V. 55 :
eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philistheum ait ad Abner
principem militiae de qua stirpe descendit hic adulescens Abner dixitque Abner vivit
anima tua rex si novi
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 16
Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi.
(
S1, 17, 55) Secundum illud locutionis genus hoc dictum est quod alibi legimus,
BenedixitNabath Deo et regi; acsi diceret: Non vivat anima tua, rex, si
novi. Aliter: Videam mortem tuam si novi. Seu etiam, ut quidam
volunt, si positum est pro non adverbio, utest illud Psalmistae:
Si introibunt in requiem meam.
(
Ps, 94, 11) [mauvais référencement: Ps, 94] Id est non introibunt.Si novi dicit acsi diceret, non
novi. Utitur enim modo jurandi pervitam regis, et affirmat se non nosse unde
sit David. Hoc etiammodo usus est Joseph, quando ait fratribus suis:
Per salutem Pharaonis, non regrediemini hinc, donec veniat frater vester
minimus.
(
Gn, 42, 15) [mauvais référencement: Gn, 42] Ecce historiam, sicut spopondimus, summatim tetigimus, nunc figuras
spiritaliumrerum subjungamus. Ait enim sacra descriptio:
Congregantes vero Philistim agmina, sua,
(
S1, 17, 1) et reliqua. Quid per Philisthaeos nisi adversarias potestates? Et
quid per Goliath Gethaeum,nisi caput omnium malorum diabolus praefiguratus est? qui
adversus populum Dei, cumsatellitibus suis ab origine mundi dimicavit, sed ante
adventum veri David, hoc esthumani generis Redemptoris, a nullo superari
poterat. Geth vero civitas est ejusdem Goliath, quae interpretatur
torcular, etpraesentis mundi seu inferni praetendebat similitudinem, inquo
mundo atque infernodiabolus humanum genus peccatis obnoxium, velut in torculari
conculcabat. Enormitas, sive altitudo ipsius Goliath, diaboli designabat
superbiam. Septenarius namque numerus supernae quietis obtinet sacramentum,
ex qua idemdiabolus ob superbiae suae meritum exclusus, in hunc mundum, qui sex diebus
factusesse narratur, lapsus est. Et quia super delinquentem creaturam
propter peccati meritum, in hoc mundoprincipatum obtinuit, quasi palmam super ipsius
mundi creaturam superbiendoextulit. Arma vero Goliath, et operimentum ejus,
totius diaboli impietatem atque nequitiamdemonstrabant, per quae humanum genus
debellando gravi pondere peccatorumdepresserat:quae arma impietatis, Dominus Jesus
Christus igne Spiritus sui sancti,sicut Psalmographus canit,
combussit et ad nihilum usque redegit.
(
Ps, 14, 4) [mauvais référencement: Ps, 106] --
Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere per quadraginta dies,
(
S1, 17, 16) et reliqua. Quadraginta dies quibus Goliath adversus populum Israel
stetisse narratur, omnetempus vitae praesentis, propter denarii numeri perfectionem,
atque mundi quatuorpartes sive quatuor elementa, e quibus visibilis creatura constat,
figuram habuissenon dubium est. David a patre suo ad visitandum fratres
missus est: similiter et Christus Dominusa Deo Patre ad oves quae perierant domus
Israel, se destinatum dicit
(voir:
Mt, 15)
. David ephi polentae, hoc est trium mediorum mensuram fratribus suis
detulit, etChristus per novamdoctrinam quam Ecclesiae suae tradidit, mysterium sanctae
Trinitatiscunctis credentibus commendavit. David decem formellas casei
tribuno detulit, et Dominus Jesus Christus decalogumlegis populo Judaeorum
tradidit. Goliath Gethaeus personam diaboli gestabat, qui de altitudine
superbiae suae sejactans, per omne tempus quod ante adventum Salvatoris decursum est,
adversus populumDei dimicans, in imo hujus mundi, velut in valle, a nullo poterat
superari. Eliab, frater David major, qui interpretatur Deus meus
pater, typumgestasse Judaeorum non dubium est, qui licet falsa opinione, se
Domini patrem haberementiuntur, per hoc vero quod Dominum Jesum Christum filium ejus
aemulati sunt, abhaereditate filiorum Dei degeneraverunt, et primogenita, quae
illisjure debebantur, obculpae meritum perdiderunt. David leonem pariter et
ursum necavit, et Dominus Jesus Christus diabolumhominibus latenter insidiantem, et
ante Christum in posterum manifestissimesaevientem, in judicio puniturus
est. David arma Saulis deposuit, quia et Christus corporalia sacramenta
legis, atquecarnalia bella, quae non sunt imposita gentibus, repulit. Onera
namque legis legimus, sed carnaliter non observamus. Quinque limpidissimos
lapides de torrente elegit, et in peram pastoralem misit, etChristus Dominus quinque
libros Mosaicae legis de fluvio saeculi hujusassumpsit. Labitur enim
mortale saeculum, et praeterfluit quidquid venit in mundum. Erat enim in
flumine tanquam in populo illo.
Et in peram pastorale mmisit.
(
S1, 17, 40) Nam ipse est Deus verus pastor animarum. Vas quoque pastorale quo
lac, ut nonnulli dicunt, mulgere consueverat, divinamsignificat gratiam quae legi
conjungitur, quae intelligitur in quinque lapidibus, sinequa non impletur.
David rufus et pulcher fuisse narratur, quia de Domino Jesu Christo in
Canticiscanticorum Ecclesia dicit:
Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.
(
Ct, 5) De cujus pulchritudine superius praelibavimus. Goliath David ad
pugnam provocavit, similiter et elatio diaboli Christihumilitatem parvipendens, ab
ipso prostratus est. Baculus David a diabolo despectus, mysterium gestavit
Dominicae crucis. David ex quinque lapidibus unum jecit, quiaet Christus
qui ex lege nuntiabatur,singulari potentia, per unitatem fidei et gratiam suam,
diaboli superbiam prostravit:funda vero Ecclesiam praefiguravit, quae per volumina
temporum, velut in circuituvolvitur. David Goliath in fronte percussum
prostravit, similiter et Christus, devictodiabolo, qui ei haeserant se infigens, ab
ejus societate secernens, fidei suaesubdidit: hoc enim indicabat quod idem Goliath
percussus in faciem ruit. David, Goliath percusso, gladium ejus tulit, hoc
fecit noster David, qui ejectumdiabolum de suis, quando credunt magnitudinem ejus,
quos ille in potestate habebat, etde quibus tetras animas trucidabat, convertunt
linguas suas contra diabolum, et sicGoliath de gladio suo caput inciditur.
David gladium Goliath in Jerusalemdetulit, similiter et Christus eos quos depotestate
diaboli rapuit, ad defensionem altaris fidei in Ecclesiam suamtranstulit.
Saul de David Abner velut pro incognito requirit, de qua stirpe descenderit, velcujus
esset filius, cum jam dudum ipse David ei ministrasset, atque in conspectu ejusad
repellendum nequam spiritum assisteret. Sic nimirum caecitas Judaeorum,
Dominum Jesum Christum per legem et prophetasventurum esse noverunt: et quem in
praesentia corporali per administrationem virtutum,Filium Dei esse approbare poterant,
tanquam ignorantes dicunt ei:
Tu qui es? et ubi est pater tuus?
(
Jn, 8, 19) [mauvais référencement: Jn, 8] Moraliter vero David typum tenuit Domini, quia videlicet manu
fortisinterpretatur. Goliath quidem haereticorum superbiam signans,qui
cum gladio ratione dominicafidei superati sunt. David vero cum pera
pastorali venit ad praelium, sed eumdem Goliath David superanssuo gladio occidit:
quod
sancti quoque agunt, qui praemissi David membra, ex ejusfieri dignatione meruerunt,
nam cum superbientes haereticos et sacrae Scripturaesententias deferentes, eisdem
verbis atque sententiis quas proferunt, vincunt, quasielatum Goliath gladio suo
detrunCant.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 17
Assumens autem David caput Philisthaei, attulit illud in
Jerusalem, arma vero ejus posuit in tabernaculo suo.
(
Hebr, sl) Quod dicit attulisse David caput Philisthaei in Jerusalem,
anticipatio est, quod postea fecit. Arma vero ejus, id est,
Philisthaei, non est intelligendum quod in suo posuerit tabernaculo, sed
in tabernaculo Domini, de quo tabernaculo postea haec ab Abimelech
sacerdote accepit. Eo autem tempore quo viderat Saul David
egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae:
De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner? Dixitque
Abner: Vivat anima tua, rex, si novi
(
S1, 17, 55). Secundum illud locutionis genus hoc dictum est quo dictum est
illud:
Benedixit Naboth Deo et regi.
(
R3, 21, 13) Ac si diceret: Non vivat anima tua, rex, si novi; aut: Videam
mortem tuam, si novi. Aliter: quia si conjunctio
aliquando ponitur pro non adverbio, ut est illud Psalmistae:
Si introibunt in requiem meam
(
Ps, 94, 11) [mauvais référencement: Ps, 94], id est, « non introibunt in requiem meam, » Si novi
potest pro non novi dictum accipi. Utitur enim modo
jurandi per vitam regis, et affirmat se non nosse unde David sit.
Hoc enim modo et in Genesi Joseph patriarcha contra fratres
suos usus est, quando dixit:
Per salutem Pharaonis non egredimini hinc, donec veniat
frater vester minimus.
(
Gn, 42)
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 1
David caput Philisthaei attulit in Hierusalem,
(
S1, 17, 54) hinc apparet jam eo tempore communem fuisse habitationem in Hierusalem, et
filiis Israel et Jebuseis: ad quam velut excellentiorem civitatem, ob gloriam triumphi
caput Philisthaei David attulit.
De qua stirpe descendit hic adolescens? Responditque Abner,
(
S1, 17, 55) etc. Quomodo Saul hic David ignorat, et progeniem ejus quaerit; cum
superius ad Isai patrem ejus misisse legatur, dicens: Mitte ad me David filium tuum,
qui est in pascuis. David quoque ad eum venisse, et coram eo stetisse,
dilectusque ab eo fuisse, et armiger ejus factus asseratur. Sed notandum
quod potentes in quotidiana hominum frequentia positi, non omnes circa se conversantes
possunt agnoscere: praecipue eos quos nec dignitas personae commendat, nec diutina
conversatio familiares efficit. Quia igitur David puer adhuc et
contemptibilis, neque regia familiaritate dignus brevi tempore cum Saule manserat,
non
mirum est si eumdem modo ad tam egregium opus procedentem diligentius notatum ignorat.
Nam quod prius eum ad Isai patrem ejus mittens ex nomine vocat; nequaquam
notitiae ascribendum est quia eo nomine illum vocat quod ex relatione suggerentium
didicit. Non autem ex praecedentis notitia familiaritatis
agnovit,
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 15
Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi
(
S1, 17, 55).
Secundum illud locutionis genus hoc dictum est, quo dictum est illud:
Benedixit Naboth Deo et regi
(voir:
R3, 21, 13)
; ac si diceret, non vivat anima tua, rex, si novi.
Aliter, videam mortem tuam, si novi.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Cur de David scribitur, quod eo tempore, quo viderat Saul David egredientem contra
Philistaeos, ait ad Abner principem militiae:
De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner ?
(
S1, 17, 55). Cum supra legatur quod armiger Saul fuisset David antea, et citharam in conspectu
ejus percutiebat.. Et reliqua.
(voir:
S1, 16, 21 et
S1, 16, 23)
. Et cur Goliath
spurius
(
S1, 17, 4 et
S1, 17, 23) dicebatur ? Et addidit
Jonathan dejurare David
(
S1, 20, 17).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Hugo de Sancto Victore -1141
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis