Liber Secundus Samuelis

Caput 21

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
PrécédentSuivant

V. 10 : Tollens autem Respha filia Aia cilicium, substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo: et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 165. 166. :

    In cruce dum pendent Armoni Miphibosethque

    Respha parens servat corpora nocte, die.
  • liber 2, v. 167. 168. :

    Respha die volucres, noctuque feras abigebat,

    Rex iubet, et natos Respha suos tumulat.

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 21
    • Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter. Et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas, ( S2, 21, 1) etc. Filii Saul, qui cum Doeg Idumaeo dum adhuc pueri essent, sacerdotes et Gabaonitas in Nobe occiderunt, hi sunt: Armoni et Miphiboseth, quos peperit ei Respha, filia Aia, et quinque filii Michol filiae Saul, quos genuerat Adrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi. Quaeritur, cur filii Michol dicantur, cum non Michol, sed ejus soror Merab uxor fuerit Adrieli filio Berzellai? Quod ita solvitur: Merab quippe eos naturaliter genuit, et Michol uxor David, quae et Aegla dicitur, eos in loco filiorum nutrivit: et sibi in filios adoptavit; idcirco ejus filii dicuntur. Filii quippe Israel juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis Israel et Juda, ( S2, 21, 2) dicens, Josue gratis eosdem Gabaonitas vivere permisisse, et filiis Israel et Juda praedam eorum injuste abstulisse (voir: Js, 9) ; idcirco eos perimere jubet, quasi pro zelo Israel et Juda. Hujus ultionis causa in Gabaonitas Achimelech sacerdos exstiTit. Historia haec, quae famem factam in Israel propter Gabaonitas occisos figuraliter narrat, significat sterilitatem bonorum operum in plebibus propter negligentiam doctorum, qui non procurant pastum verbi Domini impendere subditis, dum inserviunt cupiditatibus terrenis. Unde et, secundum Prophetam, Non famem, nec sitim aquae patiuntur, sed famem et sitim audiendi verbum Domini. ( Am, 8) Necantur ergo Gabaonitae, cum studium certae conversationis, et restauratio poenitentiae post lapsum ab incautis per haere ticos sive per malignos subtrahitur spiritus. Gabaon enim collis moeroris interpretatur. Et bene Gabaonitae interfecti dicuntur, cum desidiosi quique post perpetrata scelera vana spe securitatis a diabolo deluduntur, qui dicunt: Faciamus mala, ut veniant bona, quorum damnatio justa est. ( Rm, 3) Sed Respha , quae interpretatur neostraton, sive cursus, filia Achia , qui interpretatur frater ejus, tollens cilicium substravit sibi super petram, donec stillaret aqua super eos de coelo. Et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem ( S2, 21, 10); cum pia sollicitudo sanctorum talibus succurrens, rigore jejunii atque instantiae precum incumbit, donec misericordiam Dei impetret super eos de coelo, compescens videlicet pravos homines nec non et malignos spiritus pravis suggestionibus eorum vitam ulterius corrumpere.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 2
    • Ab initio messis donec, stillaret aqua super eos. ( S2, 21, 10) Nota quod in illis regionibus, aestate, maxime tempore messis, nec tonitrua sonant nec pluviae fiunt, usque ad circa Kalendas Septembris. Factum est autem rursum praelium Philistinorum adversum Israel; et descendit David, ( S2, 21, 15) etc. Quam in hoc loco Arepham [Arafam] Scriptura nominat, ipsa creditur fuisse Orpha Moabitis, nurus Noemi, socia Ruth de cujus progenie nati sunt hi quatuor gigantes, qui hic in manu David, et servorum ejus cecidisse dicuntur. Repetit autem a superioribus Scriptura, bella ista commemorans fortassis alio ordine quam gesta sunt. In primo, Abisai filius Sarviae interfecit Jesbidenob; in secundo, Sobochai interfecit Sephi [Zap]; in tertio, David qui hic dicitur Adeodatus, quoniam ad liberationem Israel a Deo donatus est, et filius saltus, quia de pascuis et saltu sumptus est, et polymitarius, quia multiplici decore cultum Dei ornavit in psalmis et canticis: et Bethlehemites, propter patriam. Ipse scilicet David interfecit Goliath Gethaeum. Quod bellum primum fuisse videtur, quamvis hic commemoretur tertium. In quarto Jonathas interfecit virum senos digitos singulis manibus pedibusque habentem qui similiter fuit de stirpe Arepha [Arafa].