura:
Pepigit autem foedus Jonathan cum domo David
(
S1, 20, 16) continuo subintulit, dicens:
Et requisivit Dominus de manu inimicorum David
(
S1, 20, 16); per anticipationem utique fecit, prius historiae interserendo quod
multo post tempore factum est, cum interfecto Saule regnum ad domum David
translatum est; et qui innocentem eum injuste persequebantur, justa sunt
divinitus ultione multati.
Tunc enim requisivit Dominus de manu inimicorum quare virum sanctum
afflixerint.
Tunc cogebantur rationem reddere odiorum, quibus contra illum tanto tempore
saevierant.
Quod et de Absalon, et de Seba filio Bochri, et de caeteris hostibus David
potest intelligi.
Aliter, si scire vis quid de manu inimicorum David requisierit Dominus,
potest, ni fallor, a superiore sententia, qua dictum est quod pepigerit
Jonathan cum domo David, aperte intelligi quod hoc de manu inimicorum David
requisierit, id est, quare non et ipsi foedus cum eo pacis inire voluerint, cum
quo esse Dominum viderant.
Idcirco autem Scriptura haec sententiam hanc praeoccupando interponere
videtur, ut testimonium Jonathae, quod dixerat:
Quando eradicaverit inimicos David, unumquemque de terra
(
S1, 20, 15), verum esse comprobaret, quia videlicet eradicati sint inimici David de
terra, non ipso David sede adversariis ulciscente, sed judicante Domino pro
illo.
Bene autem subjungitur:
Et addidit Jonathan dejerare David, eo quod diligeret illum; sicut
enim animam suam, ita diligebat eum
(
S1, 20, 17); ut ille nimirum, qui tam perfecto juxta legem Dei amore complectebatur
David, a perditione inimicorum ejus ostenderetur immunis.
Qui, etsi ita morte praereptus regnum cum eo, ut sperabat, terrenum habere
nequivit commune, absque ulla tamen contradictione regni coelestis consortium
cum eo, quem pro gloria virtutum tantisper dilexit, cum esset et ipse virtutum
plenus, accepit.
Auctor incertus
Liber 1, Caput 22
Ivit autem Jonathas ad David, quem in persecutionibus patris sui non
justisdolebat fatigari.
Si vixero, facies mihi misericordiam Domini: si autem
mortuus fuero, non auferes misericordiam tuam a domo mea usque
in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David,
unumquemque de terra
(
S1, 20, 14 et
S1, 20, 15).
Cum adjungeret Scriptura,
Pepigit ergo foedus Jonathas cum domo David
, continuo subintulit dicens,
Et requisivit Dominus de manu inimicorum David
(
S1, 20, 16).
Per anticipationem utique fecit, prius historiae interserendo quod
multo posttempore factum est, cum, interfecto Saule, regnum ad domum
David translatumest, et qui innocentem eum injuste persequebantur, juste
sunt divinitus ultionemulctati; tunc enim requisivit Dominus de manu
inimicorum David, quare virumsanctum afflixerint, tunc cogebantur
rationem reddere odiorum quibus contraillum tanto tempore
saevierant.
Quod et de Absalon, et de Seba filio Bochri, et de caeteris hostibus
Davidaeque potest intelligi.
Aliter: Si scire vis quid de manu inimicorum David requisierit
Dominus,potes, ni fallor, a superiore sententia, qua dictum est quod
foedus pepigeritJonathas; requisivit enim quare non et ipsi foedus cum
eo pacis inirevoluerint, cum quo esse Dominum viderunt.
Idcirco autem Scriptura hic sententiam hanc praeoccupando
interponerevidetur, ut testimonium Jonathae quo dixerat,
quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de
terra
(
S1, 20, 15); non ipso David se adversariisulciscente, sed judicante Domino
pro illo.
Bene autem subjungitur:
Et addidit Jonathas jurare David, eo quod diligeret illum,
sicut animam enim suam ita diligebat eum
(
S1, 20, 17): ut illenimirum qui tam perfecto juxta legem Dei amore
complectebatur David, aperditione inimicorum ejus videretur immunis, qui
etsi sit ita mortepraereptus, ut regnum cum eo, ut sperabat, habere
nequisset commune, absqueulla tamen contradictione regni coelestis
consortium cum eo, quem pro gloriavirtutum tantopere dilexit, cum esset
et ipse vir virtutum, accepit.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Cur de David scribitur, quod eo tempore, quo viderat Saul David egredientem contra
Philistaeos, ait ad Abner principem militiae:
De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner ?
(
S1, 17, 55). Cum supra legatur quod armiger Saul fuisset David antea, et citharam in conspectu
ejus percutiebat.. Et reliqua.
(voir:
S1, 16, 21 et
S1, 16, 23)
. Et cur Goliath
spurius
(
S1, 17, 4 et
S1, 17, 23) dicebatur ? Et addidit
Jonathan dejurare David
(
S1, 20, 17).
Liber 1, Caput 1
Ait namque Jonathas ad David (quem in persecutionibus patris sui non justis
dolebat fatigari):
si vixero facies mihi misericordiam Domini: si vero mortuus fuero, non auferas
misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos
David unumquemque de terra
(
S1, 20, 14 et
S1, 20, 15). Cum adjungeret Scriptura:
pepigit ergo foedus Jonathas cum domo David:
(
S1, 20, 16) continuo subintulit dicens:
requisivit Dominus de manu inimicorum David
(
S1, 20, 16). Per anticipationem utique fecit, prius historiae interserendo, quod multo post tempore
factum est, cum interfecto Saule, regnum ad Dominum David translatum est, et qui innocentem
eum injuste persequebantur, justa sunt divinitus ultione multati. Tunc enim requisivit
Dominus
de manu inimicorum David, quare virum sanctum afflixerunt. Tunc cogebantur rationem
reddere
odiorum, quibus contra illum tanto tempore saevierant. Quod et de Absalon, et de Seba
filio
Bochri, et de caeteris hostibus David aeque potest intelligi. Aliter, si scire vis
quid de
manu inimicorum David requisierit Dominus, potest, ni fallor, a superiore sententia,
qua
dictum est, quod foedus pepigerit Jonathan cum domo David, aperte intelligi, quod
hoc de manu
inimicorum David requisierit, id est, quare non et ipsi foedus cum eo pacis inire
voluerint,
cum quo esse Dominum viderant. Idcirco autem Scriptura haec sententiam hanc praeoccupando
interponere videtur, ut testimonium Jonathae quo dixerat:
Quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra
(
S1, 20, 15), verum esse comprobaret, quia videlicet eradicati sint inimici David de terra, non
ipso
David se de adversariis ulciscente, sed judicante Domino pro illo. Bene autem subjungitur:
et addidit Jonathan dejerare David eo quod diligeret illum: sicut animam suam ita
diligebat eum
(
S1, 20, 17). Ut ille nimirum, qui tam perfecto juxta legem Domini amore complectebatur David,
a
perditione inimicorum ejus ostenderetur immunis, qui et si subita morte praereptus,
regnum cum
eo, ut sperabat, terrenum habere nequivit commune, absque ulla tamen contradictione
regni
coelestis consortium cum eo, quem pro gloria virtutum tantisper dilexit, cum esset
et ipse
virtutum plenus, accepit.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Beda (672-735)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis