Liber Secundus Samuelis

Caput 21

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
PrécédentSuivant

V. 17 : Praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae, et percussum Philisthaeum interfecit. Tunc iuraverunt viri David, dicentes: Iam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israel.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 169. 170. :

    Iesbibenob pugnans vult lassum caedere David,

    Protinus Abisai Iesbibenob perimit.

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 21
    • Factum est autem rursum praelium Philistinorum adversum Israel, et descendit David et servi ejus cum eo, et pugnabant. Deficiente autem David, Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus hasta trecentas incias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David. Praesidioque fuit Abisai filius Sarviae, et percussum Philistaeum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes: Non egredieris nobiscum ad bellum, ne exstinguas lucernam Israel. Secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistaeos. Tunc percussit Sobochai de Husathi Saph de stirpe Arapha. Tertium quoque fuit bellum in Gob, contra Philistaeos: in quo percussit Adeodatus filius Saltus, Polymitarius, Bethleemites, Goliat Gethaeum, cujus hastile hastae erat quasi liciatorium texentium ( S2, 21, 15, S2, 21, 16, S2, 21, 17, S2, 21, 18 et S2, 21, 19), etc. Hebraeus ergo de Adeodato ita exponit, dicens: Gob enim interpretatur lacus. Idcirco lacus, quia sicut in lacum leonum quis mittitur, ita semetipsum contra Goliath David misit. Adeodatus ipse est David. Idcirco dicitur Adeodatus, quia a Deo est electus in regNum. Filius saltus, quia de saltu, ubi oves pascebat, est eductus. Polymitarius, quia de genere Beseleel mater ejus fuit. Bethleemites, quia Noemi et Ruth tempore ubertatis reversae sunt in Bethleem (voir: Rt, 1) . Et quia panis causa Ruth Booz nota est (voir: Rt, 2) . Et propterea idem locus domus panis vocatus est. Quod vero Adeodatus ipse sit David sequentia declarant, ubi ait: Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth; et ceciderunt in manu David et servorum ejus ( S2, 21, 22). Judaei quoque hanc Arapham matrem gigantem, Orpham nurum Noemi esse arbitrantur. Notandum autem quod Josephus historiographus Judaeorum, ubi istius loci in libro Antiquitatum septimo meminit, in duobus praeliis contra Palaestinos peractis concordat cum Scriptura Regum. De tertio vero praelio ita dicit: « Post hanc vero compressionem Palaestini denuo pugnaverunt; super quos exercitum mittente David, vir fortis apparuit Ephan cognatus ejus. Nam contra singulos fortissimos Palaestinorum solus pugnando peremit eos, et alios convertit in fugam, quorum etiam multi in praelio ceciderunt. » Utrum autem ipsum Adeodatum Ephan appellaverit, vel alium quemlibet hoc nomine notaverit, incertum est.