Liber Primus Samuelis

Caput 17

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58
PrécédentSuivant

V. 28 : quod cum audisset Heliab frater eius maior loquente eo cum aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui quia ut videres proelium descendisti

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 16
    • Dixitque ei frater suus: Quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto; ego novi superbiam tuam, ( S1, 17, 28) et reliqua. Nosse se dicit illius superbiam et nequitiam cordis, quia putabat eum tumorecordis elevari, eo quod Samuel illum unxisset in regem.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 15
    • Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui ( S1, 17, 28). Nosse se dicit illius superbiam et nequitiam cordis: quia putabat eum tumore cordis elevari, eo quod Samuel unxisset illum in regem.