Liber Secundus Samuelis

Caput 21

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
PrécédentSuivant

V. 19 : Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethaeum, cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 20
    • Factum est autem rursum praelium Philistinorum adversus Israel, ( S2, 21, 15) et reliqua, usquequo ait, tertium quoque bellum fuit in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filiussaltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethaeum. ( S2, 21, 19) Multi igitur requirunt quis fuerit iste Adeodatus, filius saltus, polymitarius,Bethlehemites. Sed Hebraeus saepe dictus ita exponit. Adeodatus, inquit, ipse est David. Idcirco dicitur Adeodatus, quia a Deo electus est in regnum. Filius saltus, quia de saltu ubi oves pascebat, eductus est. Polymitarius vero, quia de genere Beseleel mater ejus fuit. Bethlehemites, quia de Bethlehem civitate exstiTit. Nam Noemi et Ruth temporeubertatis, ex quibus David ortus est, reversae sunt in Bethlehem. Et quia causa panis Ruth Booz nota est: idcirco idem locus domus panis vocatusest. Unde Gob in quo fuit bellum, ut idem Hebraeus transtulit, lacusinterpretatur: idcirco quia sicut in lacum leonum quis nutritur etpraeceps labitur,ita David semetipsum contra Goliath fortiter ad pugnandum opposuit. Quem etiam sensum videlicet quod ab eo datus David intelligitur, sequentiadeclarant, ubi, expletis praeliis, subjungitur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 21
    • Factum est autem rursum praelium Philistinorum adversum Israel, et descendit David et servi ejus cum eo, et pugnabant. Deficiente autem David, Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus hasta trecentas incias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David. Praesidioque fuit Abisai filius Sarviae, et percussum Philistaeum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes: Non egredieris nobiscum ad bellum, ne exstinguas lucernam Israel. Secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistaeos. Tunc percussit Sobochai de Husathi Saph de stirpe Arapha. Tertium quoque fuit bellum in Gob, contra Philistaeos: in quo percussit Adeodatus filius Saltus, Polymitarius, Bethleemites, Goliat Gethaeum, cujus hastile hastae erat quasi liciatorium texentium ( S2, 21, 15, S2, 21, 16, S2, 21, 17, S2, 21, 18 et S2, 21, 19), etc. Hebraeus ergo de Adeodato ita exponit, dicens: Gob enim interpretatur lacus. Idcirco lacus, quia sicut in lacum leonum quis mittitur, ita semetipsum contra Goliath David misit. Adeodatus ipse est David. Idcirco dicitur Adeodatus, quia a Deo est electus in regNum. Filius saltus, quia de saltu, ubi oves pascebat, est eductus. Polymitarius, quia de genere Beseleel mater ejus fuit. Bethleemites, quia Noemi et Ruth tempore ubertatis reversae sunt in Bethleem (voir: Rt, 1) . Et quia panis causa Ruth Booz nota est (voir: Rt, 2) . Et propterea idem locus domus panis vocatus est. Quod vero Adeodatus ipse sit David sequentia declarant, ubi ait: Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth; et ceciderunt in manu David et servorum ejus ( S2, 21, 22). Judaei quoque hanc Arapham matrem gigantem, Orpham nurum Noemi esse arbitrantur. Notandum autem quod Josephus historiographus Judaeorum, ubi istius loci in libro Antiquitatum septimo meminit, in duobus praeliis contra Palaestinos peractis concordat cum Scriptura Regum. De tertio vero praelio ita dicit: « Post hanc vero compressionem Palaestini denuo pugnaverunt; super quos exercitum mittente David, vir fortis apparuit Ephan cognatus ejus. Nam contra singulos fortissimos Palaestinorum solus pugnando peremit eos, et alios convertit in fugam, quorum etiam multi in praelio ceciderunt. » Utrum autem ipsum Adeodatum Ephan appellaverit, vel alium quemlibet hoc nomine notaverit, incertum est.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 21
    • Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistaeos: in quo percussit Adeodatus filius saltus Polymitarius Bethlehemites Goliath Gethaeum ( S2, 21, 19). Gob enim interpretatus lacus. Idcirco lacus, quia sicut in lacum leonum quis mittitur, ita semetipsum contra Goliath David misit. Adeodatus ipse est David. Idcirco dicitur Adeodatus, quia a Deo est electus in regnum. Filius saltus, quia de saltu ubi oves pascebat, est eductus. Polymitarius: quia de genere Beseleel mater ejus fuit. Bethlehemites, quia Noemi et Ruth tempore ubertatis reversae sunt in Bethleem. Et quia panis causa Ruth a Booz nacta est, propterea idem locus, domus panis vocatus est. Quod vero Adeodatus ipse sit David, sequentia declarant, ubi ait: Hi quatuor nati sunt de Arespha in Geth, et ceciderunt in manus David, et servorum ejus ( S2, 21, 22).