Liber Primus Samuelis

Caput 17

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58
PrécédentSuivant

V. 12 : David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de Bethleem Iuda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 17
    • David autem erat filius viri Ephrathaei de Bethlehem Juda, cui nomen erat Esai, qui habebat octo filios ( S1, 17, 12). Quaeritur cur hic octo filios habere dicatur, cum in Paralipomenon (voir: Ch1, 2) non am plius quam septem legantur? Quod ita solvitur. Nathan itaque prophetam filium Semaa, filii sui. in loco filii educaverat et nutriverat. Nam coram Samuele septem ejus filii leguntur adducti fuisse, et octavus esse in pascuis, inter quos Nathan adductum fuisse manifestum est, qui et Jonathan vocatur. De quo in extrema parte Samuelis dicitur: Percussit autem eum Jonathan, filius Sammaa, fratris David. ( S2, 21) Et notandum quod ubicunque propheta vocatur, Nathan scribitur, non Jonathan. « Pugna vero Philisthinorum contra Israel, » non inconvenienter malignorum spirituum praelium adversus Ecclesiam Dei accipi potest. Inde egreditur, de castris scilicet Philisthinorum, vir spurius, nomine Goliath, nimiae magnitudinis, qui bene potest significare diaboli superbiam, quem David noster singulari certamine congressus prostravit, ac populum Dei a timore ejus eripuit, qui leonem et ursum necavit; ursum, videlicet diabolum; leonem, Antichristum: alterum nunc hominibus latenter insidiantem, alterum in posterum manifestissime saevientem. (voir: Isid, sl) Iste David in praelio gigantem superavit, cum adversus populum Dei alienigenae dimicarent. Provocavit superbia humilitatem, provocavit diabolus Christum. Accepit arma bellica sanctus David, ut adversus Goliam procederet. Haec arma per aetatem et parvam staturam corporis portare non valuit, abjecit onerantia, accepit quinque lapides de flumine, et posuit in vase pastorali. His armatus processit et vicit. Hoc quidem ille David. Sed si mysteria perscrutamur, in David Christus intelligitur, qui tempore revelationis Novi Testamenti insinuandae et commendandae gratiae praevidens, arma deposuit, quinque lapides tulit. Deposuit ergo corporalia sacramenta legis, quae non sunt imposita gentibus. Deposuit quae non observamus. Quia enim in veteri lege et legimus, et non observamus, sed tamen aliquam significationem praemissa et posita intelligimus. Denique haec arma deposuit, tanquam onera sacramentorum veteris legis, et ipsam legem accepit. Quinque enim lapides quinque libros Moysi signifiCant. Tulit ergo illos quinque lapides de flumine, id est, de saeculo. Labitur enim mortale saeculum, et praeterfluit quidquid venit in mundum. Erant enim in flumine, tanquam lapides in populo illo. Primo erant illic inutiles et vacabant, nihil proderant, transibat supra fluvius. Sed quid fecit David, ut lex ipsa utilis esset, accepit gratiam. Lex enim sine gratia impleri non potest. Plenitudo legis charitas est. ( Rm, 13) Quia ergo gratia facit legem impleri significatur gratia lacte. Hoc est enim in carne gratuitum, ubi mater non quaerit accipere, sed satagit dare; hoc mater gratis dat, et contristatur si desit qui accipiat. Quomodo ergo ostendit David legem sine gratia operari non posse, nisi cum illos lapides quinque (quibus significabatur lex in libris quinque) conjungere volens gratiae, posuit in vase pastorali, quo lac mulgeri consueverat. His armatus processit adversus Goliam superbum, se jactantem et de se praesumentem. Tulit unum lapidem et dejecit diabolum. In fronte percussit, et cecidit in eo loco corporis ubi signum Christi non habuit. Hoc quoque licet attendas. Quinque lapides posuit, unum misit. Quinque libri electi sunt, sed unitas vicit. Plenitudo ergo legis charitas, ut ait Apostolus: sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis. ( Ep, 4) Deinde, illo percusso atque dejecto, gladium ejus abstulit, et deinde caput abscidit. Et fecit hoc noster David, dejecit diabolum de suis, quando credebant maligni ejus, quos ille in manu habebat, et de quibus caeteras animas trucidabat. Convertunt linguas suas contra diabolum, et sic Goliae de gladio suo caput inciditur. (voir: Greg, sl) Item vir certa fide plenus, quae sanctis solet ad justitiam computari, ea ipsa Scripturae sacrae, quae haereticus affert, testimonia colligit, et erroris ejus pertinaciam inde convincit. Contra nos namque dum sacrae legis testimonia adportant, secum nobis afferunt unde vincantur. Unde et David typum Domini, qui videlicet fortis manu interpretatur; Golias vero, revelatus sive transmigrans, haereticorum superbiam signans, hoc rebus locuti sunt quod nos verbis aperimus. Golias quippe cum gladio, David vero cum pera pastorali venit ad praelium. Sed eumdem Goliam David superans, suo occidit gladio. Quod nos quoque agimus, qui promissa David membra ex ejus fieri dignatione meruimus: nam superbientes haereticos et sacrae Scripturae sententias deferentes eisdem verbis atque sententiis quas proferunt vincimus.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 15
    • David autem erat filius viri Ephrataei de Bethlehem Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios ( S1, 17, 12). Quaeritur cur hic octo filios habere dicatur, cum in Paralipomenon non amplius quam septem legantur. Quod ita solvitur. Nathan, Prophetam filium Sammaa filii sui, quem in loco filii educaverat et nutrierat, inter filios annumerat: Nam et coram Samuele septem ejus filii leguntur adducti fuisse, et octavus esse in pascuis (voir: S1, 17, 10) . Inter quos Nathan adductum fuisse manifestum est, qui et Jonathan vocatur. De quo in extrema parte Samuelis dicitur: Percussit autem eum Jonathan filius Sammaa fratris David ( S2, 21, 21) [mauvais référencement: S2, 12, 21] . Et notandum, quod ubicumque Propheta vocatur, Nathan scribitur, non Jonathan.