v. 1 :Facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum eius sanguinum, quia occidit Gabaonitas.
v. 2 :Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos (porro Gabaonitae non erant de filiis Israel, sed reliquiae Amorrhaeorum: filii quippe Israel iuraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israel et Iuda),
v. 3 :dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam vobis? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis haereditati Domini?
v. 4 :Dixeruntque ei Gabaonitae: Non est nobis super argento et auro quaestio, sed contra Saul, et contra domum eius: neque volumus ut interficiatur homo de Israel. Ad quos rex ait: Quid ergo vultis ut faciam vobis?
v. 5 :Qui dixerunt regi: Virum qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis finibus Israel.
v. 6 :Dentur nobis septem viri de filiis eius, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo.
v. 7 :Pepercitque rex Miphiboseth filio Ionathae filii Saul, propter iusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul.
v. 8 :Tulit itaque rex duos filios Respha filiae Aia quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth: et quinque filios Michol filiae Saul quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi,
v. 9 :et dedit eos in manus Gabaonitarum: qui crucifixerunt eos in monte coram Domino: et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei.
v. 10 : Tollens autem Respha filia Aia cilicium, substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo: et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem.
v. 11 : Et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Aia, concubina Saul.
v. 12 : Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Ionathae filii eius, a viris Iabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthiim cum interfecissent Saul in Gelboe:
v. 13 : et asportavit inde ossa Saul, et ossa Ionathae filii eius: et colligentes ossa eorum qui affixi fuerant,
v. 14 : sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathae filii eius in terra Beniamin, in latere, in sepulchro Cis patris eius: feceruntque omnia quae praeceperat rex, et repropitiatus est Deus terrae post haec.
v. 15 : Factum est autem rursum praelium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David, et servi eius cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David,
v. 16 : Iesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cuius ferrum hastae trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David.
v. 17 : Praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae, et percussum Philisthaeum interfecit. Tunc iuraverunt viri David, dicentes: Iam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israel.
v. 18 : Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthaeos: tunc percussit Sobochai de Husati, Saph de stirpe Arapha de genere gigantum.
v. 19 : Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethaeum, cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium.
v. 20 : Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti quatuor: et erat de origine Arapha.
v. 21 : Et blasphemavit Israel: percussit autem eum Ionathan filius Samaa fratris David.
v. 22 : Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum eius.